liber III
I
1
Hactenus de situ et miraculis terrae aquarumque et siderum ac ratione
universitatis atque mensura. nunc de partibus, quamquam infinitum id quoque
existimatur nec temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo in genere
venia iustiore, si modo minime mirum est hominem genitum non omnia humana
novisse. quapropter auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissimum in
quaque parte arbitrabor, quoniam commune ferme omnibus fuit, ut eos quisque
diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat.
2
ideo nec culpabo aut coarguam quemquam. locorum nuda nomina et quanta dabitur
brevitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes; nunc enim sermo
de toto est. quare sic accipi velim, ut si vidua fama sua nomina, qualia fuere
primordio ante ullas res gestas, nuncupentur et sit quaedam in his nomenclatura
quidem, sed mundi rerumque naturae.
3
Terrarum orbis universus in tres dividitur partes, Europam, Asiam, Africam.
origo ab occasu solis et Gaditano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in
maria inferiora diffunditur. hinc intranti dextera Africa est, laeva Europa,
inter has Asia. termini amnes Tanais et Nilus. XV p. in longitudinem quas
diximus fauces oceani patent, V in latitudinem, a vico Mellaria Hispaniae ad
promunturium Africae Album, auctore Turranio Gracile iuxta genito.
4
T. Livius ac Nepos Cornelius latitudinis tradiderunt minus VII p., ubi vero
plurumum, X: tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec profunda
altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae candicantis vadi carinas
territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum appellavere.
proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent claustra, Abila
Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae, quam ob causam indigenae
columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa antea admisisse maria et
rerum naturae mutasse faciem.
5
Primum ergo de Europa, altrice victoris omnium gentium populi longeque terrarum
pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, verum aequam, in
duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum universo orbe diviso. oceanus a
quo dictum est spatio Atlanticum mare infundens et avido meatu terras,
quaecunque venientem expavere, demergens resistentes quoque flexuoso litorum
anfractu lambit, Europam vel maxime recessibus crebris excavans, sed in quattuor
praecipuos sinus, quorum primus a Calpe Hispaniae extimo, ut dictum est, monte
Locros, Bruttium usque promunturium, inmenso ambitu flectitur.
6
In eo prima Hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem Baetica, mox a fine
Murgitano citerior eademque Tarraconensis ad Pyrenaei iuga. ulterior in duas per
longitudinem provincias dividitur, si quidem Baeticae latere septentrionali
praetenditur Lusitania, amne Ana discreta. ortus hic in Laminitano agro
citerioris Hispaniae et modo in stagna se fundens, modo in angustias resorbens
aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens in Atlanticum oceanum
effunditur. Tarraconensis autem, adfixa Pyrenaeo totoque eius a latere decurrens
et simul ad Gallicum oceanum Hiberico a mari transversa se pandens, Solorio
monte et Oretanis iugis Carpetanisque et Asturum a Baetica atque Lusitania
distinguitur.
7
Baetica, a flumine mediam secante cognominata, cunctas provinciarum diviti cultu
et quodam fertili ac peculiari nitore praecedit. iuridici conventus ei IIII,
Gaditanus, Cordubensis, Astigitanus, Hispalensis. oppida omnia numero CLXXV, in
iis coloniae VIIII, municipia c. R. X, Latio antiquitus donata XXVII, libertate
VI, foedere III, stipendiaria CXX. ex his digna memoratu aut Latio sermone dictu
facilia, a flumine Ana litore oceani oppidum Ossonoba, Aestuaria cognominatum,
inter confluentes Luxiam et Urium, Hareni montes, Baetis fluvius, litus Curense
inflexo sinu, cuius ex adverso Gadis inter insulas dicenda, promunturium Iunonis,
portus Baesippo, oppidum Baelo, Mellaria, fretum ex Atlantico mari, Carteia,
Tartesos a Graecis dicta, mons Calpe.
8
dein litore interno oppida Barbesula cum fluvio, item Salduba, oppidum Suel,
Malaca cum fluvio foederatorum. dein Maenuba cum fluvio, Sexi cognomine Firmum
Iulium, Sel, Abdara, Murgi, Baeticae finis. oram eam in universum originis
Poenorum existimavit M. Agrippa; ab Ana autem Atlantico oceano obversa
Bastulorum Turdulorumque est. in universam Hispaniam M. Varro pervenisse Hiberos
et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit. lusum enim Liberi patris aut
lyssam cum eo bacchantium nomen dedisse Lusitaniae et Pana praefectum eius
universae. at quae de Hercule ac Pyrene vel Saturno traduntur fabulosa in primis
arbitror.
9
Baetis, in Tarraconensis provinciae non, ut aliqui dixere, Mentesa oppido, sed
Tugiensi exoriens saltu — iuxta quem Tader fluvius, qui Carthaginiensem agrum
rigat — Ilorci refugit Scipionis rogum versusque in occasum oceanum Atlanticum,
provinciam adoptans, petit, modicus primo, sed multorum fluminum capax, quibus
ipse famam aquasque aufert. Baeticae primum ab Ossigitania infusus, amoeno
blandus alveo, crebris dextra laevaque accolitur oppidis.
10
Celeberrima inter hunc et oceani oram in mediterraneo Segida quae Augurina
cognominatur, Ulia quae Fidentia, Urgao quae Alba, Ebora quae Cerialis, Iliberri
quod º,º Ilipula quae Laus, Artigi quod Iulienses, Vesci quod Faventia, Singili,
Ategua, Arialdunum, Agla Minor, Baebro, Castra Vinaria, Cisimbrium, Hippo Nova,
Ilurco, Osca, Oscua, Sucaelo, Unditanum, Tucci Vetus, omnia Bastetaniae
vergentis ad mare. conventus vero Cordubensis circa flumen ipsum Ossigi quod
cognominatur Latonium, Iliturgi quod Forum Iulium, Ipra, Isturgi quod
Triumphales, Ucia et XIIII p. remotum in mediterraneo Obulco quod Pontificense
appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum, Sacili Martialium, Onuba et dextra
Corduba colonia Patricia cognomine, inde primum navigabili Baete oppida Carbula,
Detumo, fluvius Singilis, eodem Baetis latere incidens.
11
Oppida Hispalensis conventus Celti, Axati, Arua, Canama, Naeva, Ilipa cognomine
Ilpa, Italica et a laeva Hispal colonia cognomine Romulensis, ex adverso oppidum
Osset quod cognominatur Iulia Constantia, Lucurgentum quod Iuli Genius, Orippo,
Caura, Siarum, fluvius Maenuba, Baeti et ipse a dextro latere infusus. at inter
aestuaria Baetis oppida Nabrissa cognomine Veneria et Colobana, coloniae Hasta
quae Regia dicitur et in mediterraneo Asido quae Caesarina.
12
Singilis fluvius, in Baetim quo dictum est ordine inrumpens, Astigitanam
coloniam adluit, cognomine Augustam Firmam, ab ea navigabilis. huius conventus
sunt reliquae coloniae inmunes Tucci quae cognominatur Augusta Gemella, Ituci
quae Virtus Iulia, Ucubi quae Claritas Iulia, Urso quae Genetiva Urbanorum,
inter quae fuit Munda, cum Pompeio filio rapta; oppida libera Astigi vetus,
Ostippo; stipendiaria Callet, Callicula, Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca,
Sacrana, Obulcula, Oningi, Sabora, Ventippo. Maenubam amnem, et ipsum
navigabilem, haut procul accolunt Olontigi, Laelia, Lastigi.
13
Quae autem regio a Baete ad fluvium Anam tendit extra praedicta, Baeturia
appellatur, in duas divisa partes totidemque gentes: Celticos, qui Lusitaniam
attingunt, Hispalensis conventus, Turdulos, qui Lusitaniam et Tarraconensem
accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a Celtiberis ex Lusitania advenisse
manifestum est sacris, lingua, oppidorum vocabulis, quae cognominibus in Baetica
distinguntur:
14
Seriae adicitur Fama Iulia, Nertobrigae Concordia Iulia, Segidae Restituta Iulia,
Contributa Iulia Ugultuniae, cum qua et Curiga nunc est, Lacimurgae Constantia
Iulia, Steresibusa Fortunales et Callensibus Aeneanici. praeter haec in Celticab
Acinippo, Arunda, Arunci,c Turobriga, Lastigi, Salpesa, Saepone, Serippo. altera
Baeturia, quam diximus Turdulorum et conventus Cordubensis, habet oppida non
ignobilia Arsam, Mellariam, Mirobrigam Reginam, Sosintigi, Sisaponem.
15
Gaditani conventus civium Romanorum Regina, Latinorum Laepia Regia, Carisa
cognomine Aurelia, Urgia cognominata Castrum Iulium, item Caesaris Salutariensis;
stipendiaria Besaro, Belippo, Barbesula, Blacippo, Baesippo, Callet, Cappa cum
Oleastro, Iptuci, Ibrona, Lascuta, Saguntia, Saudo, Usaepo.
