Liber XXXVI
i
1
Lapidum natura restat, hoc est praecipua morum insania, etiam ut gemmae cum
sucinis atque crystallinis murrinisque sileantur. omnia namque, quae usque ad
hoc volumen tractavimus, hominum genita causa videri possunt: montes natura sibi
fecerat ut quasdam compages telluris visceribus densandis, simul ad fluminum
impetus domandos fluctusque frangendos ac minime quietas partes coercendas
durissima sui materia, caedimus hos trahimusque nulla alia quam deliciarum
causa, quos transcendisse quoque mirum fuit.
2
in portento prope maiores habuere Alpis ab Hannibale exsuperatas et postea a
Cimbris: nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum. promunturia aperiuntur
mari, et rerum natura agitur in planum; evehimus ea, quae separandis gentibus
pro terminis constituta erant, navesque marmorum causa fiunt, ac per fluctus,
saevissimam rerum naturae partem, huc illuc portantur iuga, maiore etiamnum
venia quam cum ad frigidos potus vas petitur in nubila caeloque proximae rupes
cavantur, ut bibatur glacie.
3
secum quisque cogitet, et quae pretia horum audiat, quas vehi trahique moles
videat, et quam sine iis multorum sit beatior vita. ista facere, immo verius
pati mortales quos ob usus quasve ad voluptates alias nisi ut inter maculas
lapidum iaceant, ceu vero non tenebris noctium, dimidia parte vitae cuiusque,
gaudia haec auferentibus!
ii
4
Ingens ista reputantem subit etiam antiquitatis rubor. exstant censoriae leges
Claudianae in cenis glires et alia dictu minora adponi vetantes: marmora invehi,
maria huis rei causa transiri quae vetaret, lex nulla lata est.
huis: sic Teubner. Loeb corrects: huius, of course.
5
dicat fortassis aliquis: non enim invehebantur. id quidem falso. CCCLX columnas
M. Scauri aedilitate ad scaenam theatri temporari et vix mense uno futuri in usu
viderunt portari silentio legum. sed publicis nimirum indulgentes voluptatibus.
id ipsum cur? aut qua magis via inrepunt vitia quam publica? quo enim alio modo
in privatos usus venere ebora, aurum, gemmae? aut quid omnino diis reliquimus?
6
verum esto, indulserint publicis voluptatibus. etiamne tacuerunt, maximas earum
atque adeo duodequadragenum pedum Lucullei marmoris in atrio Scauri conlocari?
nec clam id occulteque factum est. satisdare sibi damni infecti coegit redemptor
cloacarum, cum in Palatium eae traherentur. non ergo in tam malo exemplo moribus
caveri utilius fuerat? tacuere tantas moles in privatam domum trahi praeter
fictilia deorum fastigia!
iii
7
nec potest videri Scaurus rudi et huius mali inprovidae civitati obrepsisse
quodam vitii rudimento. iam L. Crassum oratorem illum, qui primus peregrini
marmoris columnas habuit in eodem Palatio, Hymettias tamen nec plures sex aut
longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis ob id Venerem Palatinam
appellaverat.
8
nimirum ista omisere moribus victis, frustraque interdicta, quae vetuerant,
cernentes nullas potius quam inritas esse leges maluerunt. haec atque quae
secuntur meliores esse nos probabunt. quis enim hodie tantarum columnarum atrium
habet? sed priusquam de marmoribus dicamus, hominum in iis praeferenda iudicamus
pretia. ante igitur artifices percensebimus.
iv
9
Marmore scalpendo primi omnium inclaruerunt Dipoenus et Scyllis, geniti in Creta
insula etiamnum Medis imperantibus priusque, quam Cyrus in Persis regnare
inciperet. hoc est Olympiade circiter quinquagensima. hi Sicyonem se contulere,
quae diu fuit officinarum omnium talium patria. deorum simulacra publice
locaverant iis Sicyonii, quae priusquam absolverentur, artifices iniuriam questi
abiere in Aetolos.
10
protinus Sicyonem fames invasit ac sterilitas maerorque dirus. remedium
petentibus Apollo Pythius respondit: si Dipoenus et Scyllis deorum simulacra
perfecissent. quod magnis mercedibus obsequiisque impetratum est. fuere autem
simulacra ea Apollinis, Dianae, Herculis, Minervae, quod de caelo postea tactum
est.
11
Cum hi essent, iam fuerat in Chio insula Melas sculptor, dein filius eius
Micciades ac deinde nepos Archermus, cuius filii Bupalus et Athenis vel
clarissimi in ea scientia fuere Hipponactis poetae aetate, quem certum est LX
olympiade fuisse. quodsi quis horum familiam ad proavum usque retro agat,
inveniat artis eius originem cum olympiadum initio coepisse.
12
Hipponacti notabilis foeditas voltus erat; quam ob rem imaginem eius lascivia
iocosam hi proposuere ridentium circulis, quod Hipponax indignatus destrinxit
amaritudinem carminum in tantum, ut credatur aliquis ad laqueum eos conpulisse.
quod falsum est. conplura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere,
sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen non vitibus tantum censeri Chion, sed
et operibus Archermi filiorum. ostendunt et Iasii Dianam manibus eorum factam.
13
in ipsa Chio narrata est operis eorum Dianae facies in sublimi posita, cuius
voltum intrantes tristum, abeuntes exhilaratum putant. Romae eorum signa sunt in
Palatina aede Apollinis in fastigio et omnibus fere, quae fecit divus Augustus.
patris quoque eorum et Deli fuere opera et in Lesbo insula.
14
Dipoeni quidem Ambracia, Argos, Cleonae operibus refertae fuere.
Omnes autem candido tantum marmore usi sunt e Paro insula, quem lapidem coepere
lychniten appeallare, quoniam ad lucernas in cuniculis caederetur, ut auctor est
Varro, multis postea candidioribus repertis, nuper vero etiam in Lunensium
lapicidinis. sed in Pariorum mirabile proditur, glaeba lapidis unius cuneis
dividentium soluta, imaginem Sileni intus extitisse.
15
Non omittendum hanc artem tanto vetustiorem fuisse quam picturam aut statuariam,
quarum utraque cum Phidia coepit octogensima tertia olympiade, post annos
circiter CCCXXXII. et ipsum Phidian tradunt scalpsisse marmora, Veneremque eius
esse Romae in Octaviae operibus eximiae pulchritudinis.
16
Alcamenen Atheniensem, quod certum est, docuit in primis nobilem, cuius sunt
opera Athenis complura in aedibus sacris praeclarumque Veneris extra muros, quae
appellatur Αφροδιτη ἐν κηροις. huic summam manum ipse Phidias inposuisse dicitur.
17
eiusdem discipulus fuit Agoracritus Parius, et aetate gratus, itaque e suis
operibus pleraque nomini ei donasse fertur. certavere autem inter se ambo
discipuli Venere facienda, vicitque Alcamenes non opere, sed civitatis
suffragiis contra peregrinum suo faventis. quare Agoracritus ea lege signum suum
vendidisse traditur, ne Athenis esset, et appellasse Nemesin. id positum est
Rhamnunte pago Atticae, quod M. Varro omnibus signis praetulit. est et in Matris
Magnae delubro eadem civitate Agoracriti opus.
