Naturalis Historia
Gaius Plinius Secundus
Liber V
I
[1]
Africam Graeci Libyam appellavere et mare ante eam Libycum; Aegyptio
finitur, nec alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab
occidente litorum obliquo spatio. populorum eius oppidorumque nomina vel
maxime sunt ineffabilia praeterquam ipsorum linguis, et alias castella
ferme inhabitant.(Ptolemy,Geog. 4.1)
[2]
Principio terrarum Mauretaniae appellantur, usque ad C. Caesarem
Germanici filium regna, saevitia eius in duas divisere provincias.
promunturium oceani extumum Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere
Lissa et Cottae ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam ab
Antaeo conditum, postea a Claudio Caesare, cum coloniam facerete,
appellatum Traducta Iulia. abest a Baelone oppido Baeticae proximo
traiectu XXX. ab eo XXV in ora oceani colonia Augusti Iulia Constantia
Zulil, regum dicioni exempta et iura in Baeticam petere iussa. ab ea
XXXV colonia a Claudio Caesare facta Lixos, vel fabulosissime antiquis
narrata:
[3]
ibi regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti. adfunditur
autem aestuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar
fuisse nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e
vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus maris inundant.
exstat in ea et ara Herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo
aurifero nemore.
==== [4]
====minus profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his
et amne Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo minus
monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, praevalidam hanc urbem
maioremque Magna Carthagine, praeterea ex adverso eius sitam et prope
inmenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos avidissime credidit.
[5]
ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusta colonia est Babba, Iulia
Campestris appellata, et tertia Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab
ea XXXV Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at in ora a
Lixo L amnis Sububus, praeter Banasam coloniam defluens, magnificus et
navigabilis. ab eo totidem milibus oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio
inpositum, iam solitudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum,
multo tamen magis Autololum gente, per quam iter est ad montem Africae
vel fabulosissimum Atlantem.
[6]
E mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere, asperum, squalentem
qua vergat ad litora oceani, cui conomen inposuit, eundem opacum
nemorosumque et scatebris fontium riguum qua spectet Africam, fructibus
omnium generum sponte ita subnascentibus, ut numquam satias voluptatibus
desit.
[7]
incolarum neminem interdiu cerni; silere omnia haut alio quam
solitudinum horrore; subire tacitam religionem animos propius
accedentium praeterque horrorem elati subter nubila atque in vicina
lunaris circuli. eundem noctibus micare crebris ignibus, Aegipanum
Satyrorumque lascivia inpleri, tibiarum ac fistulae cantu tympanorumque
et cymbalorum sonitu strepere. haec celebrati auctores prodidere praeter
Herculi et Perseo laborata ibi. spatium ad eum inmensum incertumque.
[8]
fuere et Hannonis Carthaginiensium ducis commentarii Punicis rebus
florentissimis explorare ambitum Africae iussi, quem secuti plerique e
Graecis nostrisque et alia quidem fabulosa et urbes multas ab eo
conditas ibi prodidere, quarum nec memoria alia nec vestigium exstat.
[9]
Scipione Aemiliano res in Africa gerente Polybius annalium conditor, ab
eo accepta classe scrutandi illius orbis gratia circumvectus, prodidit a
monte eo ad occasum versus saltus plenos feris, quas generat Africa; ad
flumen Anatim CCCCLXXXXVI, ab eo Lixum CCV. Agrippa Lixum a Gaditano
freto CXII abesse; inde sinum qui vocetur Sagigi, oppidum in promunturio
Mulelacha, flumina Sububam et Salat, portum Rutubis a Lixo CCXXIIII,
inde promunturium Solis, portum Rhysaddir, Gaetulos Autoteles, flumen
Quosenum, gentes Selatitos et Masatos, flumen Masathat, flumen Darat, in
quo crocodilos gigni.
[10]
dein sinum DCXVI includi montis Bracae promunturio excurrente in
occasum, quod appelletur Surrentium. postea flumen Salsum, ultra quod
Aethiopas Perorsos, quorum a tergo Pharusios. his iungi in mediterraneo
Gaetulos Daras, at in ora Aethiopas Daratitas, flumen Bambotum,
crocodilis et hippopotamis refertum. ab eo montes perpetuos usque ad
eum, quem Theon Ocema dicemus. inde ad promunturium Hesperu navigationem
dierum ac noctium decem. in medio eo spatio Atlantem locavit, ceteris
omnibus in extremis Mauretaniae proditum.
[11]
Romana arma primum Claudio principe in Mauretania bellavere, Ptolemaeum
regem a Gaio Caesare interemptum ulciscente liberto Aedemone,
refugientibusque barbaris ventum constat ad montem Atlantem. nec solum
consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed
equitibus quoque Romanis, qui ex eo preafuere ibi, Atlantem penetrasse
in gloria fuit.
[12]
quinque sunt, ut diximus, Romanae coloniae in ea provincia, perviumque
famae videri potest, sed id plerumque fallacissimum experimento
deprehenditur, quia dignitates, si indagare vera pigeat, ignorantiae
pudore mentiri non piget, haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsae
rei gravis auctor existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse
equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus, quam
luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima, cum ebori,
citro silvae exquirantur, omnes scipuli Gaetuli muricibus, purpuris.
[13]
indigenae tamen tradunt in ora ab Salat CL flumen Asanam, marino haustu,
sed portu spectabile, mox amnem, quem vocant Fut, ab eo ad Dirim — hoc
enim Atlanti nomen esse eorum lingua convenit —CC, interveniente
flumine, cui nomen est Ivor. ibi pauca extare circa vestigia habitati
quondam soli, vinearum palmetorumque reliquias.
[14]
Suetonius Paulinus, quem consulem vidimus, primus Romanorum ducum
transgressus quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de
excelsitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altisque
repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem spectabilem esse
enodi nitore, frondes cupressi similes praeterquem gravitate odoris,
tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte posse quales e bombyce
vestes confici. verticem altis etiam aestate operiri nivibus.
[15]
decumis se eo pervenisse castris et ultra ad fluvium, qui Ger vocatur,
per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis
cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam hiberno tempore, experto.
qui proximos inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque et
serpentium omni genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis
promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera.
[16]
iunctam Aethiopum gentem, quos Perorsos vocant, satis constat. Iuba
Ptolemaei pater, qui primus utrique Mauretaniae imperitavit, studiorum
claritate memorabilior etiam quam regno, similia prodidit de Atlante,
praeterque gigni herbam ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo
appellatam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in claritate
visus contraque serpentes et venena omnia privatim dicato volumine. et
satis superque de Atlante.
[17]
Tingitanae provinciae longitudo CLXX est. gentes in ea: quondam
praecipua Maurorum — unde nomen — quos plerique Maurusios dixerunt,
attenuata bellis ad paucas recidit familias. proxima illi Masaesylorum
fuerat; simili modo extincta est. Gaetulae nunc tenent gentes, Baniurae
multoque validissimi Autololes et horum pars quondam Nesimi, qui avolsi
iis propriam fecere gentem versi ad Aethiopas.
[18]
ipsa provincia ab oriente montuosa fert elephantos, in Abila quoque
monte et quos Septem Fratres a simili altitudine appellant. freto
imminent iuncti Abilae. ab iis ora interni maris, flumen Tamuda
navigabile, quondam et oppidum, flumen Laud, et ipsum navigiorum
capax.Rhysaddir oppidum et portus, Malvane fluvius
navigabilis.(Ptolemy,Geog. 4.2)
[19]
Siga oppidum ex adverso Malacae in Hispania siti, Syphacis regia,
alterius iam Mauretaniae. namque diu regum nomina obtinuere, ut
Bogutiana appellaretur extuma, itemque Bocchi quae Caesariensis. ab ea
portus Magnus, a spatio appellatus, civium Romanorum oppido. amnis
Mulucha, Bocchi Masaesylorumque finis. Quiza Cenitana peregrinorum
oppidum, Arsennaria Latinorum,III a mari;
[20]
Cartenna, colonia Augusti legione secunda, item colonia eiusdem deducta
cohorte praetoria Gunugu. promunturium Apollinis oppidumque ibi
celeberrimum Caesarea, ante vocitatum Iol, Iubae regia a Divo Claudio
coloniae iure donata; eiusdem iussu deductis veteranis Oppidum Novum et
Latio dato Tipasa, itemque a Vespasiano Imperatore eodem munere donatum
Icosium; colonia Augusti Rusguniae, Rusucuriu civitate honoratum a
Claudio, Rusazus colonia Augusti, Saldae colonia eiusdem, item Igilgili;
[21]
oppidum Tucca, inpositum mari et flumini Ampsagae. intus colonia
Augusta, quae item Succhabar, item Tubusuptu, civitates Timici, Tigavae.
flumina Sardabal, Aves, Nabar. gens Macurebi, flumen Usar, gens Nababes.
flumen Ampsaga abest a Caesarea CCCXXII. utriusque Mauretaniae longitudo
|X|:XXXVIII, latitudo CCCCLXVII.