16
Longitudinem universam eius prodidit M. Agrippa CCCCLXXV p., latitudinem CCLVIII,
sed cum termini Carthaginem usque procederent: quae causa magnos errores
conputatione mensurae saepius parit, alibi mutato provinciarum modo, alibi
itinerum, auctisque aut deminutis passibus. incubuere maria tam longo aevo,
alibi processere litora, torsere se fluminem aut correxere flexus. praeterea
aliunde aliis exordium mensurae est et alia meatus. ita fit ut nulli duo
concinant.
ii
17
Baeticae longitudo nunc a Castulonis oppidi fine Gadix CCL et a Murgi maritima
ora XXV p. amplior, latitudo a Carteia Anam ora CCXXXIIII p. Agrippam quidem in
tanta viri diligentia praeterque in hoc opere cura, cum orbem terrarum orbi
spectandum propositurus esset, errasse quis credat et cum eo Divum Augustum? is
namque conplexam eum porticum ex destinatione et commentariis M. Agrippae a
sorore eius inchoatam peregit.
iii
18
Citerioris Hispaniae sicut conplurium provinciarum aliquantum vetus forma mutata
est, utpote cum Pompeius Magnus tropaeis suis, quae statuebat in Pyrenaeo,
DCCCLXVI oppida ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in dicionem ab se
redacta testatus sit. nunc universa provincia dividitur in conventus VII,
Carthaginiensem, Tarraconensem, Caesaraugustanum, Cluniensem, Asturum, Lucensem,
Bracarum. accedunt insulae, quarum mentione seposita civitates provincia ipsa
praeter contributas aliis CCXCIII continet, oppida CLXXVIIII, in iis colonias
XII, oppida civium Romanorum XIII, Latinorum veterum XVIII, foederatorum unum,
stipendiaria CXXXV.
19
Primi in ora Bastuli, post eos quo dicetur ordine intus recedentes Mentesani,
Oretani et ad Tagum Carpetani, iuxta eo Vaccaei, Vettones et Celtiberi Arevaci.
oppida orae proxima Urci adscriptumque Baeticae Baria, regio Bastitania, mox
deinde Contestania, Carthago Nova colonia, cuius a promunturio, quod Saturni
vocatur, Caesaream Mauretaniae urbem CLXXXXVII p. traiectus. reliqua in ora
flumen Tader, colonia inmunis Ilici, unde Ilicitanus sinus. in eam contribuuntur
Icositani.
20
mox Latinorum Lucentum, Dianium stipendiarium, Sucro fluvius et quondam oppidum,
Contestaniae finis. regio Edetania, amoeno praetendente se stagno, ad Celtiberos
recedens. Valentia colonia III p. a mari remota, flumen Turium, et tantundem a
mari Saguntum civium Romanorum, oppidum fide nobile, flumen Udiva.
21
regio Ilergaonum, Hiberus amnis, navigabili commercio dives, ortus in Cantabris
haut procul oppido Iuliobrica, per CCCCL p. fluens, navium per CCLX a Vareia
oppido capax, quem propter universam Hispaniam Graeci appellavere Hiberiam.
regio Cessetania, flumen Subi, colonia Tarracon, Scipionum opus, sicut Carthago
Poenorum. regio Ilergetum, oppidum Subur, flumen Rubricatum, a quo Laeetani et
Indigetes.
22
post eos quo dicetur ordine intus recedentes radice Pyrenaei Ausetani [Fitani],
Iacetani perque Pyrenaeum Ceretani, dein Vascones. in ora autem colonia Barcino
cognomine Faventia, oppida civium Romanorum Baetulo, Iluro, flumen Arnum,
Blandae, flumen Alba, Emporiae, geminum hoc veterum incolarum et Graecorum, qui
Phocaeensium fuere suboles, flumen Ticer. ab eo Pyrenaea Venus in latere
promunturii altero XL.
23
Nunc per singulos conventus reddentur insignia praeter supra dicta. Tarracone
disceptant populi XLII, quorum celeberrimi civium Romanorum Dertosani,
Bisgargitani; Latinorum Ausetani, Ceretani qui Iuliani cognominantur et qui
Augustani, Edetani, Gerundenses, Iessonienses, Teari qui Iulienses;
stipendiariorum Aquicaldenses, Aesonenses, Baeculonenses.
24
Caesaraugusta colonia immunis, amne Hibero adfusa, ubi oppidum antea vocabatur
Salduba, regionis Edetaniae, recipit populos LV: ex his civium Romanorum
Bilbilitanos, Celsenses ex colonia, Calagurritanos qui Nasici cognominantur,
Ilerdenses Surdaonum gentis, iuxta quos Sicoris fluvius, Oscenses regionis
Suessetaniae, Turiassonenses; Latinorum veterum Cascantenses, Ergavicenses,
Graccuritanos, Leonicenses, Osicerdenses; foederatos Tarracenses; stipendiarios
Arcobrigenses, Andelonenses, Aracelitanos, Bursaonenses, Calagurritanos qui
Fibularenses cognominantur, Conplutenses, Carenses, Cincienses, Cortonenses,
Damanitanos, Ispallenses, Ilursenses, Iluberitanos, Iacetanos, Libienses,
Pompelonenses, Segienses.
25
Carthaginem conveniunt populi LXV exceptis insularum incolis ex colonia
Accitania Gemellense, ex Libisosana cognomine Foroaugustana, quibus duabus ius
Italiae datum, ex colonia Salariense, oppidani Lati veteris Castulonenses qui
Caesarii Iuvenales appellantur, Saetabitani qui Augustani, Valerienses.
stipendiariorum autem celeberrimi Alabanenses, Bastitani, Consaburrenses,
Dianenses, Egelestani, Ilorcitani, Laminitani, Mentesani qui et Oretani,
Mentesani qui et Bastuli, Oretani qui et Germani cognominantur, caputque
Celtiberiae Segobrigenses, Carpetaniae Toletani Tago flumini inpositi, dein
Viatienses et Virgilienses.
26
In Cluniensem conventum Varduli ducunt populos XIIII, ex quibus Alabanenses
tantum nominare libeat, Turmogidi IIII, ex quibus Segisamonenses et
Segisamaiulienses. in eundem conventum Carietes et Vennenses V civitatibus
vadunt, quarum sunt Velienses. eodem Pelendones Celtiberum IIII populis, quorum
Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum XVII civitatibus Intercatienses,
Palantini, Lacobrigenses, Caucenses.
27
nam in Cantabricis VIIII populis Iuliobriga sola memoretur, in Autrigonum X
civitatibus Tritium et Virovesca. Arevacis nomen dedit fluvius Areva. horum VI
oppida, Secontia et Uxama, quae nomina crebro aliis in locis usurpantur,
praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes ipsaque Clunia, Celtiberiae finis. ad
oceanum reliqua vergunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.
28
Iunguntur iis Asturum XXII populi divisi in Augustanos et Transmontanos,
Asturica urbe magnifica. in iis sunt Gigurri, Paesici, Lancienses, Zoelae.
numerus omnis multitudinis ad CCXL liberorum capitum.
Lucensis conventus populorum est sedecim, praeter Celticos et Lemavos ignobilium
ac barbarae appellationis, sed liberorum capitum ferme CLXVI.
Simili modo Bracarum XXIIII civitates CCLXXXV capitum, ex quibus praeter ipsos
Bracaros Bibali, Coelerni, Callaeci, Equaesi, Limici, Querquerni citra fastidium
nominentur.
CCXL: Teubner has CCXL here.
29
Longitudo citerioris Hispaniae est ad finem Castulonis a Pyrenaeo DCVII p. et
ora paulo amplius, latitudo a Tarracone ad litus Oiarsonis CCCVII, e radicibus
Pyrenaei, ubi cuneatur angustiis inter duo maria; paulatim deinde se pandens,
qua contingit ulteriorem Hispaniam, tantundem et amplius latitudini adicit.
DCVII: Teubner has DCVII here.
30
metallis plumbi, ferri, aeris, argenti, auri tota ferme Hispania scatet,
citerior et specularis lapidis, Baetica et minio. sunt et marmorum lapidicinae.
universae Hispaniae Vespasianus Imperator Augustus iactatum procellis rei
publicae Latium tribuit. Pyrenaei montes Hispanias Galliasque disterminant
promunturiis in duo diversa maria proiectis.
iv
31
Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum quae interno mari adluitur,
Bracata antea dicta, amne Varo ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis
Romano imperio iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali montibus
Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum
nulli provinciarum postferenda breviterque Italia verius quam provincia.
32
in ora regio Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum, Vernodubrum, oppida
Illiberis, magnae quondam urbis tenue vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Atax,
e Pyrenaeo Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum colonia XII p. a
mari distans, flumina Araris, Liria. oppida de cetero rara praeiacentibus
stagnis:
33
Agatha quondam Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atque ubi Rhoda
Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum fertilissimus Rhodanus amnis, ex
Alpibus se rapiens per Lemannum lacum segnemque deferens Ararim nec minus se
ipso torrentes Isaram et Druantiam. Libica appellantur duo eius ora modica, ex
his alterum Hispaniense, alterum Metapinum, tertium idemque amplissimum
Massalioticum. sunt auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse.
34
ultra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insignes, stagnum Mastromela,
oppidum Maritima Aviaticorum, superque Campi Lapidei, Herculis proeliorum
memoria, regio Anatiliorum et intus Dexivatium Cavarumque; rursus a mari
Tricorium et intus Tritollorum Vocontiorumque et Segovellaunorum, mox Allobrogum.
at in ora Massilia Graecorum Phocaeensium foederata, promunturium Zao,
Citharista portus, regio Camactulicorum, dein Suelteri supraque Verucini.
35
in ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum Iuli Octavanorum colonia, quae
Pacensis appellatur et Classica, amnes nomine Argenteus, regio Oxubiorum
Ligaunorumque, super quos Suebri, Quariates, Adunicates. at in ora oppidum
Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex Alpium monte Caenia profusus.