18
Phidian clarissimum esse per omnes gentes, quae Iovis Olympii famam intellegunt,
nemo dubitat, sed ut laudari merito sciant etiam qui opera eius non videre,
proferemus argumenta parva et ingenii tantum. neque ad hoc Iovis Olympii
pulchritudine utemur, non Minervae Athenis factae amplitudine, cum sit ea
cubitorum XXVI ebore haec et auro constat , sed in scuto eius Amazonum
proelium caelavit intumescente ambitu, in parmae eiusdem concava parte deorum et
Gigantum dimicationes, in soleis vero Lapitharum et Centaurorum. adeo momenta
omnia capacia artis illi fuere.
19
in basi autem quod caelatum est, Πανδωρας γενεσις appellant: dii sunt nascenti .
. . .s XX numero. Victoria praecipue mirabili, periti mirantur et serpentem ac
sub ipsa cuspide aeream sphingem. haec sint obiter dicta de artifice numquam
satis laudato, simul ut noscatur illam magnificentiam aequalem fuisse et in
parvis.
20
Praxitelis aetatem inter statuarios diximus, qui marmoria gloria superavit etiam
semet. opera eius sunt Athenis in Ceramico, sed ante omnia est non solum
Praxitelis, verum in toto orbe terrarum Venus, quam ut viderent, multi
navigaverunt Cnidum. duas fecerat simulque vendebat, alteram velata specie, quam
ob id praetulerunt quorum condicio erat, Coi, cum eodem pretio detulisset,
severum id ac pudicum arbitrantes; reiectam Cnidii emerunt, inmensa differentia
famae.
21
voluit eam a Cnidiis postea mercari rex Nicomedes, totum aes alienum, quod erat
ingens, civitatis dissoluturum se promittens. omnia perpeti maluere, nec
inmerito; illo enim signo Praxiteles nobilitavit Cnidum. aedicula eius tot
aperitur, ut conspici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur,
facta. nec minor ex quacumque parte admiratio est. ferunt amore captum quendam,
cum delituisset noctu, simulacro cohaesisse, eiusque cupiditatis esse indicem
maculam.
22
sunt in Cnido et alia signa marmorea inlustrium artificum, Liber pater Bryaxidis
et alter Scopae et Minerva, nec maius aliud Veneris Praxiteliae specimen quam
quod inter haec sola memoratur. eiusdem est et Cupido, obiectus a Cicerone Verri
ille, propter quem Thespiae visebantur, nunc in Octaviae scholis positus;
eiusdem et alter nudus in Pario colonia Propontidis, par Veneri Cnidiae
nobilitate et iniuria; adamavit enim Alcetas Rhodius atque in eo quoque simile
amoris vestigium reliquit.
23
Romae Praxitelis opera sunt Flora, Triptolemus, Ceres in hortis Servilianis,
Boni Eventus et Bonae Fortunae simulacra in Capitolio, item Maenades et quas
Thyiadas vocant et Caryatidas, et Sileni in Pollionis Asini monimentis et Apollo
et Neptunus.
24
Praxitelis filius Cephisodotus et artis heres fuit. cuius laudatum est Pergami
symplegma nobile digitis corpori verius quam marmori inpressis. Romae eius opera
sunt Latona in Palatii delubro, Venus in Pollionis Asini monumentis et intra
Octaviae porticus in Iunonis aede Aesculapius ac Diana.
25
Scopae laus cum his certat. is fecit Venerem et Pothon, qui Samothrace
sanctissimis caerimoniis coluntur, item Apollinem Palatinum, Vestam sedentem
laudatam in Servilianis hortis duosque campteras circa eam, quorum pares in
Asini monimentis sunt, ubi et canophoros eiusdem.
26
sed in maxima dignatione delubro Cn. Domitii in circo Flaminio Neptunus ipse et
Thetis atque Achilles, Nereides supra delphinos et cete aut hippocampos
sedentes, item Tritones chorusque Phorci et pistrices ac multa alia marina,
omnia eiusdem manu, praeclarum opus, etiam si totius vitae fuisset. nunc vero
praeter supra dicta quaeque nescimus Mars etiamnum est sedens colossiaeus
eiusdem manu in templo Bruti Callaeci apud circum eundem, praeterea Venus in
eodem loco nuda, Praxiteliam illam antecedens et quemcumque alium locum
nobilitatura.
27
Romae quidem multitudo operum et iam obliteratio ac magis officiorum
negotiorumque acervi omnes a contemplatione tamen abducunt, quoniam otiosorum et
in magno loci silentio talis admiratio est. qua de causa ignoratur artifex eius
quoque Veneris, quam Vespasianus imperator in operibus Pacis suae dicavit
antiquorum dignam fama.
28
par haesitatio est in templo Apollinis Sosiani, Niobae liberos morientes Scopas
an Praxiteles fecerit; item Ianus pater, in suo templo dicatus ab Augusto ex
Aegypto advectus, utrius manu sit, iam quidem et auro occultatus. similiter in
curia Octaviae quaeritur de Cupidine fulmen tenente; id demum adfirmatur,
Alcibiaden esse, principem forma in ea aetate.
29
multa in eadem schola sine auctoribus placent: Satyri quattuor, ex quibus unus
Liberum patrem palla velatum umeris praefert, alter Liberam similiter, tertius
ploratum infantis cohibet, quartus cratere alterius sitim sedat, duaeque Aurae
velificantes sua veste. nec minor quaestio est in Saeptis, Olympum et Pana,
Chironem cum Achille qui fecerint, praesertim cum capitali satisdatione fama
iudicet dignos.
30
Scopas habuit eadem aetate Bryaxim et Timotheum et Leocharen, de quibus simul
dicendum est, quoniam pariter caelavere Mausoleum. sepulchrum hoc est ab uxore
Artemisia factum Mausolo, Cariae regulo, qui obiit olympiadis CVII anno secundo.
opus id ut esset inter septem miracula, hi maxime fecere artifices. patet ab
austro et septentrione sexagenos ternos pedes, brevius a frontibus, toto
circumitu pedes CCCCXXXX, attollitur in altitudinem XXV cubitis, cingitur
columnis XXXVI. pteron vocavere circumitum.
31
ab oriente caelavit Scopas, a septentrione Bryaxis, a meridie Timotheus, ab
occasu Leochares, priusque quam peragerent, regina obiit. non tamen recesserunt
nisi absoluto, iam id gloriae ipsorum artisque monimentum iudicantes; hodieque
certant manus. accessit et quintus artifex. namque supra pteron pyramis
altitudinem inferiorem aequat, viginti quattuor gradibus in metae cacumen se
contrahens; in summo est quadriga marmorea, quam fecit Pythis. haec adiecta
CXXXX pedum altitudine totum opus includit.
32
Timothei manu Diana Romae est in Palatio Apollinis delubro, cui signo caput
reposuit Avianius Evander.
In magna admiratione est Hercules Menestrati et Hecate Ephesi in templo Dianae
post aedem, in cuius contemplatione admonent aeditui parcere oculis; tanta
marmoris radiatio est. (Non postferuntur et Charites in propylo Atheniensium,
quas Socrates fecit, alius ille quam pictor, idem ut aliqui putant). nam
Myronis illius, qui in aere laudatur, anus ebria est Zmyrnae in primis incluta.
33
Pollio Asinius, ut fuit acris vehementiae, sic quoque spectari monumenta sua
voluit. in iis sunt Centauri Nymphas gerentes Arcesilae, Thespiades Cleomenis,
Oceanus et Iuppiter Heniochi, Appiades Stephani, Hermerotes Taurisci, non
caelatoris illius, sed Tralliani, Iuppiter hospitalis Papyli, Praxitelis
discipuli,
34
Zethus et Amphion ac Dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo
advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen de se fecere,
Menecraten videri professi, sed esse naturalem Artemidorum. eodem loco Liber
pater Eutychidis laudatur, ad Octaviae vero porticum Apollo Philisci Rhodii in
delubro suo, item Latona et Diana et Musae novem et alter Apollo nudus.