II
[22]
Ab Ampsaga Numidia est, Masinissae clara nomine, Metagonitis terra a
Graecis appellata, Numidae vero Nomades a permutandis pabulis, mapalia
sua, hoc est domos, plaustris circumferentes. oppida Chullu, Rusicade,
et ab eo ad XLVIII in mediterraneo colonia Cirta Sittianorum cognomine,
et alia intus Sicca liberumque oppidum Bulla Regia. at in ora Tacatua,
Hippo Regius, flumen Armua, oppidum Thabraca civium Romanorum, Tusca
fluvius, Numidiae finis. nec praeter marmoris Numidici ferarumque
proventum aliud insigne ei.
III
[23]
A Tusca Zeugitana regio et quae proprie vocetur Africa est. tria
promunturia, Candidum, mox Apollinis adversum Sardiniae, Mercuri
adversum Siciliae, in altum procurrentia duos efficiunt sinus,
Hipponiensem proximum ab oppido quod Hipponem Dirutum vocant, Diarrhytum
Graecis dictum propter aquarum rigua. cui finitimum Theudalis inmune
oppidum, longius a litore.
[24]
dein promunturium Apollinis et in altero sinu Utica civium Romanorum,
Catonis morte nobilis, flumen Bagrada, locus Castra Cornelia, colonia
Carthago Magnae in vestigiis Carthaginis, colonia Maxula, oppida Carpi,
Missua et liberum Clypea in promunturio Mercuri, item libera Curubis,
Neapolis. mox Africae ipsius alia distinctio. Libyphoenices vocantur qui
Byzacium incolunt. ita appellatur regio CCL p. circuitu, fertilitatis
eximiae, cum centesima fruge agricolis faenus reddente terra.
[25]
hic oppida Leptis, Hadrumetum, Ruspina, Thapsus. inde Thenae, Aves,
Macomades, Tacape, Sabrata, contingens Syrtim Minorem, ad quam Numidiae
et Africae ab Ampsaga longitudo DLXXX, latitudo, qua cognitum est,CC. ea
pars, quam Africam appellavimus, dividitur in duas provincias, veterem
et novam, discretas fossa inter Africanum sequentem et reges Thenas
usque perducta, quod oppidum a Carthagine abest CCXVI.
[26]
Tertius sinus dividitur in geminos, duarum Syrtium vadoso ac reciproco
mari diros. ad proximam, quae minor est, a Carthagine CCC Polybius
tradit, ipsam centum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terrae
autem siderum observatione ad eam per deserta .... harenis perque
serpentes iter est. excipiunt saltus repleti ferarum multitudine
introrsus elephantorum solitudines, nox deserta vasta ultraque
Garamantes, ab Augilis dierum XII itinere distantes.
[27]
super illos fuere gens Psylli, super quos lacus Lycomedis, desertis
circumdatus. Augilae ipsi medio fere spatio locantur, ab Aethiopia, quae
ad occidentem vergit, et a regione, quae inter duas Syrtis interiacet,
pari utrimque intervallo, sed litore inter duas Syrtis CCL. ibi civitas
Oeensis, Cinyps fluvius ac regio, oppida Neapolis, Taphra, Habrotonum,
Leptis altera, quae cognominatur Magna. inde Syrtis Maior, circuitu
DCXXV, aditu autem CCCXII, [inde]
accolit gens Cisippadum.
[28]
in intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam Machroas dixere, ad
Philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab iis non procul a continente
palus vasta amnem Tritonem nomenque ab eo accipiti, Pallantias appellata
Callimacho et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis vero inter duas
Syrtis. promunturium, quod Maiorem cludit, Borion appellatur. ultra
Cyrenaica provincia.
[29]
Ad hunc finem Africa a fluvio Ampsaga populos DXVI habet, qui Romano
pareant imperio, in his colonias sex, praeter iam dictas Uthinam,
Thuburbi. oppida civium Romanorum XV, ex quibus in mediterraneo dicenda
Absuritanum, Abutucense, Aboriense, Canopicum, Chiniavense, Simithuense,
Thunusidense, Thuburnicense, Thinidrumense, Tibigense, Ucitana duo,
Maius et Minus, Vagense. oppidum Latinum unum Uzalitanum. oppidum
stipendiarium unum Castris Corneliis.
[30]
oppida libera XXX, ex quibus dicenda intus Achollitanum, Accaritanum,
Avittense, Abziritanum, Canopitanum, Melizitanum, Materense,
Salaphitanum, Tusdritanum, Thisicense, Tunisense, Theudense, Tagesense,
Tigiense, Ulusubburitanum, Vagense aliud, ...ense, Zamense. ex reliquo
numero non civitates tantum, sed plerique etiam nationes iure dici
possunt, ut Nattabutes, Capsitani, Musulami, Sabarbares, Massyli,
Nicives, Vamacures, Cinithi, Musuni, Marchubi et tota Gaetulia ad flumen
Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit.
IV
[31]
Cyrenaica, eadem Pentapolitana regio, inlustratur Hammonis oraculo, quod
a Cyrenis abest CCCC p., fonte Solis, urbibus maxime quinque, Berenice,
Arsinoe, Ptolemaide, Apollonia ipsaque Cyrene. Berenice in Syrtis extimo
cornu est, quondam vocata Hesperidum supra dictarum, vagantibus Graeciae
fabulis. nec procul ante oppidum fluvius Lethon, lucus sacer, ubi horti
memorantur.
[32]
abest ab Lepi CCCLXXV, ab ea Arsinoe, Teuchira vocitata,XLIII et deinde
Ptolemais, antiquo nomine Barce,XXII. mox XL promunturium Phycuus per
Creticum mare excurrit, distans CCCL p. a Taenaro Laconicae promunturio,
a Creto vero ipsa CXXV. post id Cyrene, ab mari XI passuum, a Phycunte
Apolloniam XXIIII, ad Cherronesum LXXXVIII, unde Catabathmum CCXVI.
[33]
accolunt Marmaridae, a Paraetoni ferme regione ad Syrtim Maiorem usque
porrecti. post eos Acrauceles ac iam in ora Syrtis Nasamones, quos antea
Mesamnones Grai appellavere ab argumento loci, medios inter harenas
sitos. Cyrenaicus ager XV p. latitudine a litore et arboribus fertilis
habetur, intus eodem spatio frugibus tantum, mox XXX latitudine et CCL
longitudine lasere modo.
[34]
post Nasamones Asbytae et Macae vivunt; ultra eos Amantes XI dierum
itinere a Syrtibus Maioribus ad occidentem et ipsi versus harenis
circumdati, puteos tamen haut difficile binum ferme cubitorum altitudine
inveniunt ibi restagnantibus Mauretaniae aquis. domos sale montibus suis
exciso ceu lapide construunt. ab iis ad Trogodytas hiberni occasus plaga
dierum septem iter, cum quibus commercium gemmae tantum, quam
carbunculum vocamus, ex Aethiopia invectae.
[35]
intervenit ad solitudines Africae super Minorem Syrtim dictas versas
Phazania, ubi gentem Phazaniorum urbesque Alelen et Cillibam subegimus,
item Cidamum e regione Sabratae. ab iis mons longo spatio in occasu ab
ortu tendit, Ater nostris dictus a natura, adusto similis aut solis
repercussu accenso.
[36]
ultra eum deserta, Mathelgae oppidum Garamantum itemque Debris adfuso
fonte a medio die ad mediam noctem aquis ferventibus totidemque horis ad
medium diem rigentibus, clarissimumque Garama, caput Garamantum, omnia
armis Romanis superata et a Cornelio Balbo triumphata, unius omnium
curru externo et Quiritum iure donate; quippe Gadibus genito civitas
Romana cum maiore Balbo patruo data est. et hoc mirum, supra dicta
oppida ab eo capta auctores nostros prodidisse, ipsum in triumpho
praeter Cidamum et Garamam omnium aliarum gentium urbiumque nomina ac
simulacra duxisse, quae iere hoc ordine:
[37]
Tabudium oppidum, Niteris natio, Miglis Gemella oppidum, Bubeium natio
vel oppidum, Enipi natio, Thuben oppidum, mons nomine Niger, Nitibrum,
Rapsa oppida, Viscera natio, Decri oppidum, flumen Nathabur, Thapsagum
oppidum, Tamiagi natio, Boin oppidum, Pege oppidum, flumen Dasibari, mox
oppida continua Baracum, Buluba, Alasit, Galsa, Balla, Maxalla, Cizania,
mons Gyri, in quo gemmas nasci titulus praecessit.
[38]
Histoire naturelle - Livre Vad Garamantas iter inexplicabile adhuc fuit,
latronibus gentis eius puteos — qui sunt non alte fodiendi, si locorum
notitia adsit — harenis operientibus. proxumo bello, quod cum Oeensibus
gessere initiis Vespasiani Imperatoris, conpendium viae quadridui
deprehensum est. hoc iter vocatur Praeter Caput Saxi. finis Cyrenaicus
Catabathmos appellatur, oppidum et vallis repente convexa. ad eum
terminum Cyrenaica Africa a Syrti Minore |X|:LX in longitudinem patet,
in latitudinem, qua cognitum est,DCCCCX.