36
In mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeterrae Septimanorum, Arausio
Secundanorum, in agro Cavarum Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina Aquae
Sextiae Salluviorum, Avennio Cavarum, Apta Iulia Vulgientium, Alebaece Reiorum
Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta Tricastinorum, Anatilia, Aerea, Bormani,
Comani, Cabellio, Carcasum Volcarum Tectosagum, Cessero, Carantorate Meminorum,
Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognominantur,
37
Forum Voconi, Glanum Libii, Lutevani qui et Foroneronienses, Nemausum
Arecomicorum, Piscinae, Ruteni, Samnagenses, Tolosani Tectosagum Aquitaniae
contermini, Tasgoduni, Tarusconienses, Umbranici, Vocontiorum civitatis
foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida vero ignobilia XVIIII,
sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa. adiecit formulae Galba Imperator ex
Inalpinis Avanticos atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia. longitudinem
provinciae Narbonensis CCCLXX p. Agrippa tradit, latitudinem CCXLVIII.
v
38
Italia dehinc primique eius Ligures, mox Etruria, Umbria, Latium, ibi Tiberina
ostia et Roma, terrarum caput, XVI p. intervallo a mari. Volscum postea litus et
Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque, quo longissime in meridiem ab
Alpium paene lunatis iugis in maria excurrit Italia. ab eo Graeciae ora, mox
Sallentini, Poeduculi, Apuli, Paeligni, Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini,
Picentes, Galli, Umbri, Tusci, Veneti, Carni, Iapudes, Histri, Liburni.
39
nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in
transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens,
numine deum electa quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa congregaret imperia
ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio
contraheret ad conloquia et humanitatem homini daret breviterque una cunctarum
gentium in toto orbe patria fieret.
40
sed quid agam? tanta nobilitas omnium locorum, quos quis attigerit, tanta rerum
singularum populorumque claritas tenet. urbs Roma vel sola in ea, . . . . et
digna iam tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet opere? qualiter
Campaniae ora per se felixque illa ac beata amoenitas, ut palam sit uno in loco
gaudentis opus esse naturae?
41
iam vero tota ea vitalis ac perennis salubritas, talis caeli temperies, tam
fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam
munifica silvarum genera, tot montium adflatus, tanta frugum vitiumque et
olearum fertilitas, tam nobilia pecudi vellera, tam opima tauris colla, tot
lacus, tot amnium fontiumque ubertas totam eam perfundens, tot maria, portus,
gremiumque terrarum commercio patens undique et tamquam iuvandos ad mortales
ipsa avide in maria procurrens!
42
neque ingenia ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro gentes.
ipsi de ea iudicavere Grai, genus in gloriam sui effusissimum, quotam partem ex
ea appellando Graeciam Magnam! nimirum id, quod in caeli mentione facimus, hac
quoque in parte faciendum est, ut notas quasdam et pauca sidera attingamus.
legentes tantum quaeso meminerint ad singula toto orbe edissertanda festinari.
43
Est ergo folio maxime querno adsimulata, multo proceritate amplior quam
latitudine, in laevam se flectens cacumine et Amazonicae figura desinens parmae,
ubi a medio excursu Cocynthos vocatur, per sinus lunatos duo cornua emittens,
Leucopetram dextra, Lacinium sinistra. patet longitudine ab Inalpino fine
Praetoriae Augustae per urbem Capuamque cursu meante Regium oppidum, in umero
eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, decies centena et viginti
milia passuum, multoque amplior mensura fieret Lacinium usque, ni talis
obliquitas in latus degredi videretur.
44
latitudo eius varia est, quadringentorum decem milium inter duo maria Inferum et
Superum amnesque Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem Romam ab
ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare influentis ad Tiberina ostia CXXXVI, et
paulo minus a Castro Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo in
loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus a Varo ad Arsiam
|XX|·XLVIIII p. efficit.
45
abest a circumdatis terris Histria ac Liburnia quibusdam locis centena milia, ab
Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta, ut auctor est M. Varro,
ab Sardinia centum viginti milia, ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX, ab Issa
L. incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis id diligenti
subtilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem.
46
Nunc ambitum eius urbesque enumerabimus, qua in re praefari necessarium est
auctorem nos Divum Augustum secuturos discriptionemque ab eo factam Italiae
totius in regiones XI, sed ordine eo, qui litorum tractu fiet; urbium quidem
vicinitates oratione utique praepropera servari non posse, itaque interiore
parte digestionem in litteras eiusdem nos secuturos, coloniarum mentione signata,
quas ille in eo prodidit numero. nec situs originesque persequi facile est,
Ingaunis Liguribus — ut ceteri omittantur — agro tricies dato.
47
Igitur ab amne Varo Nicaea a Massiliensibus conditum, fluvius Palo, Alpes
populique Inalpini multis nominibus, sed maxime Capillati, oppido Vediantiorum
civitatis Cemenelo, portus Herculis Monoeci, Ligustina ora. Ligurum celeberrimi
ultra Alpes Sallui, Deciates, Oxubi, citra Veneni, Turri, Soti, Bagienni,
Statielli, Binbelli, Maielli, Caburriates, Casmonates, Velleiates et quorum
oppida in ora proxime dicemus.
48
flumen Rutuba, oppidum Album Intimilium, flumen Merula, oppidum Album Ingaunum,
portus Vadorum Sabatium, flumen Porcifera, oppidum Genua, fluvius Fertor, portus
Delphini, Tigulia intus, Segesta Tiguliorum, flumen Macra, Liguriae finis. a
tergo autem supra dictorum omnium Appenninus mons Italiae amplissimus, perpetuis
iugis ab Alpibus tendens ad Siculum fretum.
49
ab altero eius latere ad Padum amnem Italiae ditissimum omnia nobilibus oppidis
nitent, Libarna, Dertona colonia, Iria, Vardacate, Industria, Pollentia, Carrea
quod Potentia cognominatur, Foro Fulvi quod Valentinum, Augusta Bagiennorum,
Alba Pompeia, Hasta, Aquis Statiellorum. haec regio ex discriptione Augusti nona
est. patet ora Liguriae inter amnes Varum et Macram CCXI p.
50
Adnectitur septima, in qua Etruria est ab amne Macra, ipsa mutatis saepe
nominibus. Umbros inde exegere antiquitus Pelasgi, hos Lydi, a quorum rege
Tyrrheni, mox a sacrifico ritu lingua Graecorum Tusci sunt cognominati. primum
Etruriae oppidum Luna, portu nobile, colonia Luca a mari recedens propiorque
Pisae inter amnes Auserem et Arnum, ortae a Pelopidis sive a Teutanis, Graeca
gente. vada Volaterrana, fluvius Caecina, Populonium,d Etruscorum quondam hoc
tantum in litore.
51
hinc amnes Prile, mox Umbro, navigiorum capax, et ab eo tractus Umbriae
portusque Telamo, Cosa Volcientium a populo Romano deducta, Graviscae, Castrum
Novum, Pyrgi, Caeretanus amnis et ipsum Caere intus m. p. VII, Agylla a Pelasgis
conditoribus dictum, Alsium, Fregenae, Tiberis amnis a Macra CCLXXXIIII p. intus
coloniae Falisca, Argis orta, ut auctor est Cato, quae cognominatur Etruscorum,
Lucus Feroniae, Rusellana, Seniensis, Sutrina.
52
de cetero Arretini Veteres, Arretini Fidentiores, Arretini Iulienses,
Amitinenses, Aquenses cognomine Taurini, Blerani, Cortonenses, Capenates,
Clusini Novi, Clusini Veteres, praefluenti Arno adpositi, Faesulae, Ferentinum,
Fescennia, Hortanum, Herbanum, Nepet, Novem Pagi, Praefectura Claudia Foroclodi,
Pistorium, Perusia, Suanenses, Saturnini qui ante Aurini vocabantur, Subertani,
Statonienses, Tarquinienses, Tuscanienses, Vetulonienses, Veientani, Vesentini,
Volaterrani, Volcentani cognomine Etrusci, Volsinienses. in eadem parte
oppidorum veterum nomina retinent agri Crustuminus, Caletranus.
53
Tiberis, ante Thybris appellatus et prius Albula, e media fere longitudine
Appennini finibus Arretinorum profluit, tenuis primo nec nisi piscinis
corrivatus emissusque navigabilis, sicuti Tinia et Clanis influentes in eum,
novenorum ita conceptu dierum, si non adiuvent imbres. sed Tiberis propter
aspera et confragosa ne sic quidem, praeterquam trabibus verius quam ratibus,
longe meabilis fertur, per CL p. non procul Tiferno Perusiaque et Ocriculo
Etruriam ab Umbris ac Sabinis, mox citra XVI p. urbis Veientem agrum a
Crustumino, dein Fidenatem Latinumque a Vaticano dirimens.
54
sed infra Arretium Clanim duobus et quadraginta fluviis auctus, praecipuis autem
Nare et Aniene, qui et ipse navigabilis Latium includit a tergo, nec minus tamen
aquis ac tot fontibus in urbem perductis, et ideo quamlibet magnarum navium ex
Italo mari capax, rerum in toto orbe nascentium mercator placidissimus, pluribus
prope solus quam ceteri in omnibus terris amnes accolitur aspiciturque villis.
55
nullique fluviorum minus licet inclusis utrimque lateribus, nec tamen ipse
depugnat, quamquam creber ac subitus incrementis est, nusquam magis aquis quam
in ipsa urbe stagnantibus. quin immo vates intellegitur potius ac monitor, auctu
semper religiosus verius quam saevus.
56
Latium antiquum a Tiberi Cerceios servatum est m. p. L longitudine: tam tenues
primordio imperi fuere radices. colonis saepe mutatis tenuere alii aliis
temporibus, Aborigenes, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci, Rutuli et ultra
Cerceios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Lati processit ad Lirim amnem. in
principio est Ostia colonia ab Romano rege deducta, oppidum Laurentum, lucus
Iovis Indigetis, amnis Numicius, Ardea a Danaë Persei matre condita.