35
eum, qui citharam in eodem templo tenet, Timarchides fecit, intra Octaviae vero
porticus aedem Iunonis ipsam deam Dionysius et Polycles aliam, Venerem eodem
loco Philiscus, cetera signa Praxiteles. iidem Polycles et Dionysius,
Timarchidis filii, Iovem, qui est in proxima aede, fecerunt, Pana et Olympum
luctantes eodem loco Heliodorus, quod est alterum in terris symplegma nobile,
Venerem lavantem sese Daedalsas, stantem Polycharmus.
36
ex honore apparet, in magna auctoritate habitum Lysiae opus, quod in Palatio
super arcum divus Augustus honori Octavi patris sui dicavit in aedicula columnis
adornata, id est quadriga currusque et Apollo ac Diana ex uno lapide. in hortis
Servilianis reperio laudatos Calamidis Apollinem illius caelatoris, Dercylidis
pyctas, Amphistrati Callisthenen historiarum scriptorem.
37
Nec deinde multo plurimum fama est, quorundam claritati in operibus eximiis
obstante numero artificum, quoniam nec unus occupat gloriam nec plures pariter
nuncupari possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi imperatoris domo, opus
omnibus et picturae et statuariae artis praeferendum. ex uno lapide eum ac
liberos draconumque mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi artifices
Hagesander et Polydorus et Athenodorus Rhodii
38
similiter Palatinas domos Caesarum replevere probatissimis signis Craterus cum
Pythodoro, Polydeuces cum Hermolao, Pythorodus alias cum Artemone, at singularis
Aphrodisius Trallianus. Agrippae Pantheum decoravit Diogenes Atheniensis; in
columnis templi eius Caryatides probantur inter pauca operum, sicut in fastigio
posita signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata.
39
inhonorus est nec in templo ullo Hercules, ad quem Poeni omnibus annis humana
sacrificaverant victima, humi stans ante aditum porticus ad nationes. sitae
fuere et Thespiades ad aedem Felicitatis, quarum unum amavit eques Romanus
Iunius Pisciculus, ut tradit Varro, admirator et Pasitelis, qui et quinque
volumina scripsit nobilium operum in toto orbe.
40
natus hic in Graeca Italiae ora et civitate Romana donatus cum iis oppidis,
Iovem fecit eboreum in Metelli aede, qua campus petitur. accidit ei cum in
navalibus, ubi ferae Africanae erant, per caveam intuens leonem caelaret, ut ex
alia cavea panthera erumperet, non levi periculo diligentissimi artificis.
fecisse opera complura dicitur; quae fecerit, nominatim non refertur.
41
Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se marmoream habuisse leaenam
aligerosque ludentes cum ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii
cornu cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno lapide. idem et a
Coponio quattuordecim nationes, quae sunt circa Pompeium, factas auctor est.
42
Invenio et Canachum laudatissimum inter statuarios fecisse marmorea. nec Sauram
atque Batrachum obliterari convenit, qui fecere templa Octaviae porticibus
inclusa, natione ipsi Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant
ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua negata hoc tamen alio
modo usurpasse. sunt certe etiam nunc in columnarum spiris inscalptae nominum
eorum argumento lacerta atque rana.
43
in Iovis aede ex iis pictura cultusque reliquus omnis femineis argumentis
constat; erat enim facta Iunoni, sed, cum inferrentur signa, permutasse geruli
traduntur, et id religioone custoditum, velut ipsis diis sedem ita partitis.
ergo et in Iunonis aede cultus est qui Iovis esse debuit.
Sunt et in parvolis marmoreis famam consecuti Myrmecides, cuius quadrigam cum
agitatore operuit alis musca, et Callicrates, cuius formicarum pedes atque alia
membra pervidere non est.
v
44
Haec sint dicta de marmoris scalptoribus summaque claritate artificum, quo in
tractatu subit mentem non fuisse tum auctoritatem maculoso marmori. fecere et e
Thasio, Cycladum insularum aequo, et e Lesbio; lividius hoc paulo. versicolores
quidem maculas et in totum marmorum apparatum etiam Menander, diligentissimus
luxuriae interpres, primus et raro attigit.
45
columnis demum utebantur in templis, nec lautitiae causa nondum enim ista
intellegebantur , sed quia firmiores aliter statu non poterant. sic est
inchoatum Athenis templum Iovis Olympii, ex quo Sulla Capitolinis aedibus
advexerat columnas. fuit tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et
apud Homerum;
46
dicit enim marmoreo saxo percussum, sed hactenus, regias quoque domus, cum
lautissime, praeter aes, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans. primum,
ut arbitror, versicolores istas maculas Chionum lapidicinae ostenderunt, cum
exstruerent muros, faceto in id M. Ciceronis sale omnibus enim ostentabant ut
magnificum : multo, inquit, magis mirarer, si Tiburtino lapide fecissetis. et,
Hercules, non fuisset picturis honos ullus, non modo tantus, aliqua marmorum
auctoritate.
vi
47
Secandi in crustas nescio an Cariae fuerit inventum. antiquissima, quod equidem
inveniam, Halicarnasi domus Mausoli Proconnesio marmore exculta est latericiis
parietibus. is obiit olympiadis CVII anno secundo, urbis Romae CDIII.
vii
48
Primum Romae parietes crusta marmoris operuisse totos domus suae in Caelio monte
Cornelius Nepos tradit Mamurram, Formiis natum equitem Romanum, praefectum
fabrum C. Caesaris in Gallia, ne quid indignati desit, tali auctore inventa re.
hic namque est Mamurra Catulli Veroniensis carminibus proscissus, quem, ut res
est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere quidquid habuisset Comata
Gallia. namque adicit idem Nepos primum totis aedibus nullam nisi e marmore
columnam habuisse et omnes solidas e Carystio aut Luniensi.
viii
49
M. Lepidus Q. Catuli in consulatu conlega primus omnium limina ex Numidico
marmore in domo posuit magna reprensione. is fuit consul anno urbis DCLXXVI. hoc
primum invecti Numidici marmoris vestigium invenio, non in columnis tamen
crustisve, ut supra Carystii, sed in massa ac vilissimo liminum usu. post hunc
Lepidum quadriennio L. Lucullus consul fuit, qui nomen, ut ex re apparet,
Luculleo marmori dedit, admodum delectatus illo, primusque Romam invexit, atrum
alioqui, cum cetera maculis aut coloribus commendentur.
50
nascitur autem in Melo insula, solumque paene hoc marmor ab amatore nomen
accepit. inter hos primum, ut arbitror, marmoreos parietes habuit scaena M.
Scauri, non facile dixerim secto an solidis glaebis polito, sicuti est hodie
Iovis Tonantis aedis in Capitolio. nondum enim secti marmoris vestigia invenio
in Italia.
ix
51
Sed quisquis primus invenit secare luxuriaque dividere, importuni ingenii fuit.
harena hoc fit et ferro videtur fieri, serra in praetenui linea premente harenas
versando tractu ipso secante. Aethiopica haec maxime probatur, nam id quoque
accessit, ut ab Aethiopia usque peteretur quod secaret marmora, immo vero etiam
in Indos, quo margaritas quoque peti severis moribus indignum erat.