[39]
Quae sequitur regio Mareotis Libya appellatur, Aegypto contermina.
tenent Marmarides, Adyrmachidae, dein Mareotae. mensura a Catabathmo
Paraetonium LXXXVI. in eo tractu intus Apis interest, nobilis religione
Aegypti locus. ab eo Paraetonium LXX:D, inde Alexandriam CC. latitudo
CLXVIIII est. Eratosthenes a Cyrenis Alexandriam terrestri itinere DXXV
prodit.
[40]
Agrippa totius Africae a mari Atlantico cum inferiore Aegypto |XXX|:XXXX
longitudinem, Polybius et Eratosthenes, diligentissimi existimati, ab
oceano ad Carthaginem magnam |XI|, ab ea Canopum, Nili proximum ostium,
|XVI|· LXXXVIII fecerunt, Isidorus a Tingi Canopum |XXXVI|:XCVII,
Artemidorus XL M minus quam Isidorus.
[41]
Insulas non ita multas complectuntur haec maria. clarissima est Meninx,
longitudine XXV, latitudine XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata;
oppida habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar, ipsa a
dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita. ab ea C p. contra
laevum Cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa XXV, lata dimidium
eius, ubi plurimum, at in extremo non plus V. huic perparva Carthaginem
versus Cercinitis ponte iungitur.
[42]
ab iis L fere passuum Lepadusa, longa VI; mos Gaulos, Galata, cuius
terra scorpiones, dirum animal Africae, necat. dicuntur et in Clupea
emori, cuius ex adverso Cossyra cum oppido. at contra Carthaginis sinum
duae Aegiomeroe, Arae autem scopuli auctores sunt et has quondam
habitatas subsedisse.
[43]
Interiore autem ambitu Africae ad meridiem versus superque Gaetulos,
intervenientibus desertis, primi omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe
Aethiopes habitant. super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est
flumine, Gymnetes Pharusi, iam oceanum attingentes quos in Mauretaniae
fine diximus Perorsi. ab his omnibus vastae solitudines orientem versus
usque ad Garamantas Augilasque et Trogodytas, verissima opinione eorum,
qui desertis Africae duas Aethiopias superponunt, et ante omnes Homeri,
qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem occasumque versos.
[44]
Nigri fluvio eadem natura quae Nilo. calamum ac papyrum et easdem gignit
animantes isdemque temporibus augescit. oritur inter Tarraelios
Aethiopas et Oechalicas. horum oppidum Magium. quidam solitudinibus
Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas.
[45]
Atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam neque nominum
ullorum inter ipsos appellatio est et solem orientem occidentemque dira
inprecatione contuentur ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno
visunt qualia reliqui mortales. Trogodytae specus excavant; hae illis
domus, victus serpentium carnes, stridorque, non vox: adeo sermonis
commercio carent. Garamantes matrimoniorum exortes passim cum feminis
degunt. Augliae inferos tantum colunt. Gamphasantes, nudi proeliorumque
expertes, nulli externo congregantur.
[46]
Blemmyes traduntur capita abesse, ore et oculis pectore adfixis; Satyris
praeter figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo pingitur
forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura
sit; Pharusi, quondam Persae, comites fuisse Herculis ad Hesperidas
tendentis. nec de Africa plura quae memorentur occurrunt.
[47]
Adhaeret Asia, quam patere a Canopico ostio ad Ponti ostio Timosthenes
|XXVI|:XXXVIII p. tradit, ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes
|XV|:XLV, universam vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus
|L|:XIII:DCCL. maria eius conplura ab accolis traxere nomina; quare
simul indicabuntur.(Ptolemy,Geog. 4.5)
[48]
Proxima Africae incolitur Aegyptus, introrsus ad meridiem recedens,
donec a tergo praetendantur Aethiopes. inferiorem eius partem Nilus
dextera laevaque divisus amplexu suo determinat, Canopico ostio ab
Africa, ab Asia Pelusiaco,CLXX passuum intervallo. quam ob causam inter
insulas quidam Aegyptum retulere, ita se findente Nilo, ut triquetram
terrae figuram efficiat, ideoque multi Graecae litterae vocabulo Delta
appellavere Aegyptum. mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in
latera, ad Canopicum ostium CLXVI, ad Pelusiacum CLVI est.CLXVI in
Teubner; surely CLXVI is intended.
[49]
summa pars contermina Aethiopiae Thebais vocatur. dividitur in
praefecturas oppidorum, quas nomou V vocant: Ombiten, Apollonopoliten,
Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten,
Antaeopoliten, Aphroditopoliten, Lycopoliten. quae iuxta Pelusium est
regio nomos habet Pharbaethiten, Bubastiten, Sethroiten, Taniten.
reliqua autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad Hammonis Iovis
oraculum, Oxyrynchiten, Leontopoliten, Athribiten, Cynopoliten,
Hermopoliten, Xoiten, Mendesium, Sebennyten, Cabasiten, Latopoliten,
Heliopoliten, Prosopiten, Panopoliten, Busiriten, Onuphiten, Saiten,
Ptenethum, Ptemphum, Naucratiten, Meteliten, Gynaecopoliten, Menelaiten,
Alexandriae regionem, item Libyae, Mareotis.
[50]
Heracleopolites est in insula Nili longa p.L, in qua et oppidum,
Herculis appellatum. Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad
summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa duo Oasitae.
quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios nomos, ut
Heroopoliten et Crocodilopoliten. inter Arsenoiten autem ac Memphiten
lacus fuit circuitu CCL aut, ut Mucianus tradit,CCCCL et altitudinis
quinquaginta passuum, inde LXII p. abest Memphis, quondam arx Aegypti
regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter, ad scissuram autem
Nili, quod appellavimus Delta,XV.
[51]
Nilus incertis ortus fontibus, ut per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque tantum inermi quaesitus (cognitus, añade la vulga) sine bellis, quae ceteras omnes terras invenere, originem, ut Iuba rex potuit exquirere, in monte inferioris Mauretaniae non procul oceano habet lacu protinus stagnante, quem vocant Nilidem. ibi pisces reperiuntur alabetae, coracini, siluri. crocodilus quoque inde ob argumentum hoc Caesareae in Iseo dicatus ab eo spectatur hodie. praeterea observatum est, prout in Mauretania nives imbresve satiaverint, ita Nilum increscere.
[52]
ex hoc lacu profusus indignatur fluere per harenosa et squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore in Caesariensis Mauretaniae gente Masaesylum erumpit et hominum coetus veluti circumspicit, isdem animalium argumentis. iterum harenis receptus conditur rursus XX dierum desertis ad proximos Aethiopas atque, ubi iterum sensit hominem, prosilit, fonte, ut verisimile est, illo quem Nigrim vocavere.
[53]
inde Africam ab Aethiopia dispescens, etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens silvarumque opifex, medios Aethiopas secat, cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras spargit quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen dierum V cursu, non breviore, transvolet, circa clarissimam earum Meroen Astabores laevo alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, dextra vera Astosapes, quod lateris significationem adicit, nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum Giris ante nominatus per aliquot milia et in totum Homero Aegyptus aliisque Triton.
[54]
subinde insulis impactus, totidem incitatus inritamentis, postremo
inclusus montibus, nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad
locum Aethiopum, qui Catadupi vocantur, novissimo catarracte inter
occursantes scopulos non fluere inmenso fragore creditur, sed ruere.
postea lenis et confractis aquis domitaque violentia, aliquid et spatio
fessus, multis quamvis faucibus in Aegyptium mare se evomat, certis
tamen diebus auctu magno per totam spatiatus Aegyptum fecundus innatat
terrae.
[55]
Causas huius incrementi varias prodidere, sed maxime probabiles
etesiarum eo tempore ex adverso flantium repercussum, ultra in ora acto
mari, aut imbres Aethiopiae aestivos, isdem etesiis nubila illo
ferentibus e reliquo orbe. Timaeus mathematicus occultam protulit
rationem: Phialam appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum
amnem vapore anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. verum sole per
eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et suspensum abundare ac, ne
devoretur, abscondi.
[56]
id evenire a canis ortu per introitum solis in leonem, contra
perpendiculum fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur umbrae,
plerisque e diverso opinatis largiorem fluere ad septentriones sole
discedente, quod in cancro et leone evenit, ideoque tunc minus siccari,
rursus in capricornum et austrinum polum reverso sorberi et ob id
parcius fluere. sed Timaeo si quis extrahi posse credat, umbrarum
defectus iis diebus et locis sine fine adest.
[57]
Incipit crescere luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim
modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem, et
residit in virgine isdem quibus adcrevit modis. in totum autem revocatur
intra ripas in libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit,
reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est. auctus per puteos
mensurae notis deprehenduntur. iustum incrementum est cubitorum XVI.
[58]
minores aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo.
hae serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant sitiente.
utrumque reputat provincia. in XII cubitis famem sentit, in XIII
etiamnum esurit, XIIII cubita hilaritatem adferunt, XV securitatem, XVI
delicias. maximum incrementum ad hoc aevi fuit cubitorum XVIII Claudio
principe, minimum V Pharsalico bello, veluti necem Magni prodigio quodam
flumine adversante. su stetere aquae, apertis molibus admittuntur. ut
quaeque liberata est terra, seritur. idem amnis unus omnium nullas
exspirat auras.