57
dein quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et insula, fluvius
Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei, quondam insula inmenso quidem mari circumdata,
ut creditur Homero, et nunc planitie. mirum est quod hac de re tradere hominum
notitiae possumus. Theophrastus, qui primus externorum aliqua de Romanis
diligentius scripsit — nam Theopompus, ante quem nemo mentionem habuit, urbem
dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarchus, ab eo proximus, legationem tantum ad
Alexandrum missam —
58
hic iam plus quam ex fama Cerceiorum insulae et mensuram posuit stadia LXXX in
eo volumine, quod scripsit Nicodoro Atheniensium magistratu, qui fuit urbis
nostrae CCCCXL anno. quicquid ergo terrarum est praeter X p. ambitus adnexum
insulae, post eum annum accessit Italiae.
59
aliud miraculum a Cerceis palus Pomptina est, quem locum XXIIII urbium fuisse
Mucianus ter consul prodidit. dein flumen Aufentum, supra quod Tarracina oppidum,
lingua Volscorum Anxur dictum, et ubi fuere Amyclae sive Amynclae, a serpentibus
deletae, dein locus Speluncae, lacus Fundanus, Caieta portus, oppidum Formiae,
Hormiae dictum, ut existimavere, antiqua Laestrygonum sedes. ultra fuit oppidum
Pirae, est colonia Minturnae, Liri amne divisa, Clani olim appellato, Sinuessa,
extremum in adiecto Latio, quam quidam Sinopen dixere vocitatam.
60
hinc felix illa Campania, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia
nobilis suco per omnes terras incluto atque, ut veteres dixere, summum Liberi
Patris cum Cerere certamen. hinc Setini et Caecubi protenduntur agri; his
iunguntur Falerni, Caleni, dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique
montes. ibi Leborini campi sternuntur et in delicias alicae politur messis. haec
litora fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari conchylio et
pisce nobili adnotantur. nusquam generosior oleae liquor est, hoc quoque
certamen humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci, Umbri, Tusci, Campani.
61
in ora Savo fluvius, Volturnum oppidum cum amne, Liternum, Cumae Chalcidensium,
Misenum, portus Baiarum, Bauli, lacus Lucrinus et Avernus, iuxta quem Cimmerium
oppidum quondam, dein Puteoli colonia Dicaearchea dicti, postque Phlegraei campi,
Acherusia palus Cumis vicina;
62
litore autem Neapolis, Chalcidensium et ipsa, Parthenope a tumulo Sirenis
appellata, Herculaneum, Pompei haud procul spectato monte Vesuvio, adluente vero
Sarno amne, ager Nucerinus et VIIII p. a mari ipsa Nuceria, Surrentum cum
promunturio Minervae, Sirenum quondam sede. navigatio a Cerceis II de LXXX patet.
regio ea a Tiberi prima Italiae servatur ex discriptione Augusti.
63
Intus coloniae Capua, ab XL campo dicta, Aquinum, Suessa, Venafrum, Sora, Teanum
Sidicinum cognomine, Nola; oppida Abellinum, Aricia, Alba Longa, Acerrani,
Allifani, Atinates, Alterinates, Anagnini, Atellani, Aefulani, Arpinates,
Auximates, Abellani, Alfaterni et qui ex agro Latino, item Hernico, item
Labicano cognominantur, Bovillae, Caiatia, Casinum, Calenum, Capitulum Hernicum,
Cereatini qui Mariani cognominantur, Corani a Dardano Troiano orti, Cubulterini,
Castrimoenienses,
64
Cingulani, Cabienses in monte Albano, Foropopulienses ex Falerno, Frusinates,
Ferentinates, Freginates, Fabraterni Veteres, Fabraterni Novi, Ficolenses,
Fregellani, Forum Appi, Forentani, Gabini, Interamnates Sucasini qui et
Lirenates vocantur, Ilionenses, Lanivini, Norbani, Nomentani, Praenestini urbe
quondam Stephane dicta, Privernates, Setini, Signini, Suessulani, Telesini,
Trebulani cognomine Ballienses, Trebani, Tusculani, Verulani, Veliterni,
Ulubrenses, Urbanates
65
superque Roma ipsa, cuius nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas
habetur optimaque et salutari fide abolitum enuntiavit Valerius Soranus luitque
mox poenas. non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis antiquae
ob hoc maxime silentium institutae. namque diva Angerona, cui sacrificatur a. d.
XII kal. Ian., ore obligato obsignatoque simulacrum habet.
66
Urbem tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut plurimas tradentibus
credamus, IIII. moenia eius collegere ambitu imperatoribus censoribusque
Vespasianis anno conditae DCCCXXVI m. p. XIII·CC, conplexa montes septem. ipsa
dividitur in regiones XIIII, compita Larum CCLXV. eiusdem spatium mensura
currente a miliario in capite Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt
hodie numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur praetereantur ex
veteribus VII, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XX·M·DCCLXV.
An English translation of this passage (paragraphs 66‑67, based on a slightly
different reading) can be found in Paul Halsall's Internet Ancient History
Sourcebook
67
ad extrema vero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per vicos
omnium viarum mensura colligit paulo amplius LX p. quod si quis altitudinem
tectorum addat, dignam profecto aestimationem concipiat fateaturque nullius
urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab oriente
aggere Tarquini Superbi, inter prima opere mirabili; namque eum muris aequavit
qua maxime patebat aditu plano. cetera munita erat praecelsis muris aut abruptis
montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addidere urbes.
68
In prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida Satricum, Pometia,
Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata, Caenina, Ficana, Crustumeria, Ameriola,
Medullum, Corniculum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc Ianiculum
in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia, Amitinum, Norbe, Sulmo,
69
et cum iis carnem in monte Albano soliti accipere populi Albenses: Albani,
Aesolani, Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani, Fidenates,
Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates, Macrales, Munienses,
Numinienses, Olliculani, Octulani, Pedani, Poletaurini, Querquetulani, Sicani,
Sisolenses, Tolerienses, Tutienses, Vimitellari, Velienses, Venetulani,
Vitellenses.
70
ita ex antiquo Latio LIII populi interiere sine vestigiis. in Campano autem agro
Stabiae oppidum fuere usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai., quo
die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in villam abiit.
intercidit ibi et Taurania. sunt morientes Casilini reliquiae. praeterea auctor
est Antias oppidum Latinorum Apiolas captum a L. Tarquinio rege, ex cuius praeda
Capitolium is inchoaverit. a Surrentino ad Silerum amnem XXX m. p. ager
Picentinus fuit Tuscorum, templo Iunonis Argivae ab Iasone condito insiginis.
intus oppidum Salerni, Picentia.
71
A Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque incipit, nec ibi rara
incolarum mutatione. tenuerunt eum Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi,
Graeciae maxime populi, novissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. oppidum
Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus, oppidum Elea quae nunc
Velia, promunturium Palinurum, a quo sinu recedente traiectus ad Columnam Regiam
C m. p.
72
proximum autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Graeciae Pyxus, Laus amnis. fuit
et oppidum eodem nomine. ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum,
portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus Clampetiae, oppidum
Tempsa, a Graecis Temese citum, et Crotoniensium Terina sinusque ingens
Terinaeus. oppidum Consentia intus.
73
in paeninsula fluvius Acheron, a quo oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc
Vibonem Valentiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroentum
oppidum, portus Orestis et Medma. oppidum Scyllaeum, Crataeis fluvius, mater, ut
dixere, Scyllae. dein Columna Regia, Siculum fretum ac duo adversa promunturia,
ex Italia Caenus, e Sicilia Pelorum, XII stadiorum intervallo, unde Regium XCIV.
74
inde Appennini silva Sila, promunturium Leucopetra XV p., ab ea LI Locri,
cognominati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero CCCIII.
Et includitur Europae sinus primus. in eo maria nuncupantur: unde irrumpit,
Atlanticum, ab aliis Magnum; qua intrat, Porthmos a Graecis, a nobis Gaditanum
fretum; cum intravit, Hispanum quatenus Hispanias adluit, ab aliis Hibericum aut
Baliaricum; mox Gallicum ante Narbonensem provinciam; hinc Ligusticum;
75
ab eo ad Siciliam insulam Tuscum, quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e
nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est ad Sallentinos, Ausonium
Polybius appellat, Eratosthenes autem inter ostium oceani et Sardiniam quicquid
est Sardoum, inde ad Siciliam Tyrrenum, ab hac Cretam usque Siculum, ab ea
Creticum.
76
Insulae per haec maria primae omnium Pityussae Graecis dictae a frutice pineo;
nunc Ebusus vocatur utraque, civitate foederata, angusto freto interfluente.
patent XLVI, absunt ab Dianio DCC stadia, totidem Dianium per continentem a
Carthagine Nova, tantundem a Pityussis in altum Baliares duae ei Sucronem versus
Colubraria.
77
Baliares funda bellicosas Graeci Gymnasias dixere. maior C p. est longitudine,
circuitu vero CCCCLXXV. oppida habet civium Romanorum Palmam et Pollentiam,
Latina Guium et Tucim, et foederatum Bocchorum fuit. ab ea XXX distat minor,
longitudine XL, circuitu CL. civitates habet Iamonem, Saniseram, Magonem.
78
a maiore XII in altum abest Capraria, insidiosa naufragiis, et e regione Palmae
urbis Menariae ac Tiquadra et parva Hannibalis. Ebusi terra serpentes fugat,
Colubrariae parit, ideo infesta omnibus nisi Ebusitanam terram inferentibus;
Graeci Ophiussam dixere. nec cuniculos Ebusus gignit, populantes Baliarium
messes.