52
haec proxime laudatur; mollior tamen quae Aethiopica. illa nulla scabritie secat,
Indica non aeque levat, sed combusta ea polientes marmora fricare iubentur.
simile et Naxiae vitium est et Coptitidi, quae vocatur Aegyptia. haec fuere
antiqua genera marmoribus secandis. postea reperta est non minus probanda ex
quodam Hadriatici maris vado, aestu nudante, observatione non facili.
53
iam quidem quacumque harena secare e fluviis omnibus fraus artificum ausa est,
quod dispendium admodum pauci intellegunt. crassior enim harena laxioribus
segmentis terit et plus erodit marmoris maiusque opus scabritia politurae
relinquit; ita sectae attenuantur crustae. rursus Thebaica polituris
accommodatur et quae fit e poro lapide aut e pumice.
x
54
Signis e marmore poliendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis Naxium diu
placuit ante alis. ita vocantur cotes in Cypro insula genitae. vicere postea ex
Armenia invectae.
xi
Marmorum genera et colores non attinet dicere in tanta notitia nec facile est
enumerare in tanta multitudine. quoto cuique enim loco non suum marmor invenitur?
et tamen celeberrimi generis dicta sunt in ambitu terrarum cum gentibus suis.
55
non insula autem in lapidicinis gignuntur, sed multa et sub terra sparsa,
pretiosissimi quidem generis, sicut Lacedaemonium viride cunctisque hilarius,
sicut et Augusteum ac deinde Tibereum, in Aegypto Augusti ac Tiberii primum
principatu reperta. differentia eorum est ab ophite, cum sit illud serpentium
maculis simile, unde et nomen accepit, quod haec maculas diverso modo colligunt,
Augusteum undatim crispum in vertices, Tibereum sparsa, non convoluta, canitie.
56
neque ex ophite columnae nisi parvae admodum inveniuntur. duo eius genera: molle
candidi, nigricantis durum. dicuntur ambo capitis dolores sedare adalligati et
serpentium ictus. quidam phreneticis ac lethargicis adalligari iubent
candicantem. contra serpentes autem a quibusdam praecipue laudatur ex iis quem
tephrian appellant a colore cineris. vocatur et Memphites a loco, gemmantis
naturae. huius usus conteri et iis, quae urenda sint aut secanda, ex aceto
inlini; obstupescit ita corpus nec sentit cruciatum.
57
rubet prophyrites in eadem Aegypto; ex eodem candidis in venientibus punctis
leptosephos vocatur. quantislibet molibus caedendis sufficiunt lapidicinae.
statuas ex eo Claudio Caesari procurator eius in urbem ex Aegypto advexit
Vitrasius Pollio, non admodum probata novitate; nemo certe postea imitatus est.
58
invenit eadem Aegyptus in Aethiopia quem vocant basaniten, ferrei coloris atque
duritiae, unde et nomen ei dedit. numquam hic maior repertus est quam in templo
Pacis ab imperatore Vespasiano Augusto dicatus argumento Nili, sedecim liberis
circa ludentibus, per quos totidem cubita summi incrementi augentis se amnis
eius intelleguntur. non absimilis illi narratur in Thebis delubro Serapis, ut
putant, Memnonis statuae dicatus, quem cotidiano solis ortu contactum radiis
crepare tradunt.
xii
59
Onychem in Arabiae tantum montibus nec usque aliubi nasci putavere nostri
veteres, Sudines in Carmania. potoriis primum vasis inde factis, dein pedibus
lectorum sellisque, Nepos Cornelius tradit magno fuisse miraculo, cum P.
Lentulus Spinther amphoras ex eo Chiorum magnitudine cadorum ostendisset, post
quinquennium deinde XXXII pedum longitudinis columnas vidisse se.
60
variatum in hoc lapide et postea est, namque pro miraculo insigni quattuor
modicas in theatro suo Cornelius Balbus posuit; nos ampliores XXX vidimus in
cenatione, quam Callistus Caesaris Claudi libertorum, potentia notus, sibi
exaedificaverat. hunc aliqui lapidem alabastriten vocant, quem cavant et ad vasa
unguentaria, quoniam optume servare incorrupta dicatur.
61
idem et ustus emplastris convenit. nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum
Syriae. hic ceteris candidior, probatissimus vero in Carmania, mox in India, iam
quidem et in Syria Asiaque, vilissimus autem et sine ullo nitore in Cappadocia.
probantur quam maxime mellei coloris, in vertices maculosi atque non tralucidi.
vitia in iis corneus colos aut candidus et quidquid simile vitro est.
xiii
62
Paulum distare ab eo in unguentorum fide multi existimant lygdinos, in Paro
repertos amplitudine qua lances craterasque non excedant, antea ex Arabia tantum
advehi solitos, candoris eximii. magnus et duobus contrariae inter se naturae
honos, corallitico in Asia reperto mensurae non ultra bina cubita, candore
proximo ebori et quadam similitudine. e diverso niger est Alabandicus terrae
suae nomine, quamquam et Mileti nascens, ad purpuram tamen magis aspectu
declinante. idem liquatur igni funditurque ad usum vitri.
63
Thebaicus lapis interstinctus aureis guttis invenitur in Africae parte Aegypto
adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitate mali conveniens, circa
Syenen vero Thebaidis syenites, quem antea pyrrhopoecilon vocabant.
xiv
64
Trabes ex eo fecere reges quodam certaimine, obeliscos vocantes Solis numini
sacratos. radiorum eius argumentum in effigie est, et ita sigificatur nomine
Aegypto. primus omnium id instituit Mespheres, qui regnabat in Solis urbe,
somnio iussus; hoc ipsum inscriptum in eo, etenim scalpturae illae effigiesque
quas videmus Aegyptiae sunt litterae.
65
postea et alii excidere reges. statuit eos in supra dicta urbe Sesothes quattuor
numero, quadragenum octonum cubitorum longitudine, Rhamsesis autem, quo regante
Ilium captum est, CXXXX cubitorum. idem . . . . . digressis inde, ubi fuit
Mnevidis regia, posuit alium, longitudine quidem CXX cubitorum, sed prodigiosa
crassitudine, undenis per latera cubitis.
66
opus id fecisse dicuntur CXX hominum. ipse rex, cum surrecturus esset
verereturque, ne machinae ponderi non sufficerent, quo maius periculum curae
artificum denuntiaret, filium suum adalligavit cacumini, ut salus eius apud
molientes prodesset et lapidi. hac admiratione operis effectum est, ut, cum
oppidum id expugnaret Cambyses rex ventumque esset incendiis ad crepidines
obelisci, extingui iuberet molis reverentia qui nullam habuerat urbis.
67
sunt et alii duo, unus a Zmarre positus, alter a Phio sine notis, quadragenum
octonum cubitorum. Alexandriae statuit unum Ptolemaeus Philadelphus octoginta
cubitorum. exciderat eum Necthebis rex purum, maiusque opus in devehendo
statuendove inventum est quam in excidendo. a Satyro architecto aliqui devectum
tradunt rate, Callixenus a Phoenice, fossa perducto usque ad iacentem obeliscum
Nilo,
68
navesque duas in latitudinem patulas pedalibus ex eodem lapide ad rationem
geminati per duplicem mensuram ponderis oneratas ita, ut subirent obeliscum
pendentem extremitatibus suis in ripis utrimque; postea egestis laterculis
adlevatas naves excepisse onus; statutum autem in sex talis e monte eodem, et
artificem donatum talentis L. hic fuit in Arsioneo positus a rege supra dicto
munus amoris, coniuge eademque sorore Arsinoe.