[59]
Dicionis Aegyptiae esse incipit a fine Aethiopiae Syene; ita vocatur
paeninsula M passuum ambitu, in qua castra sunt, latere Arabiae, et ex
adverso insula est IIII, Philae,DC p. a Nili fissura, unde appellari
diximus Delta. hoc spatium edidit Artemidorus et in eo CCL oppida
fuisse, Iuba CCCC p., Aristocreon ab Elephantide ad mare DCCL.
Elephantis insula intra novissimum catarracten IIII p. et supra Syenen
XVI habitatur, navigationis Aegyptiae finis, ab Alexandria DLXXXV p.: in
tantum erravere supra scripti. ibi Aethiopicae veneunt naves; namque eas
plicatiles umeris transferunt, quotiens ad catarractas ventum est.
[60]
Aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX urbium sibi Amase
regnante habitata praefert, nunc quoque multis etiamsi ignobilibus
frequens. celbrantur tamen Apollinis, mox Leucotheae, Diospolis Magna,
eadem Thebe portarum centum nobilis fama, Coptos, Indicarum
Arabicarumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris oppidum et
iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus, Memnonis regia et Osiris
templo inclutum,VII:D p. in Libyam remotum a flumine.
[61]
dein Ptolemais et Panopolis ac Veneris iterum et in Libyco Lycon, ubit
montes finiunt Thebaidem. ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et
supra dictum Herculis. deinde Arsinoes ac iam dicta Memphis, inter quam
et Arsinoiten nomon in Libyco turres quae pyramides vocantur, et
labyrinthus, in Moeridis lacu nullo addito ligno exaedificatus, et
oppidum Crialon. unum praeterea intus et Arabiae conterminum claritatis
magnae, Solis oppidum.
[62]
Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Alexandria, a Magno Alexandro
condita in Africae parte ab ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum,
qui locus antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares
architectus pluribus modis memorabili ingenio,XV p. laxitate insessa ad
effigiem Macedonicae chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra laevaque
anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiae dicta.
[63]
Mareotis lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio mittit ex
mediterraneo commercia, insulas quoque plures amplexus,XXX traiectu,CCL
ambitu, ut tradit Claudius Caesar. alii schoenos in longitudinem patere
XL faciunt schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p.,
tantundem et latitudinis.
[64]
sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae
nomina ostiis dedere, non omnibus — XII enim reperiuntur superque
quattuor, quae ipsi falsa ora appellant —, sed celeberrimis VII, proximo
Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, Phatmitico,
Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. praeterea Butos, Pharbaethos,
Leontopolis, Athribis, Isidis oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites,
Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucraticum nominant quod alii
Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes.
[65]
Ultra Pelusiacum Arabia est, ad Rubrum mare pertinens et odoriferam
illam ac divitem terram et Beatae cognomine inclutam. haec Catabanum et
Esbonitarum et Scenitarum Arabum vocatur, sterilis, praeterquam ubi
Syriae confinia attingit, nec nisi Casio monte nobilis. his Arabes
iunguntur, ab oriente Canchlei, a meridie Cedrei, qui deinde ambo
Nabataeis. Heroopoliticus vocatur alterque Laeaniticus vel Aelaniticus
sinus Rubri maris in Aegyptum vergentis,CL intervallo inter duo oppida,
Laeana et in nostro mari Gazam. Agrippa a Pelusio Arsinoen, Rubri maris
oppidum, per deserta CXXV p. tradit: tam parvo distat ibi tanta rerum
naturae diversitas.
[66]
Iuxta Syria litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis distincta
nominibus. namque Palaestine vocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea
et Coele, dein Phoenice et qua recedit intus Damascena, ac magis
etiamnum meridiana Babylonia, eadem Mesopotamia inter Euphraten et
Tigrin quaque transit Taurum Sophene, citra vero eam Commagene et ultra
Armeniam Adiabene, Assyria ante dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia.
[67]
longitudo eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p. est, latitudo a
Seleucia Pieria ad oppidum in Euphrate Zeugma CLXXV. qui subtilius
dividunt, circumfundi Syria Phoenicen volunt et esse oram maritimam
Syriae, cuius parts sit Idumaea et Iudaea, dein Phoenicen, dein Syriam.
id quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. ipsa gens Phoenicum
in magna gloria litterarum inventionis et siderum navaliumque ac
bellicarum artium.
[68]
A Pelusio Chabriae castra, Casius mons, delubrum Iovis Casii, tumulus
Magni Pompei. Ostracine Arabia finitur, a Pelusio LXV p. mox Idumaea
incipit et Palaestina ab emersu Sirbonis lacus, quem quidam CL circuitu
tradidere. Herodotus Casio monti adplicuit, nunc est plaus modica.
oppida Rhinocolura et intus Rhaphaea, Gaza et intus Anthedon, mons
Argaris. regio per oram Samaria; oppidum Ascalo liberum, Azotos, Iamneae
duae, altera intus.
[69]
Iope Phoenicum, antiquior terrarum inundatione, ut ferunt, insidet
collem, praeiacente saxo, in quo vinculorum Andromedae vestigia
ostendit. colitur illic fabulosa Ceto. inde Apollonia, Stratonis Turris,
eadem Caesarea ab Herode rege condita, nunc colonia Prima Flavia a
Vespasiano Imperatore deducta, finis Palaestines,CLXXXVIIII p. a
confinio Arabiae. dein Phoenice; intus autem Samariae oppida Neapolis,
quod antea Mamortha dicebatur, Sebaste in monte, et altiore Gamala.
[70]
Supra Idumaeam et Samariam Iudaea longe lateque funditur. pars eius
Syriae iuncta Galilaea vocatur, Arabiae vero et Aegypto proxima Peraea,
asperis dispersa montibus et a ceteris Iudaeis Iordane amne discreta.
reliqua Iudaea dividitur in toparchias decem quo dicemus orde:
Hiericuntem palmetis consitam, fontibus riguam, Emmaum, Lyddam, Iopicam,
Acrabatenam, Gophaniticam, Thamniticam, Betholeptephenen, Orinen, in qua
fuere Hierosolyma, longe clarissima urbium orientis, non Iudaeae modo,
Herodium cum oppido inlustri eiusdem nominis.
[71]
Iordanes amnis oritur e fonte Paneade, qui cognomen dedit Caesareae, de
qua dicemus. amnis amoenus et, quatenus locorum situs patitur,
ambitiosus accolisque se praebens velut invitus Asphaltiten lacum dirum
natura petit, a quo postremo ebibitur aquasque laudatas perdit,
pestilentibus mixtas. ergo ubi prima convallium fuit occasio, in lacum
se fundti, quem plures Genesarem vocant,XVI p. longitudinis,VI
latitudinis, amoenis circumsaeptum oppidis, ab oriente Iuliade et Hippo,
a meridie Tarichea, quo nomine aliqui et lacum appellant, ab occidente
Tiberiade, aquis calidis salubri.
[72]
Asphaltites nihil praeter bitumen gignit, unde et nomen. nullum corpus
animalium recipit, tauri camelique fluitant; inde fama nihil in eo
mergi. longitudine excedit C p., latitudine maxima LXXV implet, minima
VI. prospicit eum ab oriente Arabia Nomadum, a meridie Machaerus,
secunda quondam arx Iudaeae ab Hierosolymis. eodem latere est calidus
fons medicae salubritatis Callirrhoe, aquarum gloriam ipso nomine
praeferens.
[73]
Ab occidente litora Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola et in
toto orbe praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata,
sine pecunia, socia palmarum. in diem ex aequo convenarum turba
renascitur, large frequentantibus quos vita fessos ad mores eorum
fortuna fluctibus agit. ita per saeculorum milia — incredibile dictu —
gens aeterna est, in qua nemo nascitur. tam fecunda illis aliorum vitae
paenitentia est! infra hos Engada oppidum fuit, secundum ab Hierosolymis
fertilitate palmetorumque nemoribus, nunc alterum bustum. inde Masada
castellum in rupe, et ipsum haut procul Asphaltite. et hactenus Iudaea est.
[74]
Iungitur et latere Syriae Decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo
non omnes eadem observant, primum tamen Damascum epoto riguis amne
Chrysorroa fertilem, Philadelphiam, Rhaphanam, omnia in Arabiam
recedentia, Scythopolim, antea Nysam, a Libero Patre sepulta nutrice ibi
Scythis deductis, Gadara, Hieromice praefluente, et iam dictum Hippon,
Dion, Pellam aquis divitem, Garasam, Canatham. intercursant cinguntque
has urbes tetrarchiae — regnorum instar singulae, et regna contribuuntur
— Trachonitis, Paneas, in qua Caesarea cum supra dicto fonte, Abila,
Arca, Ampeloessa, Gabe.
[75]
Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. fuit oppidum Crocodilon, est
flumen. memoria urbium Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in
monte oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta Getta, Geba,
rivus Pacida sive Belus, vitri fertiles harenas parvo litori miscens;
ipse e palude Cendebia a radicibus Carmeli profluit. iuxta colonia
Claudi Caesaris Ptolemais, quae quondam Acce. oppidum Ecdippa,
promunturium Album.