79
Sunt aliae viginti ferme parvae mari vadoso, Galliae autem ora in Rhodani ostio
Metina, mox quae Blascorum vocatur, et tres Stoechades a vicinis Massiliensibus
dictae propter ordinem quo sitae sunt. nomina singulis Prote, Mese, quae et
Pomponiana vocatur, tertia Hypaea, ab iis Sturium, Phoenice, Phila, Lero et
Lerina adversum Antipolim, in qua Berconi oppidi memoria.
vi
80
In Ligustico mari est Corsica, quam Graeci Cyrnon appellavere, sed Tusco propior,
a septentrione in meridiem proiecta, longa passuum CL, lata maiore ex parte L,
circuitu CCCXXV. abest a Vadis Volaterranis LXII, civitates habet XXXII et
colonias Marianam, a C. Mario deductam, Aleriam, a dictatore Sulla. citra est
Oglasa, intra vero, et LX p. a Corsica, Planasia a specie dicta, aequalis freto
ideoque navigiis fallax.
81
amplior Urgo et Capraria, quam Graeci Aegilion dixere, item Igilium et Dianium,
quam Artemisiam, ambae contra Cosanum litus, et Barpana, Menaria, Columbaria,
Venaria, Ilva cum ferri metallis, circuitus C, a Populonio X, a Graecis Aethalia
dicta. ab ea Planasia XXVIII. ab iis ultra Tiberina ostia in Antiano Astura, mox
Palmaria, Sinonia, adversum Formias Pontiae.
82
in Puteolano autem sinu Pandateria, Prochyta, non ab Aeneae nutrice, sed quia
profusa ab Aenaria erat, Aenaria a statione navium Aeneae, Homero Inarime dicta,
Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavere, sed a figlinis
doliorum. inter Pausilypum et Neapolim Megaris, mox a Surrento VIII distantes
Tiberi principis arce nobiles Capreae circuitu XI·M,
83
Leucothea extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia, minus VIII p.
a Corsicae extremis, etiamnum angustias eas artantibus insulis parvis, quae
Cuniculariae appellantur, itemque Phintonis et Fossae, a quibus fretum ipsum
Taphros nominatur.
vii
84
Sardinia ab oriente patens CLXXXVIII p., ab occidente CLXXV, a meridie LXXVII, a
septentrione CXXV, circuitu DLXV, abest ab Africa Caralitano promunturio CC, a
Gadibus |XII|·L. habet et a Gorditano promunturio duas insulas quae vocantur
Herculis, a Sulcensi Enosim, a Caralitano Ficariam.
85
quidam haut procul ab ea et Leberidas ponunt et Callode et quam vocant Heras
lutra. celeberrimi in ea populorum Ilienses, Balari, Corsi, oppidorum XVIII
Sulcitani, Valentini, Neapolitani, Bitienses, Caralitani civium R. et Norenses,
colonia autem una, quae vocatur Ad Turrem Libisonis. Sardiniam ipsam Timaeus
Sandaliotim appellavit ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam a similitudine
vestigii. contra Paestanum sinum Leucosia est, a Sirene ibi sepulta appellata,
contra Veliam Pontia et Isacia, utraeque uno nomine Oenotrides, argumentum
possessae ab Oenotris Italiae, contra Vibonem parvae quae vocantur Ithacesiae ab
Ulixis specula.
viii
86
Verum ante omnes claritate Sicilia, Sicania Thucydidi dicta, Trinacria pluribus
aut Trinacia a triangula specie, circuitu patens, ut auctor est Agrippa, DCXVIII
p., quondam Bruttio agro cohaerens, mox interfuso mari avulsa, XV in
longitudinem freto, in latitudinem autem M·D p. iuxta Columnam Regiam. ab hoc
dehiscendi argumento Rhegium Graeci nomen dedere oppido in margine Italiae sito.
87
in eo freto est scopulus Scylla, item Charybdis mare verticosum, ambae clarae
saevitia. ipsius triquetrae, ut diximus, promunturium Pelorum vocatur adversus
Scyllam vergens in Italiam, Pachynum in Graeciam, CCCCXL ab eo distante
Peloponneso, Lilybaeum in Africam CLXXX intervallo a Mercuri promunturio et a
Caralitano Sardiniae CXC. inter se autem promunturia ac latera distant his
spatiis: terreno itinere a Peloro Pachymum CLXXVI, inde Lilybaeum CC, unde
Pelorum CCXLII.
88
coloniae ibi V, urbes aut civitates LXIII. a Peloro mare Ionium ora spectante
oppidum Messana civium R., qui Mamertini vocantur, promunturium Drepanum,
colonia Tauromenium, quae antea Naxos, flumen Asines, mons Aetna, nocturnis
mirus incendiis. crater eius patet ambitu stadia viginti; favilla Tauromenium et
Catinam usque pervenit fervens, fragor vero ad Maroneum et Gemellos colles.
89
scopuli tres Cyclopum, portus Ulixis, colonia Catina, flumina Symaethum, Terias.
intus Laestrygoni campi. oppida Leontini, Megaris, amnis Pantagies, colonia
Syracusae cum fonte Arethusa, quamquam et Temenitis et Archidemia et Magea et
Cyane et Milichie fontes in Syracusano potantur agro, portus Naustathmus, flumen
Elorum, promunturium Pachynum, a quo . . . fronte Siciliae flumen Hyrminum,
oppidum Camarina, fluvius Gelas, oppidum Agragas, quod Agrigentum nostri dixere,
90
Thermae colonia, amnes Achates, Mazara, Hypsa, Selinuus, oppidum Lilybaeum, ab
eo promunturium, Drepana, mons Eryx, oppida Panhormum, Soluus, Himera cum fluvio,
Cephaloedis, Haluntium, Agathyrnum, Tyndaris colonia, oppidum Mylae et, unde
coepimus, Pelorias.
91
intus autem Latinae condicionis Centuripini, Netini, Segestani, stipendiarii
Assorini, Aetnenses, Agyrini, Acestaei, Acrenses, Bidini, Citarini, Drepanitani,
Ergetini, Echetlienses, Erycini, Entellini, Egguini, Gelani, Galacteni,
Halaesini, Hennenses, Hyblenses, Herbitenses, Herbessenses, Herbulenses,
Halicuenses, Hadranitani, Imacarenses, Ichanenses, Iaetenses, Mutustratini,
Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menaini, Naxi, Noini, Petrini, Paropini,
Phintienses, Semelitani, Scherini, Selinunti, Symaethii, Talarenses, Tissienses,
Triocalini, Tyracinenses, Zanclaei Messeniorum in Siculo freto sunt.
92
Insulae in Africam versae Gaulos, Melita a Camarina LXXXVII, a Lilybaeo CXIII,
Cossyra, Hieronnesos, Caene, Galata, Lopadusa, Aethusa, quam alii Aegusam
scripserunt, Bucinna et a Solunte LXXV Osteodes contraque Paropinos Ustica.
citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis XXV ferme p. ab Italia septem
Aeoliae appellatae, eaedem Liparaeorum, Hephaestiades a Graecis, a nostris
Volcaniae, Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnavit.
ix
93
Lipara cum civium Romanorum oppido, dicta a Liparo rege, qui successit Aeolo,
antea Milogonis vel Meligunis vocitata, abest XXV ab Italia, ipsa circuitu paulo
minor V. inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata, nunc Hiera,
quia sacra Volcano est, colle in ea nocturnas evomente flammas.
94
tertia Strongyle, a Lipara VI p. ad exortum solis vergens, in qua regnavit
Aeolus; quae a Lipara liquidiore tantum flamma differt, e cuius fumo, quinam
flaturi sint venti in triduo, praedicere incolae traduntur; unde ventos Aeolo
paruisse existimatum. quarta Didyme, minor quam Lipara. quinta Ericusa, sexta
Phoenicusa, pabulo proximarum relictae. novissima eademque minima Euonymos.
hactenus de primo Europae sinu.
x
95
A Locris Italiae frons incipit, Magna Graecia appellata, in tris sinus recedens
Ausonii maris, quoniam Ausones tenuere primi. patet LXXXVI, ut auctor est Varro;
plerique LXXV fecere. in ea ora flumina innumera, sed memoratu digna a Locris
Sagra et vestigia oppidi Caulonis, Mustiae, Consilinum castrum, Cocynthum, quod
esse longissimum Italiae promunturium aliqui existimant. dein sinus et oppidum
Scolacium, Scylaceum et Scylletium Atheniensibus, cum conderent, dictum, quem
locum occurrens Terinaeus sinus paeninsulam efficit, et in ea portus qui vocatur
Castra Hannibalis, nusquam angustiore Italia: XL p. latitudo est; itaque
Dionysius maior intercisam eo loco adicere Siciliae voluit.
96
amnes ibi navigabiles Carcinus, Crotalus, Semirus, Arogas, Thagines, oppidum
intus Petelia, mons Clibanus, promunturium Lacinium, cuius ante oram insula X a
terra Dioscoron, altera Calypsus, quam Ogygiam appellasse Homerus existimatur,
praeterea Tyris, Eranusa, Meloessa. ipsum a Caulone abesse LXX prodit Agrippa.
xi
97
A Lacinio promunturio secundus Europae sinus incipit, magno ambitu flexus et
Acroceraunio Epiri finitus promunturio, a quo abest LXXV. oppidum Croto, amnis
Neaethus, oppidum Thuri inter duos amnes Crathim et Sybarim, ubi fuit urbs eodem
nomine. similiter est inter Sirim et Acirim Heraclea, aliquando Siris vocitata.
flumina Talandrum, Casuentum, oppidum Metapontum, quo tertia Italiae regio
finitur.