69
inde cum navalibus incommodum Maximus quidam praefectus Aegypti transtulit in
forum, reciso cacumine, dum vult fastigium addere auratum, quod postea omisit.
et alii duo sunt Alexandreae ad portum in Caesaris templo, quos excidit Mesphres
rex, quadragenum binum cubitorum.
Super omnia accessit difficultas mari Romam devehendi, spectatis admodum navibus.
70
divus Augustus eam, quae priorem advexerat, miraculi gratia Puteolis perpetuis
navalibus dicaverat; incendio consumpta ea est. divus Claudius aliquot per annos
adservatam, qua C. Caesar inportaverat, omnibus quae umquam in mari visa sunt
mirabiliorem, in ipsa turribus Puteolis e pulvere exaedificatis, perductam
Ostiam portus gratia mersit. alia ex hoc cura navium, quae Tiberi subvehant, quo
experimento patuit non minus aquarum huic amni esse quam Nilo.
71
is autem obeliscus, quem divus Augustus in circo magno statuit, excisus est a
rege Psemetnepserphreo, quo regnante Pythagoras in Aegypto fuit, LXXXV pedum et
dodrantis praeter basim eiusdem lapidis; is vero, quem in campo Martio, novem
pedibus minor, a Sesothide. inscripti ambo rerum naturae interpretationem
Aegyptiorum philosophia continent.
xv
72
Ei, qui est in campo, divus Augustus addidit mirabilem usum ad deprendendas
solis umbras dierumque ac noctium ita magnitudines, strato lapide ad
longitudinem obelisci, cui par fieret umbra brumae confectae die sexta hora
paulatimque per regulas, quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret
ac rursus augeresceret, digna cognitu res, ingenio Facundi Novi mathematici. is
apici auratam pilam addidit, cuius vertice umbra colligeretur in se ipsam, alias
enormiter iaculante apice, ratione, ut ferunt, a capite hominis intellecta.
73
haec observatio XXX iam fere annis non congruit, sive solis ipsius dissono cursu
et caeli aliqua ratione mutato sive universa tellure a centro suo aliquid emota
(ut deprehendi et aliis in locis accipio) sive urbis tremoribus ibi tantum
gnomone intorto sive inundationibus Tiberis sedimento molis facto, quamquam ad
altitudinem inpositi oneris in terram quoque dicuntur acta fundamenta.
74
Tertius est Romae in Vaticano Gai et Neronis principum circo ex omnibus unus
omnino fractus est in molitione , quem fecerat Sesosidis filius Nencoreus.
eiusdem remanet et alius centum cubitorum, quem post caecitatem visu reddito ex
oraculo Soli sacravit.
xvi
75
Dicantur obiter et pyramides in eadem Aegypto, regum pecuniae otiosa ac stulta
ostentatio, quippe cum faciendi eas causa a plerisque tradatur, ne pecuniam
successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent aut ne plebs esset otiosa.
multa circa hoc vanitas hominum illorum fuit.
76
vestigia complurium incohatarum extant. una est in Arsinoite nomo, duae in
Memphite, non procul labyrintho, de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit
Moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed Aegyptiis inter mira ac memoranda
narrata. harum cacumina CC cubitu extra aquam eminere dicuntur. reliquae tres,
quae orbem terrarum inplevere fama, sane conspicuae undique adnavigantibus,
sitae sunt in parte Africae monte saxeo sterilique inter Memphim oppidum et quod
appellari diximus Delta, a Nilo minus IIII milia passuum, a Memphi VII D, vico
adposito quem vocant Busirin; in eo sunt adsueti scandere illas.
xvii
77
Ante est sphinx vel magis narranda, de qua siluere, numen accolentium. Harmain
regem putant in ea conditum et volunt invectam videri; est autem saxo naturali
elaborata. rubrica facies monstri colitur. capitis per frontem ambitus centum
duos pedes colligit, longitudo pedum CXLIII est, altitudo a ventre ad summam
aspidem in capite, LXIS.
78
Pyramis amplissima ex Arabicis lapidicinis constat. CCCLX milia hominum annis XX
eam construxisse produntur. tres vero factae annis LXXXVIII, mensibus IIII. qui
de iis scripserint
79
sunt Herodotus, Euhemereus, Duris Samius, Aristagoras, Dionysius, Artemidorus,
Alexander polyhistor, Butoridas, Antisthenes, Demeterius, Demoteles, Apion ,
inter omnes eos non constat, a quibus factae sint, iustissimo casu obliteratis
tantae vanitatis auctoribus. aliqui ex iis prodiderunt in raphanos et alium ac
cepas MDC talenta erogata.
80
amplissima septem iugera optinet soli. quattuor angulorum paribus intervallis
DCCLXXXIII pedes singulorum laterum, altitudo a cacumine ad solum pedes DCCXXV
colligit, ambitus cacuminis pedes XVIS. alterius intervalla singula per quattuor
angulos pedes DCCLVIIS comprehendunt. tertia minor quidem praedictis, sed multo
spectatior, Aethiopicis lapidibus adsurgit CCCLXIII pedibus inter angulos.
81
vestigia aedificationum nulla exstant, harena late pura circa, lentis
similitudine, qualis in maiore parte Africae. quaestionum summa est, quanam
ratione in tantam altitudinem subiecta sint caementa. ali nitro ac sale
adaggeratis cum crescente opere et peracto fluminis inrigatione dilutis; alii
lateribus e luto factis exstructos pontes, peracto opere lateribus in privatas
domos distributis, Nilum enim non putant rigare potuisse multo humiliorem. in
pyramide maxima est intus puteus LXXXVI cubitorum; flumen illo admissum
arbitrantur.
82
mensuram altitudinis earum omnemque similem deprehendere invenit Thales Milesius
umbram metiendo, qua hora par esse corpori solet. haec sunt pyramidum miracula,
supremumque illud, ne quis regum opes miretur, minimam ex iis, sed laudatissimam,
a Rhodopide meretricula factam. Aesopi fabellarum philosophi conserva quondam et
contubernalis haec fuit, maiore miraculo, tantas opes meretricio esse
conquisitas.
xviii
83
Magnificatur et alia turris a rege facta in insula Pharo portum optinente
Alexandriae, quam constitisse DCCC talentis tradunt, magno animo, ne quid
omittamus, Ptolemaei regis, quo in ea permiserit Sostrati Cnidi architecti
structura ipsa nomen inscribi. usus eius nocturno navium cursu ignes ostendere
ad praenuntianda vada portusque introitum, quales iam compluribus locis flagrant,
sicut Ostiae ac Ravennae. periculum in continuatione ignium, ne sidus
existimeretur, quoniam e longinquo similis flammarum aspectus est. hic idem
architectus primus omnium pensilem ambulationem Cnidi fecisse traduntur.
xix
84
Dicamus et labyrinthos, vel portentosissimum humani inpendii opus, sed non, ut
existimari potest, falsum. durat etiam nunc in Aegypto in Heracleopolite nomo
qui primus factus est ante annos, ut tradunt, III DC a Petesuchi rege sive
Tithoe, quamquam Herodotus totum opus XII regum esse dicit novissimeque
Psammetichi. causas faciendi varie interpretantur, Demoteles regiam Moteridis
fuisse, Lyceas sepulchrum Moeridis, plures Soli sacrum id exstructum, quod
maxime creditur.