[76]
Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus divisa, nunc vero
Alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus
genitis Lepti, Utica et illa aemula terrarumque orbis avida Carthagine,
etiam Gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio
atque purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro inclusa;
oppidum ipsum XXII stadia optimet. inde Sarepta et Ornithon oppida et
Sidon, artifex vitri Thebarumque Boeotiarum parens.
[77]
a tergo eius Libanus mons orsus MD stadiis Zimyram usque porrigitur,
quae Coeles Syriae cognominatur. huic par, interiacente valle, mons
adversus Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post eum
introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea tetrarchiae et
Palaestines tota laxitas.
[78]
at in ora item subiecta Libano fluvius Magoras, Berytus colonia, quae
Felix Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos, Palaebyblos,
flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, Gigarta, Trieris, Calamos,
Tripolis, quoniam Tyrii et Sidonii et Aradii optinent, Orthosia,
Eleutheros flumen, oppida Zimyra, Marathos contraque Arados, septem
stadiorum oppidum et insula ducentis passibus a continente distans, re,
in qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis Bargylus mons.
[79]
Incipit hinc rursus Syria, desinente Phoenice. oppida Carne, Balanea,
Paltos, Gabala, promunturium, in quo Laodicea libera, Dipolis, Heraclea,
Charadrus, Posidium. dein promunturium Syriae Antiochiae. intus ipsa
Antiochia libera, Epi Daphnes cognominata; Oronte amne dividitur. in
promunturio autem Seleucia libera, Pieria appellata.
[80]
super eam mons eodem quo alius nomine, Casius. cuius excelsa altitudo
quarta vigilia orientem per tenebras solem aspicit, brevi circumactu
corporis diem noctemque pariter ostendens. ambitus ad cacumen XVIIII p.
est, altitudo per derectum IIII. at in ora amnis Orontes, natus inter
Libanum et Antilibanum iuxta Heliopolim. oppida Rhosos et a tergo
Portae, quae Syria appellantur, intervallo Rhosiorum montium et Tauri.
in ora oppidum Myriandros, mons Amanus, in quo oppidum Bomitae. ipse ab
Syris Ciliciam separat.
[81]
Nunc interiora dicantur. Coele habet Apameam, Marsya amne divisam a
Nazerinorum tetrarchia, Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur,
Syris vero Mabog — ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto
dicta, colitur —, Chalcidem cognominatam Ad Belum, unde regio Chalcidena
fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae Cyrrum, Gazetas, Gindarenos,
Gabenos, tetrarchias duas quae Granucomatitae vocantur, Hemesenos,
Hylatas, Ituraeorum gentem et qui es iix Baethaemi vocantur, Mariamnitanos,
[82]
tetrarchiam quae Mammisea appellatur, Paradisum, Pagras, Penelenitas,
Seleucias praeter iam dictam duas, quae Ad Euphraten et quae Ad Belum
vocantur, Tardytenses. reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum
Euphrate dicentur, Arethusios, Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem,
Laodicenos, qui Ad Libanum cognominantur, Leucadios, Larisaeos, praeter
tetrarchias in regna discriptas barbaris nominibus XVII.
[83]
Et de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in
praefectura Armeniae Maioris Caranitide, ut prodidere ex iis, qui
proxime viderunt, Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus, sub
radicibus montis, quem Capoten appellant, supra Zimaram XII p., initio
Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum, mox Anaeticam, Armeniae
regiones a Cappadocia excludens.
[84]
Dascusa abest a Zimara LXXV p; inde navigatur Sartonam L, Melitenen
Cappadociae XXIIII, Elegeam Armeniae X, acceptis fluminibus Lyco,
Arsania, Arsano. apud Elegeam occurrit ei Taurus mons nec resistit,
quamquam XII p. latitudine praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox ubi
perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum.
[85]
Arabiam inde laeva, Orroeon dictam regionem, trischoena mensura,
dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen, etiam ubi Taurum
expugnat, patiens. apud Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum solis
agit. primo hunc illic in pugna Taurus aufert victusque et abscisus
sibimet alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita naturae
dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult, illo prohibente ire qua
velit. a catarractis iterum navigatur.XL p. inde Commagenes caput Samosata.
[86]
Arabia supra dicta habet oppida Edessam, quae quondam Antiochia
dicebatur, Callirhoem, a fonte nominatam, Carrhas, Crassi clade nobile.
iungitur praefectura Mesopotamiae, ab Assyriis originem trahens, in qua
Anthemusia et Nicephorium oppida. mox Arabes qui Praetavi vocantur;
horum caput Singara. a Samosatis autem latere Syriae Marsyas amnis
influit. Cingilla Commagenen finit, Imeneorum citias incipit. oppida
adluuntur Epiphania et Antiochia, quae Ad Euphraten vocantur, item
Zeugma LXXII p. a Samosatis, transitu Euphratis nobile. ex adverso
Apameam Seleucus, idem utriusque conditor, ponte iunxerat.
[87]
qui cohaerent Mesopotamiae, Rhoali vocantur. at in Syria oppida Europum,
Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitae. ita fertur usque
Suram locum, in quo conversus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas
solitudines, quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis
appellatae pertinent.
[88]
Palmyra, urbs nobilis situ, divitiis soli et aquis amoenis, vasto
undique ambitu haernis includit agros ac, velut terris exempta a rerum
natura, privata sorte inter duo imperia summa Romanorum Parthorumque
est, prima in discordia semper utrimque cura. abest ab Seleucia
Parthorum, quae vocatur Ad Tigrim,CCCXXXVII p., a proximo vero Syriae
litore CCIII et a Damasco XXVII propius.
[89]
Infra Palmyrae solitudines Telendena regio dictaeque iam Hierapolis ac
Beroae et Chalcis. ultra Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid
obtinet Hemesa, item Elatium, dimidio propior Petrae quam Damascus. a
Sura autem proxime est Philiscum, oppidum Parthorum ad Euphraten. ab eo
Seleuciam dierum decem navigatio, totidemque fere Babylonem.
[90]
scinditur enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum Masicen et
parte laeva in Mesopotamiam vadit, per ipsam Seleuciam circaque eam
praefluenti infusus Tigri, dexteriore autem alveo Babylonem, quondam
Chaldaeae caput, petit mediamque permeans item quam Mothrim vocant,
distrahitur in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus,
paulum differens, ac Mesopotamian inundat sole optinente XX partem
cancri. minui incipit in virginem e leone transgresso, in totum vero
remeat in XXVIIII parte virginis.
[91]
Sed redeamus ad oram Syriae, cui proxima est Cilicia. flumen Diaphanes,
mons Crocodilus, Portae Amani montis, flumina Androcus, Pinarus, Lycs,
sinus Issicus, oppidum Issos, item Alexandria, flumen Chlorus, oppidum
Aegaeae liberum, amnis Pyramus, Portae Ciliciae, oppida Mallos, Magirsos
et intus Tarsos. campi Alei, oppida Casyponis, Mopsos liberum, Pyramo
inpositum, Tyros, Zephyrium, Anchiale.
[92]
amnes Saros, Cydnos, Tarsum liberam urbem procul a mari secans. regio
Celenderitis cum oppido, locus Nymphaeum, Soloe Cilicii, nunc
Pompeiopolis, Adana, Cibyra, Pinare, Pedalie, Alae, Selinus, Arsinoe,
Iotape, Dorion iuxtaque mare Corycos, eodem nomine oppidum et portus et
specus. mox flumen Calycadnus, promunturium Sarpedon, oppida Holmoe,
Myle, promunturium et oppidum Veneris, a quo proxime Cyprus insula.
[93]
sed in continente oppida Mysanda, Anemurium, Coracesium, finisque
antiquus Ciliciae Melas amnis. intus autem dicendi Anazarbeni, qui nunc
Caesarea, Augusta, Castabala, Epiphania, quae ante Oeniandos, Elëusa,
Iconium, Seleucia supra amnem Calycadnum, Tracheotis cognomine, ab mari
relata ubi vocabatur Hermia. praeterea intus flumina Liparis, Bombos,
Paradisus, mons Imbarus.
[94]
Ciliciae Pamphyliam omnes iunxere neglecta gente Isaurica. oppida eius
intus Isaura, Clibanus, Lalasis; decurrit autem ad mare Anemuri e
regione supra dicti. simili modo omnibus, qui eadem composuere, ignorata
est contermina illi gens Omanadum, quorum intus oppidum Omana. cetera
castella XLIIII inter asperas convalles latent.
[95]
Hos includit Lycaonia, in Asiaticam iurisdictionem versa, cum qua
conveniunt Philomelienses, Tymbriani, Leucolithi, Pelteni, Tyrienses.
datur et tetrarchia ex Lycaonia, qua parte Galatiae contermina est,
civitatium XIIII, urbe celeberrima Iconio. ipsius Lycaoniae celebrantur
Thebasa in Tauro, Ide in confinio Galatiae atque Cappadociae. a latere
autem eius super Pamphyliam veniunt Thracum suboles Milyae, quorum
Arycanda oppidum.
[96]
Pamphylia ante Mopsopia appellata est. mare Pamphylium Cilicio iungitur.
oppida Side et in monte Apendum, Plantanistum, Perga. promunturium
Leucolla, mons Sardemisus. amnes Eurymedon, iuxta Aspendum fluens,
Catarractes, iuxta quem Lyrnesus et Olbia ultimaque eius orae Phaselis.