98
mediterranei Bruttiorum Aprustani tantum; Lucanorum autem Atinates, Bantini,
Eburini, Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Ursentini,
Volcentani, quibus Numestrani iunguntur. praeterea interisse Thebas Lucanas Cato
auctor est, et Pandosiam Lucanorum urbem fuisse Theopompus, in qua Alexander
Epirotes occubuerit.
99
Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos, Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL
sinu qui Tarentinus appellatur ab oppido Laconum — in recessu hoc intimo situm,
contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat, abest CXXXVI a Lacinio
promunturio —, adversam ei Calabriam in paeninsulam emittens. Graeci Messapiam a
duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri fratre in Sallentino agro.
inter promunturia C intersunt. latitudo paeninsulae a Tarento Brundisium terreno
itinere XXXXV patet multoque brevius a portu Sasine.
100
oppida per continentem a Tarento Uria, cui cognomen ob Apulam Messapiae, Aletium,
in ora vero Senum, Callipolis, quae nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII
promunturium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime in maria excurrit
Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum decem ac novem milia passuum, ad
discrimen Ionii et Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus, ex
adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis freti L non amplius.
101
hoc intervallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri
rex cogitavit, post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello praeesset;
utrumque aliae inpedivere curae. ab Hydrunte Soletum desertum, dein Fratuentium,
portus Tarentinus, statio Miltiopes, Lupia, Balesium, Caelia, Brundisium L p. ab
Hydrunte, in primis Italiae portu nobile ac velut certiore transitu sicuti
longiore, excipiente Illyrici urbe Durrachio CCXXV traiectu.
102
Brundisio conterminus Poediculorum ager. novem adulescentes totidemque virgines
ab Illyriis XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae, Gnatia, Barium,
amnes Iapyx a Daedali filio rege, a quo et Iapygia Acra, Pactius, Aufidus ex
Hirpinis montibus Canusium praefluens.
103
hinc Apulia Dauniorum cognomine a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia
Hannibalis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Uria, amnis Cerbalus, Dauniorum
finis, portus Aggasus, promunturium montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio
CCXXXIIII ambitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen portuosum Fertor.
Teanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia, Tifernus amnis. inde regio Frentana.
104
ita Apulorum genera tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae
nunc loca tenent Atinates; Dauniorum praeter supra dicta coloniae Luceria,
Venusia, oppida Canusium, Arpi, aliquando Argos Hippium Diomede condente, mox
Argyripa dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardorumque et urbes duas,
quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam et Tricam.
105
cetera intus in secunda regione Hirpinorum colonia una Beneventum auspicatius
mutato nomine, quae quondam appellata Maleventum, Aeculani, Aquiloni,
Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini, Ligures qui cognominantur
Corneliani et qui Baebiani, Vescellani. Ausculani, Aletrini, Abellinates
cognominati Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani,
Collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses, Dirini, Forentani,
Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates cognomine Frentani, Metinates ex
Gargano, Mateolani, Neretini, Natini, Rubustini, Silvini, Strapellini,
Turnantini, Vibinates, Venusini, Ulurtini. — Calabrorum mediterranei Aezetini,
Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini, Norbanenses,
Palionenses, Stulnini, Tutini. — Sallentinorum Aletini, Basterbini, Neretini,
Uzentini, Veretini.
xii
106
Sequitur regio quarta gentium vel fortissimarum Italiae. in ora Frentanorum a
Tiferno flumen Trinium portuosum, oppida Histonium, Buca, Hortona, Aternus amnis.
intus Anxani cognomine Frentani, Carecini Supernates et Infernates, Iuanenses. —
Marrucinorum Teatini. — Paelignorum Corfinienses, Superaequani, Sulmonenses. —
Marsorum Anxatini, Antinates, Fucentes, Lucenses, Marruvini. — Albensium Alba ad
Fucinum lacum. — Aequiculanorum Cliternini, Carseolani. —
107
Vestinorum Angulani, Pennienses, Peltuinates, quibus iunguntur Aufinates
Cismontani. — Samnitium, quos Sabellos et Graeci Saunitas dixere, coloniae
Bovianum Vetus et alterum cognomine Undecumanorum, Aufidenates, Aesernini,
Fagifulani, Ficolenses, Saepinates, Tereventinates. — Sabinorum Amiternini,
Curenses, Forum Deci, Forum Novum, Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani,
Reatini, Trebulani qui cognominantur Mutuesci et qui Suffenates, Tiburtes,
Tarinates.
108
in hoc situ ex Aequicolis interiere Comini, Tadiates, Caedici, Alfaterni.
Gellianus auctor est lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a
Marsya duce Lydorum; item Vidicinorum in Piceno deletum a Romanis Valerianus.
Sabini, ut quidam existimavere, a religione et deum cultu Sebini appellati,
Velinos accolunt lacus, roscidis collibus.
109
Nar amnis exhaurit illos sulpureis aquis Tiberim ex his petens, replet e monte
Fiscello Avens iuxta Vacunae nemora et Reate in eosdem conditus. at ex alia
parte Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tris amoenitate nobiles, qui nomen
dedere Sublaqueo, defert in Tiberim. in agro Reatino Cutiliae lacum, in quo
fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M. Varro tradit. infra Sabinos Latium
est, a latere Picenum, a tergo Umbria, Appennini iugis Sabinos utrimque
vallantibus.
xiii
110
Quinta regio Piceni est, quondam uberrimae multitudinis. CCCLX Picentium in
fidem p. R. venere. orti sunt a Sabinis voto vere sacro. tenuere ab Aterno amne,
ubi nunc ager Hadrianus et Hadria colonia a mari VI. flumen Vomanum, ager
Praetutianus Palmensisque, item Castrum Novum, flumen Batinum, Truentum cum amne,
quod solum Liburnorum in Italia relicum est, flumina Albula, Tessuinum, Helvinum,
quo finitur Praetutiana regio et Picentium incipit.
111
Cupra oppidum, Castellum Firmanorum et super id colonia Asculum, Piceni
nobilissima intus, Novana. in ora Cluana, Potentia, Numana a Siculis condita, ab
iisdem colonia Ancona, adposita promunturio Cunero in ipso flectentis se orae
cubito, a Gargano CLXXXIII. intus Auximates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses
cognomine Montani, Falerienses, Pausulani, Planinenses, Ricinenses, Septempedani,
Tolentinates, Traienses, Urbesalvia Pollentini.
xiv
112
Iungetur his sexta regio Umbriam conplexa agrumque Gallicum citra Ariminum. ab
Ancona Gallica ora incipit Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima
eius tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum.
Umbri eos expulere, hos Etruria, hanc Galli. Umbrorum gens antiquissima Italiae
existimatur, ut quos Ombrios a Graecis putent dictos, quod in inundatione
terrarum imbribus superfuissent.
113
trecenta eorum oppida Tusci debellasse reperiuntur. nunc in ora flumen Aesis,
Senagallia, Metaurus fluvius, coloniae Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et
intus Hispellum, Tuder. de cetero Amerini, Attidiates, Asisinates, Arnates,
Aesinates, Camertes, Casuentillani, Carsulani, Dolates cognomine Sallentini,
Fulginiates, Foroflaminienenses, Foroiulienses cognomine Concupienses,
Forobrentani, Forosempronienses, Iguini, Interamnates cognomine Nartes,
Mevanates, Mevaniolenses, Matilicates, Narnienses, quod oppidum Nequinum antea
vocitatum est,
114
Nucerini cognomine Favonienses et Camellani, Ocriculani, Ostrani, Pitinates
cognomine Pisuertes et alii Mergentini, Plestini, Sentinates, Sarsinates,
Spoletini, Suasani, Sestinates, Suillates, Tadinates, Trebiates, Tuficani,
Tifernates cognomine Tiberini et alii Metaurenses, Vesinicates, Urvinates
cognomine Metaurenses et alii Hortenses, Vettonenses, Vindinates, Visuentani. in
hoc situ interiere Feliginates et qui Clusiolum tenuere supra Interamnam et
Sarranates cum oppidis Acerris quae Vafriae cognominabantur, Turocaelo quod
Vettiolum, item Solinates, Curiates, Falinates, Sapinates. interiere et Arinates
cum Crinivolo et Usidicani et Plangenses, Paesinates, Caelestini. Ameriam supra
scriptam Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIII prodit.
xv
115
Octava regio determinatur Arimino, Pado, Appennino. in ora fluvius Crustumium,
Ariminum colonia cum amnibus Arimino et Aprusa, fluvius Rubico, quondam finis
Italiae. ab eo Sapis et Utis et Anemo, Ravenna Sabinorum oppidum cum amne Bedese,
ab Ancona CV, nec procul a mari Umbrorum Butrium. intus coloniae Bononia,
Felsina vocitata tum cum princeps Etruriae esset, Brixillum, Mutina, Parma,
Placentia.
116
oppida Caesena, Claterna, Fora Clodi, Livi, Popili, Druentinorum, Corneli,
Licini, Faventini, Fidentini, Otesini, Padinates, Regienses a Lepido, Solonates
Saltusque Galliani qui cognominantur Aquinates, Tannetani, Veleiates cognomine
Vetti Regiates, Urbanates. in hoc tractu interierunt Boi, quorum tribus CXII
fuisse auctor est Cato, item Senones, qui ceperunt Romam.
xvi
117
Padus, e gremio Vesuli montis celsissimum in cacumen Alpium elati finibus
Ligurum Bagiennorum visendo fonte profluens condensque se cuniculo et in
Forovibiensium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior, Graecis
dictus Eridanus ac poena Phaethontis inlustratus, augetur ad canis ortus
liquatis nivibus, agris quam navigiis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi
vindicans atque, ubi linquit, ubertate largitor.