85
hinc utique sumpsisse Daedalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in Creta,
non est dubium, sed centesimam tantum portionem eius imitatum, quae itinerum
ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, non ut in pvaimentis
puerorumve ludicris campestribus videmus brevi lacinia milia passuum plura
ambulationis continentem, sed crebris foribus inditis ad fallendos occursus
redeundumque in errores eosdem.
86
secundus hic fuit ab Aegypto labyrinthus, tertius in Lemno, quartus in Italia,
omnes lapide polito fornicibus tecti, Aegyptius, quod miror equidem, introitu
lapidis e Paro columnisque, reliqua e syenite molibus compositis, quas
dissolvere ne saecula quidem possint, adiuvantibus Heracleopolitis, quod opus
invisum mire spectavere.
87
Positionem operis eius singulasque partes enarrare non est, cum sit in regiones
divisum atque praefecturas, quas vocant nomos, XXI nominibus eorum totidem
vastis domibus adtributis, praeterea templa omnium Aegypti deorum contineat
superque Nemesis XL aediculis incluserit pyramides complures quadragenarum
ulnarum senas radice ἀρουρας optinentes. fessi iam eundo perveniunt ad viarum
illum inexplicabilem errorem,
88
quin et cenacula clivis excelsa, porticusque descenduntur nonagenis gradibus;
intus columnae porphyrite lapide, deorum simulacra, regum statuae, monstrificae
effigies. quarundam domuum talis est situs, ut adaperientibus fores tonitrum
intus terribile existat, maiore autem in parte transitus est per tenebras. aliae
rursus extra murum labyrinthi aedificiorum moles; pteron appellant. inde aliae
perfossis cuniculis subterranea domus.
89
refecit unus omnino pauca ibi Chaeremon, spado Necthebis regis, D ante
Alexandrum Magnum annis. id quoque traditur, fulsisse trabibus spinae oleo
incoctae, dum in fornices quadrati lapides adsurgerent.
90
Et de Cretico labyrintho satis dictum est. Lemnius similis illi columnis tantum
CL memorabilior fuit, quarum in officina turbines ita librati pependerunt, ut
puero circumagente tornarentur. architecti fecere Zmilis et Rhoecus et Theodorus
indigenae. exstantque adhuc reliquiae eius, cum Cretici Italicique nulla
vestigia exstent.
91
namque et Italicum dici convenit, quem fecit sibi
Porsina, rex Etruriae, sepulchri causa, simul ut externorum regum vanitas quoque
Italis superetur. sed cum excedat omnia fabulositas, utemur ipsius M. Varronis
in expositione ea verbis: Sepultus sub urbe Clusio, in quo loco monimentum
reliquit lapide quadrato quadratum, singula latera pedum tricenum, alta
quinquagenum. in qua basi quadrata intus labyrinthum inextricabile, quo si quis
introierit sine glomere lini, exitum invenire nequeat.
92
supra id quadratum pyramides stant quinque, quattuor in angulis et in medio una,
imae latae pedum quinum septuagenum, altae centenum quinquagenum, ita fastigatae,
ut in summo orbis aeneus et petasus unus omnibus sit inpositus, ex quo pendeant
exapta catenis tintinabula, quae vento agitata longe sonitus referant, ut
Dodonae olim factum.
93
supra quem orbem quattuor pyramides insuper singulae stant altae pedum centenum.
supra quas uno solo quinque pyramides. quarum altitudinem Varronem puduit
adicere; fabulae Etruscae tradunt eandem fuisse quam totius operis ad eas,
vesana dementia, quaesisse gloriam inpendio nulli profuturo, praeterea fatigasse
regni vires, ut tamen laus maior artificis esset.
xx
94
Legitur et pensilis hortus, immo vero totum oppidum Aegyptiae Thebae, exercitus
armatos subter educere solitis regibus nullo oppidanorum sentiente; etiamnum hoc
minus mirum quam quod flumine medium oppidum interfluente. quae si fuissent, non
dubium est Homerum dicturum fuisse, cum centum portas ibi praedicaret.
xxi
95
Graece magnificentiae vera admiratio exstat templum Ephesiae Dianae CXX annis
factum a tota Asia. in solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret aut
hiatus timeret rursus ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis
locarentur, calcatis ea substravere carbonibus, dein velleribus lanae. universo
templo longitudo est CCCCXXV pedum, latitudo CCXXV, columnae CXXVII a singulis
regibus factae LX pedum altitudine, ex iis XXXVI caelatae, una a Scopa. operi
praefuit Chersiphron architectus.
96
summa miraculi epistylia tantae molis attolli potuisse; id consecutus ille est
aeronibus harenae plenis, molli clivo super capita columnarum exaggerato,
paulatim exinaniens imos, ut sensim opus in loco sederet. difficillime hoc
contigit in limine ipso, quod foribus inponebat; etenim ea maxima moles fuit nec
sedit in cubili, anxio artifice mortis destinatione suprema.
97
tradunt in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete vidisse praesentem
deam, cui templum fieret, hortantem, ut viveret: se composuisse lapidem. atque
ita postera luce apparuit; pondere ipso correctus videbatur. cetera eius operis
ornamenta plurium librorum instar optinent, nihil ad specimen naturae
pertinentia.
xxii
98
Durat et Cyzici delubrum, in quo millium aureum commissuris omnibus politi
lapidis subiecit artifex, eboreum Iovem dicaturus intus coronante eum marmoreo
Apolline. translucent ergo iuncturae tenuissima capillamentis lenique adflatu
simulacra refovent, et praeter ingenium artificis ipsa materia ingenii quamvis
occulta in pretio operis intellegitur.
xxiii
99
Eodem in oppido est lapis fugitivus appellatus; Argonautae eum pro ancora usi
reliquerant ibi. hunc e prytaneo ita vocatur locus saepe profugum vinxere
plumbo. Eadem in urbe iuxta portam, quae Thracia vocatur, turres septem
acceptas voces numeroso repercussu multiplicant. nomen huic miraculo Echo est a
Graecis datum.
100
et hoc quidem locorum natura evenit ac plerumque convallium; ibi casu accidit,
Olympiae autem arte, mirabili modo, in porticu, quam ob id heptaphonon appellant,
quoniam septiens eadem vox redditur. Cyzici et buleuterium vocant aedificium
amplum, sine ferreo calvo ita disposita contignatione, ut eximantur traves sine
fulturis ac reponantur. quod item Romae in ponte sublicio religiosum est,
posteaquam Coclite Horatio defendente aegre revolsus est.
xxiv
101
Verum et ad urbis nostrae miracula transire conveniat
DCCCque annorum dociles scrutari vires et sic quoque terrarum orbem victum
ostendere. quod accidisse totiens paene, quot referentur miracula, apparebit;
universitate vero acervata et in quendam unum cumulum coiecta non alia magnitudo
exurget quam si mundus alius quidam in uno loco narretur.
102
nec ut circum maximum a Caesare dictatore exstructum longitudine stadiorum trium,
latitudine unius, sed cum aedificiis iugerum quaternum, ad sedem CCL, inter
magna opera dicamus: non inter magnifica basilicam Pauli columnis e Phrygibus
mirabilem forumque divi Augusti et templum Pacis Vespasiani Imp. Aug.,
pulcherrima operum, quae umquam vidit orbis? non et tectum diribitori ab Agrippa
facti, cum theatrum ante texerit Romae Valerius Ostiensis architectus ludis
Libonis?