[97]
Iunctum mare Lycium est gensque Lycia, unde vastus sinus. Taurus mons,
ab Eois veniens litoribus, Chelidonio promunturio disterminat, inmensus
ipse et innumerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis, ubi
primum ab Indico mari exsurgit, laevo meridianus et ad occasum tendens
mediamque distrahens Asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria.
resilit ergo ad septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de
industria rerum natura subinde aequora opponente, hinc Phoenicium, hinc
Ponticum, illinc Caspium et Hyrcanium contraque Maeotium lacum.
[98]
torquetur itaque collisus inter haec claustra et tamen victor flexuosus
evadit usque ad cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus et
novis, quacumque incedit, insignis: Imaus prima parte dictus, mox
Emodus, Paropanisus, Circius, Cambades, Pariades, Choatras, Oreges,
Oroandes, Niphates, Taurus atque, ubi se quoque exuperat, Caucasus, ubi
brachia emittit subinde temptanti maria similis, Sarpedon, Coracesius,
Cragus, iterumque Taurus,
[99]
etiam ubi dehiscit seque populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem
sibi vindicans, quae aliubi Armeniae, aliubi Caspiae, aliubi Ciliciae
vocantur. quin etiam confractus, effugiens quoque maria, plurimis se
gentium nominibus hinc et illinc implet, a dextra Hyrcanius, Caspius, a
laeva Parihedrus, Moschicus, Amazonicus, Coraxicus, Scythicus
appellatus, in universum vero Graece Ceraunius.
[100]
In Lycia igitur a promunturio eius oppidum Simena, mos Chimaera,
noctibus flagrans, Hephaestium civitas, et ipsa saepe flagrantibus
iugis. oppidum Olympus ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla,
Rhodiopolis. iuxta mare Limyra cum amne, in quem Arycandus influit, mons
Masicytus, Andria civitas, Myra, ippa Aperlae et Antiphellos, quae
quondam Habesos, atque in recessu Phellos. dein Pyrrha, item Xanthus, a
mari XV, flumenque eodem nomine. deinde Patara, quae prius Pataros, et
in monte Sidyma, promunturium Cragus.
[101]
ultra par sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmesus. Lycia
LXX quondam oppida habuit, nunc XXXVI habet. ex his celeberrima praeter
supra dicta Canas, Candyba, ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma
praefluente Aedesa, Cyaneae, Ascandiandalis, Amelas, Noscopium, Tlos,
Telandrus. conprehendit in mediterraneis et Cabaliam, cuius tres urbes
Oenianda, Balbura, Bubon.
[102]
a Telmeso Asiaticum mare sive Carpathium et quae proprie vocatur Asia.
in duas eam partes Agrippa divist: unam inclusit ab oriente Phrygia et
Lycaonia, ab occidente Aegaeo ari, a meridie Aegypto, a septentrione
Paphlagonia; huius longitudinem CCCCLXX, latitudinem CCCXX fecit.
alteram determinavit ab oriente Armenia Minore, ab occidente Phrygia,
Lycaonia, Pamphylia, a septentrione provincia Pontica, a meridie mari
Pamphylio, longam DLXXV, latam CCCXXV.
[103]
In proxima ora Caria est, mox Ionia, ultra eam Aeolis. Caria mediae
Doridi circumfunditur, ad mare utroque latere ambiens. in ea
promunturium Pedalium, amnis Glaucus, deferens Telmedium, oppida
Daedala, Crya fugitivorum, flumen Axon, oppidum Calynda. amnis Indus, in
Cibyratarum iugis ortus, recipit LX perennes fluvios, torrentes vero
amplius centum.
[104]
oppidum Caunos liberum, dein Pyrnos. portus Cressa, a quo Rhodus insula
passuum XX. locus Loryma, oppida Tisanusa, Paridon, Larymna, sinus
Thymnias, promunturium Aphrodisias, oppidum Hydas, sinus Schoenus, regio
Bubassus. oppidum fuit Acanthus, alio nomine Dulopolis. est in
promunturio Cnidos libera, Triopia, dein Pegusa et Stadia appellata. ab
ea Doris incipit.
[105]
Sed prius terga et mediterraneas iurisdictiones indicasse conveniat. una
appellatur Cibyratica; ipsum oppidum Phrygiae est. conveniunt eo XXV
civitates, celeberrima urbe Laodicea. imposita est Lyco flumini, latera
adluentibus Asopo et Capro, appellata primo Diospolis, dein Rhoas.
reliqui in eo conventu, quos nominare non pigeat, Hydrelitae,
Themisones, Hierapolitae. alter conventus a Synnade accepit nomen;
conveniunt Lycaones, Appiani, Corpeni, Dorylaei, Midaei, Iulienses et
reliqui ignobiles populi XV.
[106]
tertius Apameam vadit, ante appellatam Celaenas, deinde Ciboton. sita
est in radice montis Signiae, circumfusa Marsya, Obrima, Orba fluminibus
in Maeandrum cadentibus. Marsyas ibi redditur, ortus ac paulo mox
conditus. ubi certavit tibiarum cantu cum Apolline, Aulocrene est; ita
vocatur convallis,X p. ab Apamea Phrygiam petentibus. ex hoc conventu
deceat nominare Metropolitas, Dionysopolitas, Euphorbenos, Acmonenses,
Peltenos, Silbianos. reliqui ignobiles VIIII.
[107]
Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. dein Cariae oppida
Pitaium, Eutane, Halicarnasus. sex oppida contributa ei sunt a Magno
Alexandro, Thangela, Side, Medmassa, Uranium, Pedasum, Telmisum.
habitatur inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. inde Myndos et ubi fuit
Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, Caryanda, Termera libera, Bargylia et,
a quo sinus Iasius, oppidum Iasus.
[108]
Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe ibi sunt oppida Mylasa
libera, Antiochia, ubi fuere Symmaethos et Cranaos oppida; nunc eam
circumfluunt Maeander et Morsynus. fuit in eo tractu et Maeandropolis,
est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis, Lysias oppidum et
Orthosia, Berecynthius tractus, Nysa, Trallis, eadem Euanthia et
Seleucia et Antiochia dicta; adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite.
[109]
quidam ibi Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos, Pyrrha,
Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae conventum eum
cognominavit, Stratonicea libera, Labrayndos, Ceramus, Troezene,
Phorontis. longinquiores eodem foro disceptant Orthronienses,
Alindienses, Euhippini, Xystiani, Hydissenses, Apolloniatae,
Trapezopolitae, Aphrodisienses liberi. praeter haec sunt Coscinus,
Harpasa, adposita fluvio Harpaso, quo et Trallicon, cum fuit, adluebatur.
[110]
Lydia autem perfusa flexuosis Maeandri amnis recursibus super Ioniam
procedit, Phrygiae ab exortu solis vicina, ad septentrionem Mysiae,
meridiana parte Cariam amplectens, Maeonia ante appellata. celebratur
maxime Sardibus in latere Tmoli montis, qui ante Timolus appellabatur,
conditis; ex quo profluente Pactolo eodemque Chrysorroa ac fonte Tarni a
Maeonis civitas ipsa Hyde vocitata est, clara stagno Gygaeo.
[111]
Sardiana nunc appellatur each iurisdictio, conveniuntque in eam extra
praedictos Macedones Cadieni, Philadelphini et ipsi in radice Tmoli
Cogamo flumini adpositi Maeonii, Tripolitani, iid et Antoniopolitae —
Maeandro adluuntur —, Apollonhieritae, Mysotimolitae et alii ignobiles.
[112]
Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore ambitu flectitur. in each
primus sinus Basilicus, Posideum promunturium et oppidum, Oraculum
Branchidarum appellatum, nunc Didymei Apollinis litore stadiis XX, et
inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante et Pityusa et Anactoria
nominata, super LXXXX urbium per cuncta maria genetrix nec fraudanda
cive Cadmo, qui primus prorsam orationem condere instituit.
[113]
amnis Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque adfusus
oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe
credatur reverti, Apamenam primum pervagatur regionem, mox Eumeneticam
ac deinde Hyrgaleticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos
agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium lenis
inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea, montis eius
cognominis Carice, Myuus, quod primo condidisse Iones narrantur Athenis
profecti, Naulochum, Priene, in ora, quae Troglea appellatur, Gaesus
amnis, regio omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata;
[114]
iuxta fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et
Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri cognomine insignis,
Thessalica Magnesia orta. abest Epheso XV p., Trallibus eo amplius MMM.
antea Thessaloche et Mandrolytia nominata et litori adposita Derasidas
insulas secum abstulit mari.
[115]
intus et Thyatira adluitur Lyco, Pelopia aliqunado et Euhippia
cognominata. in ora autem Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea
expetita nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae,
Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine Trachia, et Haemonion et
Ptelea. attollitur monte Pione, adluitur Caystro, in Cilbianis iugis
orto multosque amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras
propagat mediisque iam capmis Syrien insulam adiecit. fons in urbe
Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus duo Selenuntes.