118
CCC p. a fonte addens meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Alpinosque
navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos in eum sese exonerantes, omni
numero XXX flumina in mare Hadriaticum defert, celeberrima ex iis Appennini
latere Iactum, Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum, Inciam, Gabellum, Scultennam,
Rhenum, Alpium vero Sturam, Orgum, Durias duas, Sesitem, Ticinum, Lambrum,
Adduam, Ollium, Mincium.
119
nec alius amnium tam brevi spatio maioris incrementi est. urguetur quippe
aquarum mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam diductus in flumina
et fossas inter Ravennam Altinumque per CXX, tamen, qua largius vomit, Septem
Maria dictus facere. Augusta fossa Ravennam trahitur, ubi Padusa vocatur,
quondam Messanicus appellatus. proximum inde ostium magnitudinem portus habet
qui Vatreni dicitur, qua Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi illa
domo verius quam nave intravit Hadriam.
120
hoc ante Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe Spina, quae
fuit iuxta, praevalens, ut Delphicis creditum est thesauris, condita a Diomede.
auget ibi Padum Vatrenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde ostium
Caprasiae, dein Sagis, dein Volane, quod ante Olane vocabatur, omnia ea fossa
Flavia, quam primi a Sagi fecere Tusci egesto amnis impetu per transversum in
Atrianorum paludes quae Septem Maria appellantur, nobili portu oppidi Tuscorum
Atriae, a quo Atriaticum mare ante appellabatur quod nunc Hadriaticum.
121
inde ostia plena Carbonaria, Fossiones ac Philistina, quod alii Tartarum vocant,
omnia ex Philistinae fossae abundatione nascentia, accedentibus Atesi ex
Tridentinis Alpibus et Togisono ex Patavinorum agris. pars eorum et proximum
portum facit Brundulum, sicut Aedronem Meduaci duo ac fossa Clodia. his se Padus
miscet ac per haec effundit, plerisque, ut in Aegypto Nilus quod vocant Delta,
triquetram figuram inter Alpes atque oram maris facere proditus, stadiorum II
circuitu.
122
pudet a Graecis Italiae rationem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit,
quoniam circa fontem arbor multa sit picea, quales Gallice vocentur padi, hoc
nomen accepisse, Ligurum quidem lingua amnem ipsum Bodincum vocari, quod
significet fundo carentem. cui argumento adest oppidum iuxta Industria vetusto
nomine Bodincomagum, ubi praecipua altitudo incipit.
xvii
123
Transpadana appellatur ab eo regio undecima, tota in mediterraneo, cui marina
cuncta fructuoso alveo inportat. oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab Alpium
radicibus Augusta Taurinorum — inde navigabili Pado — antiqua Ligurum stirpe,
dein Salassorum Augusta Praetoria iuxta geminas Alpium fores, Graias atque
Poeninas — his Poenos, Grais Herculem transisse memorant —, oppidum Eporedia
Sibyllinis a populo Romano conditum iussis. eporedias Galli bonos equorum
domitores vocant.
124
Vercellae Libiciorum ex Salluis ortae, Novaria ex Vertamocoris, Vocontiorum
hodieque pago, non, ut Cato existimat, Ligurum, ex quibus Laevi et Marici
condidere Ticinum non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus profecti Laudem
Pompeiam, Insubres Mediolanum. Oromobiorum stirpis esse Comum atque Bergomum et
Licini Forum aliquotque circa populos auctor est Cato, sed originem gentis
ignorare se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam a Graecia
interpretatione etiam nominis vitam in montibus degentium.
125
in hoc situ interiit oppidum Oromobiorum Parra, unde Bergomates Cato dixit ortos,
etiamnum prodente se altius quam fortunatius situm. interiere et Caturiges,
Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item Melpum opulentia praecipuum, quod
ab Insubribus et Bois et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios ceperit,
Nepos Cornelius tradidit.
xviii
126
Sequitur decima regio Italiae, Hadriatico mari adposita, cuius Venetia, fluvius
Silis ex montibus Tarvisanis, oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus
Opiterginis et portus eodem nomine, colonia Concordia, flumina et portus
Reatinum, Tiliaventum Maius Minusque, Anaxum, quo Varamus defluit, Alsa, Natisa
cum Turro, praefluentes Aquileiam coloniam XV p. a mari sitam.
127
Carnorum haec regio iunctaque Iapudum, amnis Timavus, castellum nobile vino
Pucinum, Tergestinus sinus, colonia Tergeste, XXXIII ab Aquileia. ultra quam sex
milia p. Formio amnis, ab Ravenna CLXXXVIIII, anticus auctae Italiae terminus,
nunc vero Histriae. quam cognominatam a flumine Histro, in Hadriam effluente e
Danuvio amne eodemque Histro exadversum Padi fauces, contrario eorum percussu
mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi accola;
128
nullus enim ex Danuvio amnis in mare Hadriaticum effunditur. deceptos credo,
quoniam Argo navis flumine in mare Hadriaticum descendit non procul Tergeste,
nec iam constat quo flumine. umeris travectam Alpis diligentiores tradunt,
subisse autem Histro, dein Savo, dein Nauporto, cui nomen ex ea causa inter
Emonam Alpisque exorienti.
xix
129
Histria ut paeninsula excurrit. latitudinem eius XL, circuitum CXXV prodidere
quidam, item adhaerentis Liburniae et Flanatici sinus, alii CCXXV, alii
Liburniae CLXXX. nonnulli in Flanaticum sinum Iapudiam promovere a tergo
Histriae CXXX, dein Liburniam CL fecere. Tuditanus, qui domuit Histros, in
statua sua ibi inscripsit: AN AQVILEIA AD TITIVM FLVMEN STADIA MM. oppida
Histriae civium Romanorum Agida, Parentium, colonia Pola, quae nunc Pietas Iulia,
quondam a Colchis condita; abest a Tergeste CV. mox oppidum Nesactium et — nunc
finis Italiae — fluvius Arsia. ad Polam ab Ancona traiectus CXX p. est.
130
In mediterraneo regionis decimae coloniae Cremona, Brixia Cenomanorum agro,
Venetorum autem Ateste et oppida Acelum, Patavium, Opitergium, Belunum, Vicetia.
Mantua Tuscorum trans Padum sola reliqua. Venetos Troiana stirpe ortos auctor
est Cato, Cenomanos iuxta Massiliam habitasse in Volcis. Feltrini et Tridentini
et Beruenses Raetica oppida, Raetorum et Euganeorum Verona, Iulienses Carnorum.
dein, quos scrupulosius dicere non attineat, Alutrenses, Asseriates,
Flamonienses Vanienses et alii cognomine Carici, Foroiulienses cognomine
Transpadani, Foretani, Nedinates, Quarqueni, Tarvisani, Togienses, Varvari.
131
in hoc situ interiere per oram Irmene, Pellaon, Palsicium, ex Venetis Atina et
Caelina, Carnis Segesta et Ocra, Tauriscis Noreia. et ab Aquileia ad XII lapidem
deletum oppidum etiam invito senatu a M. Claudio Marcello L. Piso auctor est.
In hac regione et undecuma lacus incluti sunt amnesque eorum partus aut alumni,
si modo acceptos reddunt, ut Adduam Larius, Ticinum Verbannus, Mincium Benacus,
Ollium Sebinnus, Lambrum Eupilis, omnes incolas Padi.
132
Alpis in longitudinem |X| p. patere a Supero mari ad Inferum Caelius tradit,
Timagenes XXV p. deductis, in latitudinem autem Cornelius Nepos C, T. Livius III
stadiorum, uterque diversis in locis. namque et centum milia excedunt aliquando,
ubi Germaniam ab Italia summovent, nec LXX inplent reliqua sui parte graciles,
veluti naturae providentia. latitudo Italiae subter radices earum a Varo per
Vada Sabatia, Taurinos, Comum, Brixiam, Veronam, Vicetiam, Opitergium, Aquileiam,
Tergeste, Polam, Arsiam DCCXLV p. colligit.
xx
133
Incolae Alpium multi populi, sed inlustres a Pola ad Tergestis regionem Fecusses,
Subocrini, Catali, Menoncaleni iuxtaque Carnos quondam Taurisci appellati, nunc
Norici. his contermini Raeti et Vindelici, omnes in multas civitates divisi.
Raetos Tuscorum prolem arbitrantur a Gallis pulsos duce Raeto. verso deinde in
Italiam pectore Alpium Latini iuris Euganeae gentes, quarum oppida XXXIIII
enumerat Cato.
134
ex iis Trumplini, venalis cum agris suis populus, dein Camunni conpluresque
similes finitimis adtributi municipis. Lepontios et Salassos Tauriscae gentis
idem Cato arbitratur; ceteri fere Lepontios relictos ex comitatu Herculis
interpretatione Graeci nominis credunt, praeustis in transitu Alpium nive
membris. eiusdem exercitus et Graios fuisse Graiarum Alpium incolas
praestantesque genere Euganeos, inde tracto nomine. caput eorum Stoenos.
135
Raetorum Vennonienses Sarunetesque ortus Rheni amnis accolunt, Lepontiorum qui
Uberi vocantur fontem Rhodani eodem Alpium tractu. sunt praeterea Latio donati
incolae, ut Octodurenses et finitimi Ceutrones, Cottianae civitates et Turi
Liguribus orti, Bagienni Ligures et qui Montani vocantur Capillatorumque plura
genera ad confinium Ligustici maris.