103
pyramidas regum miramur, cum solum tantum foro exstruendo HS |M| Caesar dictator
emerit et, si quem inpensa moveat captis avaritia animis, HS |CXLVIII| domo
empta Clodius, quem Milo occidit, habitaverit.
104
quod equidem non secus ac regum insaniam miror; itaque et ipsum Milonem HS |DCC|
aeris alieni debuisse inter prodigia animi humani duco. sed tum senes aggeris
vastum spatium, substructiones Capitolii mirabantur, praeterea cloacas, opus
omnium dictu maximum, subfossis montibus atque, ut paullo ante retulimus, urbe
pensili subterque navigata M. Agrippae in aedilitate post consulatum.
105
permeant conrivati septem amnes cursuque praecipiti torrentium modo rapere atque
auferre omnia coacti, insuper imbrium mole concitati vada ac latera quatiunt,
aliquando Tiberis retro infusus recipitur, pugnantque diversi aquarum impetus
intus, et tamen obnixa firmitas resistit.
106
trahuntur moles superne tantae non succumbentibus cavis operis, pulsant ruinae
sponte praecipites aut inpactae incendiis, quatitur solum terrae motibus, durant
tamen a Tarquinio Prisco annis DCC prope inexpugnabiles, non omittendo
memorabili exemplo vel magis, quoniam celeberrimis rerum conditoribus omissum
est.
107
cum id opus Tarquinius Priscus plebis manibus faceret, essetque labor incertum
maior an longior, passim conscita nece Quiritibus taedium fugientibus, novum,
inexcogitatum ante posteaque remedium invenit ille rex, ut omnium ita
defunctorum corpora figeret cruci spectanda civibus simul et feris volucribusque
laceranda.
108
quam ob rem pudor Romani nominis proprius, qui saepe res perditas servavit in
proeliis, tunc quoque subvenit, sed illo tempore vi post vitam erubescens, cum
puderet vivos, tamquam puditurum esset extinctos. amplitudinem cavis eam fecisse
proditur, ut vehem faeni large onustam transmitteret.
109
Parva sunt cuncta, quae diximus, et omnia uni comparanda miraculo, antequam nova
attingam. M. Lepido Q. Catulo cos., ut constat inter diligentissimos auctores,
domus pulchrior non fuit Romae quam Lepidi ipsius, at, Hercules, intra annos
XXXV eadem centesimum locum non optinuit.
110
computet in hac aestimatione qui volet marmorum molem, opera pictorum, inpendia
regalia et cum pulcherrima laudatissimaque certantes centum domus posteaque ab
innumerabilibus aliis in hunc diem victas. profecto incendia puniunt luxum, nec
tamen effici potest, ut mores aliquid ipso homine mortalius esse intellegant.
111
Sed omnes eas duae domus vicerunt. bis vidimus urbem totam cingi domibus
principum Gai et Neronis, huius quidem, ne quid deesset, aurea. nimirum sic
habitaverant illi, qui hoc imperium fecere tantum, ad devincendas gentes
triumphosque referendos ab aratro aut foco exeuntes, quorum agri quoque minorem
modum optinuere quam sellaria isotrum!
112
ubit vero cogitatio, quota portio harum fuerint areae illae, quas invictis
imperatoribus decernebant publice ad exaedificandas domos; summusque illarum
honos erat, sicut in P. Valerio Publicola, primo consule cum L. Bruto, post
tanta merita et fratre eius, qui bis in eodem magistratu Sabinos devicerat,
adici decreto, ut domus eorum fores extra aperirentur et ianua in publicum
reiceretur. hoc erat clarissimum insigne inter triumphales quoque domos.
113
Non patiar istos duos ne hac quidem gloria famae frui, docebimusque etiam
insaniam eorum victam privatis opibus M. Scauri, cuius nescio an aedilitas
maxime prostraverit mores maiusque sit Sullae malum tanta privigni potentia quam
proscriptio tot milium.
114
in aedilitate hic sua fecit opus maximum omnium, non temporaria mora, verum
etiam aeternitatis destinatione. theatrum hoc fuit; scaena ei triplex in
altitudinem CCCLX columnarum in ea civitate, quae sex Hymettias non tulerat sine
probro civis amplissimi. ima pars scaenae e marmore fuit, media e vitro,
inaudito etiam postea genere luxuriae, summa e tabulis inauratis; columnae, ut
diximus, imae duodequadragenum pedum.
115
signa aerea inter columnas, ut indicavimus, fuerunt III numero; cavea ipse cepit
hominum LXXX, cum Pompeiani theatri totiens multiplicata urbe tantoque maiore
populo sufficiat large XXXX sedere. relicus apparatus tantus Attalica veste,
tabulis pictis, cetero choragio fuit, ut, in Tusculanam villam reportatis quae
superfluebant cotidiani usus deliciis, incensa villa ab iratis servis
concremarentur HS |CCC|.
116
Aufert animum et a destinato itinere degredi cogit contemplatio tam prodigae
mentis aliamque conectit maiorem insaniam e ligno. C. Curio, qui bello civili in
Caesarianis partibus obiit, funebri patris mundere cum opibus apparatuque non
posset superare Scaurum unde enim illi vitricus Sulla et Metella mater
proscriptionum sectrix? unde M. Scaurus pater, totiens princeps civitatis et
Mariani sodalicii rapinarum provincialium sinus? cum iam ne ipse quidem Scaurus
sibi par esse posset, quando hoc certe incendi illius praemium habuit convectis
ex orbe terrarum rebus, ut nemo postea par esset insaniae illi
117
ingenio ergo utendum suo Curioni et aliquid excogitandum fuit. operae pretium
est scire, quid invenerit, et gaudere moribus nostris ac verso modo nos vocare
maiores. theatra iuxta duo fecit amplissima ligno, cardinum singulorum versatili
suspensa libramento, in quibus utrisque antemeridiano ludorum spectaculo edito
inter sese aversis, ne invicem obstreperent scaenae, repente circumactis ut
constat, post primos dies etiam sedentibus aliquis , cornibus in se coeuntibus
faciebat ampitheatrum gladiatorumque proelia edebat, ipsum magis auctoritatum
populum Romanum circumferens.
118
quid enim miretur quisque in hoc primum, inventorem an inventum, artificem an
auctorem, ausum aliquem hoc excogitare an suscipere an iubere? super omnia erit
populi sedere ausi furor tam infida instabilique sede. en hic est ille terrarum
victor et totius domitor orbis, qui gentes, regna diribet, iura exteris mittit,
deorum quaedam immortalium generi humano portio, in machina pendens et ad
periculum suum plaudens!
119
quae vilitas animarum ista aut quae querella de Cannis! quantum mali potuit
accidere! hauriri urbes terrae hiatibus publicus mortalium dolor est: ecce
populus Romanus universus, veluti duobus navigiis inpositus, binis cardinibus
sustinetur et se ipsum depugnantem spectat, periturus momento aliquo luxatis
machinis!
120
et per hoc quaeritur tribuniciis contionibus gratia, ut pensiles tribus quatiat,
in rostris quid non ausurus apud eos, quibus hoc persuaserit! vere namque
confitentibus populus Romanus funebri munere ad tumulum patris eius depugnavit
universus. variavit hanc suam magnificentiam fessis turbatisque cardinibus et
amphitheatri forma custodita novissimo die diversis duabus per medium scaenis
athletas edidit raptisque e contrario repente pulpitis eodem die victores e
gladiatoribus suis produxit. nec fuit rex Curio aut gentium imperator, non
opibus insignis, ut qui nihil in censu habuerit praeter discordiam principum.