[116]
ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso
adfluente. inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos — fuit et Notium oppidum
—, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in
continentibus campis residens. quo in loco Magnus Alexander intercidi
planitiem eam iusserat VII:D p. longitudine, ut duos sinus iungeret
Erythrasque cum Mimante circumfunderet.
[117]
iuxta eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius,
Corynaeum, Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi,
Chytrophoria appellatae, cum iae essent. iusserat Alexander idem per duo
stadia contineti adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et
Sipylum, quod ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est
stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et inde illi
Colpe et huic Libade.
[118]
regredientibus inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab
Alexandro, in ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. montes
Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia a tergo
Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in Dracone desinit, Draco
in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille in Tauro.
[119]
a Zmyrna Hermus amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta
Dorylaum, Phrygiae civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos
Phrygem, qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon,
ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius
oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in
promunturio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea.
[120]
Zmyrnaeum conventum magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat
praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a Sipylo. verum
Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses,
Metropolitae, Cilbiani Inferiores et Superiores, Mysomacednoes,
Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae.
[121]
Aeolis proxima est, quondam Mysia appellata, et quae Hellesponto adiacet
Troas. ibi a Phocaea Ascanius portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme,
Myrina quae Sebastopolim se vocat, et intus Aegaeae, Itale, Posidea,
Neon Tichos, Temnos. in ora autem Titanus amnis et civitas ab eo
cognominata — fuit et Grynia, nunc tantum portus, olim insula adprehensa
—, oppidum Elsea et ex Mysia veniens Caicus amnis, oppidum Pitane,
Canaitis amnis.
[122]
intercidere Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, Cisthene, Cilla,
Cocylium, Thebe, Astyre, Chrysa, Palaescepsis, Gergitha, Neandros; nunc
est Perperene civitas, Heracleotes tractus, Coryphas oppidum, amnes
Grylios, Ollius, regio Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio
Scepsis, flumen Euenum, cuius in ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in
hoc tractu Ide mons et in ora, quae sinum cognominavit et conventum,
Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina Astron, Cormalos, Crianos,
Alabastros, Hieros ex Ida; intus mons Gargara eodemque nomine oppidum.
[123]
rursus in litore Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, Assos,
eadem apollonia — fuit et Palamedium oppidum —, promunturium Lectum
disterminans Aeolida et Troada. fuit et Polymedia civitas, Chrysa et
Larisa alia. Zminthium templum durat. intus Colone intercidit. deportant
Adramytteum negotia Apollonitae a Rhyndaco amne, Eresi, Miletopolitae,
Poemaneni, Macedones Asculacae, Polichnaei, Pionitae, Cilices
Mandacandeni, Mysi Abretteni et Hellespontii appellati et alii ignobiles.
[124]
Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia ipsaque Troas, Antigonia
dicta, nunc Alexandria colonia Romana, oppidum Nee, Scamander amnis
navigabilis et in promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus
Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius
faciens Palaescamander; ceteri Homero celebrati, Rhesus, Heptaporus,
Carsus, Rhodius, vestigia non habent. Granicus diverso tractu in
Propontida fluit. est tamen, ut prius, Scamandria civitas parva ac MM:D
p. remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas.
[125]
extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis
habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a
Mytilenaeis et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo.
fuit et Aeantion, a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto
XXX stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis suae.
supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo est quae vocatur
Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. ibi Caicus amnis iam dictus
oritur. gens ampla per se, etiam cum totum Mysia appellaretur.
[126]
Pioniae, Andera, Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare,
Teuthranie, Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum,
Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum, quod intermeat
Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso monte. abest haud procul
Elaea, quam in litore diximus. Pergamena velut eius tractus iurisdictio.
ad eam conveniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hierocometae,
Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae, Attalenses,
Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae civitates.
[127]
a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest stadia LXX. inde XVIII
promunturium Trapeza, unde primum concitat se Hellespontus. Ex Asia
interisse gentes tradit Eratosthenes Solymorum, Lelegum, Bebrycum,
Colycantiorum, Tripsedorum, Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit
Apamea condita a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam,
Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio Dameam vocatam.
[128]
Insularum ante Asiam prima est in Canopico ostio Nili, a Canopo, Menelai
gubernatore, ut ferunt, dicta; altera iuncta ponte Alexandriae, colonia
Caesaris dictatoris, Pharos, quondam diei navigatione distans ab
Aegypto, nunc e turri nocturnis ignibus cursum navium regens: namque
fallacibus vadis Alexandria tribus omnino aditur alveis mari, Stegano,
Posideo, Tauro. in Phoenicio deinde mari est ante Iopen Paria, tota
oppidum, in qua obiectam belvae Andromedam ferunt, et iam dicta Arados,
inter quam et continentem L cubita alto mari, ut auctor est Mucianus, e
fonte culcis aqua turbo coriis facto usque a vado trahitur.
[129]
Pamphylium mare ignobiles insulas habet, Cilicium ex quinque maximis
Cyprum, ad ortum occasumque Ciliciae ac Syriae obiectam, quondam novem
regnorum sedem, huius circuitum Timosthenes CCCCXXVII:D p. prodidit,
Isidorus CCCLXXV. longitudinem inter duo promunturia, Clidas et
Acamanta, quod est ab occasu, Artemidorus CLXII:D, Timosthenes CC;
vocatam ante Acamantida Philonides, Cerastim Xenagoras et Aspeliam et
Amathusiam et Macariam, Astynomus Crypton et Colinian.
[130]
oppida in each XV, Nea Paphos, Palaepaphos, Curias, Citium, Corinaeum,
Salamis, Amathus, Lapethos, Soloe, Tamasos, Epidaurum, Chytri, Arsinoe,
Carpasium, Golgoe. fuere et Cinyria, Mareum, Idalium. abest ab Anemurio
Ciliciae L mare quod praetenditur vocant Aulona Cilicium. in eodem situ
Elaeusa insula est et quattuor ante promunturium ex adverso Syriae
Clides rursusque ab altero capite Stiria, contra Neam Paphum Hiera
Cepia, contra Salamina Salaminiae.
[131]
in Lycio autem mari Idyris, Telendos, Attelebussa, Cypriae tres steriles
et Dionysia, prius Charaeta dicta, dein contra Tauri promunturium
pestiferae navigantibus Chelidoniae totidem, ab iss cum oppido Leucolla,
Pactyae, Lasia, Nymphais, Macris, Megista, cuius civitas interiit.
multae deinde ignobiles, sed contra Chimaeram Dolichiste, Choerogylion,
Crambusa, Rhoge, Xenagora VIII, Daedalon duae, Cryeon tres, Strongyle et
contra Sidyma Antiochi Glaucumque versus amnem Lagusa, Macris, Didymae,
Helbo, Scope, Aspis et, in qua oppidum interiit, Telandria proximaque
Cauno Rhodusa.
[132]
Sed pulcherrima est libera Rhodos, circuitu CXXV aut, si potius Isidoro
credimus,CIII, habitata urbibus Lindo, Camiro, Ialyso, nunc Rhodo.
distat ab Alexandria Aegypti DLXXXIII, ut Isidorus tradit, ut
Eratosthenes,CCCCLXVIIII, ut Mucianus D, a Cypro CLXXVI. vocitata est
antea Ophiusa, Asteria, Aethria, Trinacrie, Corymbia, Poeeessa, Atabyria
ab rege, dein Macaria et Oloessa.
[133]
Rhodiorum insulae Carpathus, quae mari nomen dedit, Casos, Hagne,
Eulimna, Nisyros, distans a Cnido XV:D, Porphyris antea dicta, et eodem
tractu media inter Rhodum Cnidumque Syme; cingitur XXXVII:D, portus
benigne praebet VIII. praeter eas circa Rhodum Cyclopis, Teganon,
Corydlusa, Diabatae IIII, Hymos, Chalce eum oppido, Teutlusa,
Narthecusa, Dimastos, Progne et a Cnido Cisserusa, Therionarcia, Calydne
cum tribus oppidis, Notio, Nisyro, Mendetero, et in Arconneso oppidum
Ceramus. in Cariae ora quae vocantur Argiae numero XX et Hyetusa,
Lepsia, Leros.
[134]
nobilissima autem in eo sinu Coos, ab Halicarnaso XV distans, circuitu
C, ut plures existimant, Merope vocata, Cea, ut Staphylus, Meropis, ut
Dionysius, dein Nymphaea. mons ibi Prion; et Nisyron abruptam illi
putant, quae Porphyris antea dicta est. Caryanda cum oppido, nec procul
ab Halicarnaso Pidossus; in Ceramico autem sinu Priaponesos, Hipponesos,
Pserima, Lampsa, Aemyndus, Passala, Crusa, Pyrraethusa, Sepiusa, Melano
paulumque a continente distans quae vocata est Cinaedopolis, probrosis
ibi relictis a rege Alexandro.
[135]
Ioniae ora Aegeas et Corseas habet et Icaron, de qua dictum est, Laden,
quae prius Late vocabatur, atque inter ignobiles aliquot duas Camelitas
Mileto vicinas, Mycalae Trogilias tres, Philion, Argennon, Sandalion,
Samon liberam, circuitu LXXXVII:D aut, ut Isidorus,C. Partheniam primum
appellatam Aristoteles tradit, postea Dryusam, deinde Anthemusam;
Aristocritus adicit Melamphyllum, dein Cyparissiam, alii
Parthenoarrhusam, Stephanen. amnes in each Imbrasus, Chesius, Hibiethes,
fontes Gigartho, Leucothea, mons Cercetius. adiacent insulae Rhypara,
Nymphaea, Achillea.