136
Non alienum videtur hoc loco subicere inscriptionem e tropaeo Alpium, quae talis
est:
IMP · CAESARI DIVI FILIO AVG · PONT · MAX · IMP · XIIII · TR · POT · XVII · S ·
P · Q · R · QVOD EIVS DVCTV AVSPICIISQVE GENTES ALPINAE OMNES QVAE A MARI SVPERO
AD INFERVM PERTINEBANT SVB IMPERIVM P · R · SVNT REDACTAE · GENTES ALPINAE
DEVICTAE TRVMPILINI · CAMVNNI · VENOSTES ·
137
VENNONETES · ISARCI · BREVNI · GENAVNES · FOCVNATES · VINDELICORVM GENTES
QVATTVOR · COSVANETES · RVCINATES · LICATES · CATENATES · AMBISONTES · RVGVSCI ·
SVANETES · CALVCONES · BRIXENETES · LEPONTI · VBERI · NANTVATES · SEDVNI ·
VARAGRI · SALASSI · ACITAVONES · MEDVLLI · p288VCENNI · CATVRIGES · BRIGIANI ·
SOGIONTI · BRODIONTI · NEMALONI · EDENATES · VESVBIANI · VEAMINI · GALLITAE ·
TRIVLLATI · ECDINI · VERGVNNI · EGVI · TVRI · NEMATVRI · ORATELLI · NERVSI ·
VELAVNI · SVETRI.
Teubner has NERUSI.
138
Non sunt adiectae Cottianae civitates XV, quae non fuerant hostiles, item
adtributae municipiis lege Pompeia.
Haec est Italia diis sacra, hae gentes eius, haec oppida populorum. super haec
Italia, quae L. Aemilio Paulo C. Atilio Regulo cos. nuntiato Gallico tumultu
sola sine externis ullis auxiliis atque etiam tunc sine Transpadanis equitum
LXXX, peditum DCC armavit, metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris;
sed interdictum id vetere consulto patrum Italiae parci iubentium.
xxi
139
Arsiae gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. pars eius fuere
Mentores, Himani, Encheleae, Bulini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc
totum uno nomine Illyricum vocatur generatim. populorum pauca effatu digna aut
facilia nomina. conventum Scardonitanum petunt Iapudes et Liburnorum civitates
XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos, Burnistas, Olbonenses p289nominare non
pigeat. ius Italicum habent ex eo conventu Alutae, Flanates, a quibus sinus
nominatur, Lopsi, Varvarini inmunesque Asseriates, et ex insulis Fertinates,
Curictae.
140
cetero per oram oppida a Nesactio Alvona, Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica,
Ortoplinia, Vegium, Argyruntum, Corinium, Aenona, civitas Pasini, flumen
Telavium, quo finitur Iapudia. insulae eius sinus cum oppidis praeter supra
significatas Absortium, Arba, Crexi, Gissa, Portunata. rursus in continente
colonia Iader, quae a Pola CLX abest, inde XXX Colentum insula, XLIII ostium
Titii fluminis.
xxii
141
Liburniae finis et initium Delmatiae Scardona in amne eo XII passuum a mari.
dein Tariotarum antiqua regio et castellum Tariona, promunturium Diomedis vel,
ut alii, paeninsula Hyllis circuitu C, Tragurium civium Romanorum, marmore notum,
Siculi, in quem locum Divus Claudius veteranos misit, Salona colonia ab Iader
CXII.
142
petunt in eam iura viribus discriptis in decurias CCCXLII Delmatae, XXV Deuri,
CCXXXVIIII Ditiones, CCLXVIIII Maezei, LII Sardeates. in hoc tractu sunt Burnum,
Andetrium, Tribulium, nobilitata proeliis castella. petunt et ex insulis Issaei,
Solentini, Separi, Epetini. ab his castella Petuntium, Nareste, Oneum. Narona
colonia tertii conventus a Salona LXXXV p., adposita cognomins sui fluvio a mari
XX p. M. Varro LXXXVIIII civitates eo ventitasse auctor est;
143
nunc soli prope noscuntur Cerauni decuriis XXIIII, Daversi XVII, Desitiates CIII,
Docleatae XXXIII, Deretini XIIII, Deraemistae XXX, Dindari XXXIII, Glinditiones
XLIIII, Melcumani XXIIII, Naresi CII, Scirtari LXXII, Siculotae XXIIII
populatoresque quondam Italiae Vardaei non amplius quam XX decuriis. praeter hos
tenuere tractum eum Ozuaei, Partheni, Cavi, Haemasi, Masthitae, Arinistae.
144
a Narone amne C p. abest Epidaurum colonia. ab Epidauro sunt oppida civium
Romanorum Rhizinium, Acruium, Butuanum, Olcinium, quod antea Colchinium dictum
est, a Colchis conditum, amnis Drino superque eum oppidum civium Romanorum
Scodra ab mari XVIII, praeterea multorum Graeciae oppidorum deficiens memoria
nec non et civitatium validarum: eo namque tractu fuere. Labeatae, Senedi,
Rudini, Sasaei, Grabaei; proprieque dicti Illyri et Taulanti et Pyraei retinent
nomen. in ora Nymphaeum promunturium. Lissum oppidum civium Romanorum ab
Epidauro C p.
xxiii
145
a Lisso Macedonia provincia. gentes Partheni et a tergo eorum Dassaretae, montes
Candaviae a Dyrrachio LXXVIII p., in ora vero Denda civium Romanorum, Epidamnum
colonia, propter inauspicatum nomen Dyrrachium appellata, flumen Aous, a
quibusdam Aeas nominatum, Apollonia, quondam Corinthiorum colonia, IIII p. a
mari recedens, cuius in finibus celebre Nymphaeum accolunt barbari Amantes et
Buliones. at in ora oppidum Oricum, a Colchis conditum. inde initium Epiri,
montes Acroceraunia, quibus hunc Europae determinavimus sinum. Oricum a
Sallentino Italiae promunturio distat LXXX.
xxiv
146
A tergo Carnorum et Iapudum, qua se fert magnus Hister, Raetis iunguntur Norici.
oppida eorum Virunum, Celeia, Teurnia, Aguntum, Iuvaum, omnia Claudia, Flavium
Solvense. Noricis iunguntur lacus Pelso, deserta Boiorum; iam tamen colonia Divi
Claudi Savaria et oppido Scarabantia Iulia habitantur.
xxv
147
Inde glandifera Pannonia, qua mitescentia Alpium iuga per medium Illyricum a
septentrione ad meridiem versa molli in dextra ac laeva devexitate considunt.
quae pars ad mare Hadriaticum spectat, appellatur Delmatia et Illyricum supra
dictum; ad septentriones Pannonia vergit. finitur inde Danuvio. in ea coloniae
Emona, Siscia. amnes clari et navigabiles in Danuvium defluunt Draus e Noricis
violentior, Saus ex Alpibus Carnicis placidior, CXX intervallo: Draus per
Serretes, Serapillos, Iasos, Andizetes, Saus per Colapianos Breucosque.
148
populorum haec capita; praeterea Arviates, Azali, Amantini, Belgites, Catari,
Cornacates, Eravisci, Hercuniates, Latovici, Oseriates, Varciani. mons Claudius,
cuius in fronte Scordisci, in tergo Taurisci. insula in Sao Metubarbis,
amnicarum maxima. praeterea amnes memorandi: Colapis in Saum influens iuxta
Sisciam gemino alveo insulam ibi efficit quae Segestica appellatur; alter amnis
Bacuntius in Saum . . . . Sirmio oppido influit, ubi civitas Sirmiensium et
Amantinorum. inde XLV Taurunum, ubi Danuvio miscetur Saus. supra influunt
Valdasus, Urpanus, et ipsi non ignobiles.
xxvi
149
Pannoniae iungitur provincia quae Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danuvio
decurrens. incipit a confluente supra dicto. in ea Dardani, Celegeri, Triballi,
Timachi, Moesi, Thraces Pontoque contermini Scythae. flumina clara e Dardanis
Margus, Pingus, Timachus, ex Rhodope Oescus, ex Haemo Utus, Asamus, Ieterus.
150
Illyrici latitudo qua maxima est CCCXXV p. colligit, longitudo a flumine Arsia
ad flumen Drinium DXXX. a Drinio ad promunturium Acroceraunium CLXXV Agrippa
prodidit, universum autem sinum Italiae et Illyrici ambitu |XVII|. in eo duo
maria quo distinximus fine, Ionium in prima parte, interius Hadriaticum, quod
Superum vocant.
151
Insulae in Ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in Ionio
paucae Calabro litore ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra
Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, et altera eodem nomine, a
quibusdam Teutria appellata. Illyrici ora mille amplius insulis frequentatur,
natura vadoso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus. clarae ante ostia
Timavi calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta Histrorum agrum
Cissa, Pullariae et Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae ibi interfecto.
152
iuxta eas Electridas vocavere in quibus proveniret sucinum, quod illi electrum
appellant, vanitatis Graecae certissimum documentum, adeo ut quas earum
designent haut umquam constiterit. contra Iader est Lissa et quae appellata est,
contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae, Celadussae, contra
Tragurium Bova et capris laudata Brattia, Issa civium Romanorum et cum oppido
Pharia. ab Issa Corcyra Melaena cognominata cum Cnidiorum oppido distat XXV,
inter quam et Illyricum Melite, unde catulos Melitaeos appellari Callimachus
auctor est. XV ab ea VII Elaphites, in Ionio autem mari ab Orico MM p. Sasonis,
piratica statione nota.