[136]
Par claritate ab each distat XCIIII cum oppido Chios libera, quam
Aethaliam Ephorus prisco nomine appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam
a Chione nympha, aliqui a nive, et Macrim et Pityusam. montem habet
Pelinnaeum, marmor Chium. circuitu CXXV colligit, ut veteres tradidere,
Isidorus VIIII adicit. posita est inter Samum et Lesbum, ex adverso
maxime Erythrarum.
[137]
finitimae sunt Tellusa, quam alii Paphnusam scribunt, Oenusa, Elaphitis,
Euryanassa, Arginusa cum oppido. iam hae circa Ephesum et quae
Pisistrati vocantur Anthinae, Myonnesos, Diarrheusa — in utraque oppida
intercidere —, Poroselene cum oppido, Cerciae, Halone, Commone, Illetia,
Lepria, Aethre, Sphaeria, Procusae, Bolbulae, Pheate, Priapos, Syce,
Melane, Aenare, Sidusa, Pele, Drymusa, Anhydros, Scopelos, Sycusa,
Marathusa, Psile, Perirrheusa multaeque ignobiles.
[138]
clara vere in alto Teos cum oppido, a Chio LXXII:D, tantundem ab
Erythris. iuxta Zmyrnam sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa,
Bacchina, Pystira, Crommyonesos, Megale, ante Troada Ascaniae, Plateae
tres, dein Lamiae, Plitaniae duae, Plate, Scopelos, Getone, Arthedon,
Coele, Lagusae, Didymae.
[139]
Clarissima autem Lesbos, a Chio LXV, Himerte et Lasia, Pelasgia, Aegira,
Aethiope, Macaria appellata. fuit VIIII oppidis incluta: ex his Pyrrha
hausta est mari, Arisbe terrarum motu subversa, Antissam Methymna traxit
in se, ipsa VIIII urbibus Asiae in XXXVII p. vicina. et Agamede obiit et
Hiera; restant Eresos, Pyrrha et libera Mytilene, annis MD potens.
[140]
tota insula circuitur, ut Isidorus,CLXVIII, ut veteres,CXCV. montes
habet Lepetymnum, Ordymnum, Macistum, Creonem, Olympum. a proxima
continete abest VII:D p. insulae adpositae Sandalium, Leucae V, ex iis
Cydonea cum fonte calido. Arginusae ab Aege IIII p. distant. dein
Phellusa, Pedna, extra Hellespontum adversa Sigeo litori iacet Tenedus,
Leucophrys dicta et Phoenice et Lyrnesos; abest a Lesbo LVI, a Sigeo XII:D.
[141]
Impetum deinde sumit Hellespontus, et mare incumbit, verticibus limitem
fodiens, donec Asiam abrumpat Europae. promunturium id appellavimus
Trapezam. ab eo X p. Abydum oppidum, ubi angustiae VII stadiorum. deinde
Percote oppidum et Lampsacum, antea Pityusa dictum, Parium colonia quam
Homerus Adrastiam appellavit, oppidum Priapos, amnis Aesepus, Zelia,
Propontis — ita appellatur ubi se distat mare —, flumen Granicum, Artace
portus ubi oppidum fuit.
[142]
ultra insulam continenti iunxit Alexander, in qua oppidum Milesiorum
Cyzicum, ante vocitatum Arctonnesus et Dolionis et Didymis, cuius a
vertice mons Didymus. mox oppida Placia, Ariace, Scylace, quorum a tergo
mons Olympus, Mysius dictus, civitas Olympena, amnes Horisius et
Rhyndacus, ante Lycus vocatus; oritur in stagno Artynia iuxta
Miletopolim, recipit Maceston et plerosque alios, Asiam Bithyniamque
disterminans.
[143]
each appellata est Cronia, dein Thessalis, dein Malianda et Strymonis.
hos Homerus Halizonas cixit, quando praecingitur gens mari. urbs fuit
inmensa Atussa nomine, nunc sunt XII civitates inter quas Gordiu Come,
quae Iuliopolis vocatur. in ora Dascylos, dein flumen Gelbes et intus
Helgas oppidum, quae Germanicopolis, alio nomine Booscoete, sicut
Apamea, quae nunc Myrlea Colophoniorum, flumen Echeleos, anticus Troadis
finis et Mysiae initium.
[144]
postea sinus in quo flumen Ascanium, oppidum Bryalion, amnes Hylas et
Cios cum oppido eiusdem nominis, quod fuit emporium non procul
accolentis Phrygiae, a Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui
Ascania Phrygiae vocabatur. quapropter non aliubi aptius de each dicatur.
[145]
Phrygia, Troadi superiecta populisque a promunturio Lecto ad flumen
Echeleum praedictis, septentrionali sui parte Galatiae contermina,
meridiana Lycaoniae, Pisidiae, Mygdoniae, ab oriente Cappadociam
attingit. oppida ibi celeberrima praeter iam dicta Ancyra, Andria,
Celaenae, Colossae, Carina, Cotiaïon, Ceraïne, Conium, Midaïum. sunt
auctores transisse ex Europa Moesos et Brygos et Thynos, a quibus
appellentur Mysi, Phryges, Bithyni.
[146]
Simul dicendum videtur et de Galatia, quae superposita agros maiore ex
parte Phrygiae tenet caputque quondam eius Gordium. qui partem eam
insedere Gallorum Tolostobogi et Voturi et Ambitouti vocantur; qui
Maeoniae et Paphlagoniae regionem, Trogmi. praetenditur Cappadocia a
septentrione et solis ortu, cuius uberrimam partem occupavere
Tectosages. ac toto tractu gentes quidem hae, populi vero ac tetrarchiae
omnes numero CXCV. oppida Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium,
Tolostobogiorum Pisinuus
[147]
praeter hos celebres Attalenses, Arassenses, Comenses, Dicitenses,
Hierorenses, Lystreni, Neapolitani, Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni,
Timoniacenses, Thebaseni. attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et
Milyas qui circa Barim sunt et Cyllanicum et Oroandicum Pisidiae in each
praeter iam dicta Saggarium et Gallus, a quo nomen traxere Matris deum
sacerdotes.
[148]
Nunc reliqua in ora. a Cio intus in Bithynia Prusa, ab Hannibale sub
Olympo condita — indea Nicaeam XXV p. interveniente Ascanio lacu —, dein
Nicaea in ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia et Prusias, item altera
sub Hypio monte. fuere Pythopolis, Parthenopolis, Coryphanta. sunt in
ora amnes Aesius, Bryazon, Plataneus, Areus, Aesyros, Geudos, qui et
Chrysorroas, promunturium in quo Megarice oppidum fuit. inde Craspedites
sinus vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. fuit et
Astacum, unde et ex eo Astacenus idem sinus; fuit et Libyssa oppidum,
ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. est in intimo sinu Nicomedia
Bithyniae praeclara.
[149]
Leucatas promunturium, quo includitur Astacenus sinus, a Nicomedia
XXXVII:D p., rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad
Bosporum Thracium. in his Calchadon libera, a Nicomedia LXII:D p.,
Procerastis ante dicta, dein Colpusa, postea Caecorum oppidum, quod
locum eligere nescissent, VII stadiis distante Byzantio, tanto feliciore
omnibus modis sede. ceterum intus in Bithynia colonia Apamena,
Agrippenses, Iuliopolitae, Bithynion. flumina Syrium, Laphias,
Pharnacias, Alces, Serinis, Lilaeus, Scopas, Hieros, qui Bithyniam et
Galatiam disterminunt.
[150]
ultra Calchadona Chrysopolis fuit, dein Nicopolis, a qua nomen etiamnum
sinus retinet, in quo portus Amyci. dei Naulochium promunturium, Estiae,
templum Neptuni. Bosporus, D p. intervallo Asiam Europae iterum
auferens, abest a Calchadone XII:D p., inde fauces primae VIII:DCCL p.,
ubi Spiropolis oppidum fuit. tenent oram omnem Thyni, interiora Bithyni.
is finis Asiae est populorumque CCLXXXII, qui ad eum locum a fine Lyciae
numerantur. spatium Hellesponti et Propontidis ad Bosporum Thracium
CCXXXVIIII p. diximus. a Calchadone Sigeum Isidorus CCCXXII:D p. tradit.
[151]
Insulae in Propontide ante Cyzicum Elaphonnesus, unde Cyzicenum marmor,
eadem Neuris et Proconnesus dicta. secuntur Ophiusa, Acanthus, Phoebe,
Scopelos, Porphyrione, Halone cum oppido, Delphacie, Polydora, Artacaeon
cum oppido. est et contra Nicomediam Demonnesos, item ultra Heracleam
adversa Bithyniae Thynias, quam barbari Bithyniam vocant. est et
Antiochia et contra fauces Rhydaci Besbicos,XVIII p. circuitu. est et
Elaea et duae Rhoduae, Erebinthote, Megale, Chalcitis, Pityodes.