121
Sed dicantur vera aestimatione invicta miracula. Q.
Marcius Rex, iussus a senatu aquarum Appiae, Anienis, Tepulae ductus reficere,
novam a nomine suo appellatam cuniculis per montes actis intra praeturae suae
tempus adduxit; Agrippa vero in aedilitate adiecta Virgine aqua ceterisque
conrivatis atque emendatis lacus DCC fecit, praeterea salientes D, castella CXXX,
complura et cultu magnifica, operibus iis signa CCC aerea aut marmorea inposuit,
columnas e marmore CCCC, eaque omnia annuo spatio. adicit ipse aedilitatis suae
conmemoratione et ludos diebus undesexaginta factos et gratuita praebita balinea
CLXX, quae nunc Romae ad infinitum auxere numerum.
122
Vicit antecedentes aquarum ductus novissimum inpendium operis incohati a C.
Caesare et peracti a Claudio, quippe a XXXX lapide ad eam excelsitatem, ut omnes
urbis montes lavarentur, influxere Curtius atque Caeruleus fontes et Anien novus,
erogatis in id opus HS |MMM| D.
123
quod si quis diligentius aestumaverit abundantiam aquarum in publico, balineis,
piscinis, euripis, domibus, hortis, suburbanis villis, spatia aquae venientis,
exstructos arcus, montes perfossos, convalles aequatas, fatebitur nil magis
mirandum fuisse in toto orbe terrarum.
124
Eiusdem Claudi inter maxime memoranda equidem duxerim, quamvis destitutum
successoris odio, montem perfossum ad lacum Fucinum emittendum inenarrabili
profecto inpendio et operarum multitudine per tot annos, cum aut conrivatio
aquarum, qua terrenus mons erat, egereretur in verticem machinis aut silex
caederetur quantaque intus in tenebris fierent, quae neque concipi animo nisi ab
iis, qui videre, neque enarrari humano sermone possunt!
125
nam portus Ostiensis opus praetereo, item vias per montes excisas, mare
Tyrrhenum a Lucrino molibus seclusum, tot pontes tantis inpendiis factos. et
inter plurima alia Italiae ipsius miracula marmora in lapidicinis crescere
auctor est Papirius Fabianus, naturae rerum peritissimus, exemptores quoque
adfirmant compleri sponte illa montium ulcera. quae si vera sunt, spest est
numquam defutura luxuriae.
xxv
126
A marmoribus degredienti ad reliquorum lapidum insignes naturas quis dubitet in
primis magnetem occurrere? quid enim mirabilius aut qua in parte naturae maior
inprobitas? dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem homini, immo vero et
obloquentem. quid lapidis rigore pigrius? ecce sensus manusque tribuit illi.
127
quid ferri duritia pugnacius? pedes ei inpertivit et mores trahitur namque
magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio quid
currit atque, ut propius venit, adsilit, tenetur amplexuque haeret. sideritim ob
id alio nomine vocant, quidam Heraclion, magnes appellatus est ab inventore, ut
auctor est Nicander in Ida, ut reperio, namque et passim inveniuntur, in
Hispania quoque invenisse autem fertur clavis crepidarum, baculi cuspide
haerentibus, cum armenta pasceret.
128
quinque genera magnetis Sotacus demonstrat: Aethiopicum et a Magnesia Macedoniae
contermina ab Euboea Iolcum petentibus dextra, tertium in Hyetto Boeotiae,
quartum circa Alexandriam Troadem, quintum in Magnesia Asiae. differentia est
prima, mas sit an femina, proxima in colore. nam qui in Magnesia Macedonica
reperiuntur rufi nigrique sunt, Boeoti vero rufi coloris plus habent quam nigri.
is, qui in Troade invenitur, niger est et feminei sexus ideoque sine viribus,
deterrimus autem in Magnesia Asiae, candidus neque attrahens ferrum similisque
pumici. conpertum tanto meliores esse, quanto sint magis caerulei.
129
Aethiopico palma datur pondusque argento rependitur. invenitur hic in Aethiopiae
Zmiri; ita vocatur regio harenosa. ibi et haematites magnes sanguinei coloris
sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum. in adtrahendo ferro non eadem
haematiti natura quae magneti. Aethiopici argumentum est, quod magneta quoque
alium ad se trahit.
130
omnes autem hi oculorum medicamentis prosunt ad suam quisque portionem,
maximeque epiphoras sistunt. sanant et adusta cremati tritique. alius rursus in
eadem Aethiopia non procul magnes ferrum omne abigit respuitque. de utraque
natura saepius diximus.
xxvi
Lapidem e Syro insula fluctuari tradunt, eundem comminutum mergi.
xxvii
131
In Asso Troiadis sarcophagus lapis fissili vena scinditur. corpora defunctorum
condita in eo absumi constat intra XL diem exceptis dentibus. Mucianus specula
quoque et strigiles et vestes et calciamenta inlata mortuis lapidea fieri auctor
est. eiusdem generis et in Lycia saxa sunt et in oriente, quae viventibus quoque
adalligata erodunt corpora.
xxviii
132
Mitiores autem servandis corporibus nec absumendis chernites ebori simillimus,
in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum
ponderosus, qui porus vocatur. Theophrastus auctor est et tralucidi lapidis in
Aegypto, quem Chio similem ait. fortassis tunc fuerit, quoniam et desinunt et
novi reperiuntur.
Assius gustatu salsus podagras lenit, pedibus in vas ex eo cavatum inditis.
praeterea omnia crurum vitia in iis lapidicinis sanatur, cum in metallis omnibus
crur vitientur.
133
eiusdem lapidis flos appellatur, in farinam mollis ad quaedam perinde efficax.
est autem similis pumici rufo. admixtus cerae Cypriae mammarum vitia sanat, pici
autem resinaeve strumas et panos discutit. prodest et phthisicis linctu. cum
melle vetera ulcera ad cicatrices perducit, excrescentia erodit et a bestiarum
morsu repugnantia curationi suppurata siccat. fit cataplasma ex eo podagricis
mixto fabae lomento.
xxix
134
Idem Theophrastus et Mucianus esse aliquos lapides, qui pariant, credunt;
Theophrastus et ebur fossile e candido et nigro inveniri et ossa e terra nasci
invenirique lapides osseos.
Palmati circa Mundam in Hispania, ubi Caesar dictator Pompeium vicit,
reperiuntur idque quotiens fregeris.
135
sunt et nigri, quorum auctoritas venit in marmora, sicut Taenarius. Varro nigros
ex Africa firmiores esse tradit quam in Italia, e diverso albos Coranos duriores
quam Parios, idem Luniensem silicem serra secari, Tusculanum dissilire igni,
Sabinum fuscum addito oleo etiam lucere. idem molas versatiles Volsinis
inventas; aliquas et sponte motas invenimus in prodigiis.
xxx
136
nusquam his utilior quam in Italia gignitur lapisque, non saxum, est. in
quibusdam vero provinciis omnino non invenitur. sunt quidam in eo genere
molliores, qui et cote levantur, ut procul intuentibus ophites videri possit,
neque est alius firmior, quando et lapidis natura ligno similiter imbres
solesque aut hiemes non patitur in aliis generibus atque aliis. sunt et qui
lunam non tolerent et qui vetustate robiginem trahant coloremve candidum oleo
mutent.
137
Molarem quidam pyriten vocant, quoniam plurimus sit ignis illi, sed est alius
spongiosior tantum et alius etiamnum pyrites similitudine aeris. in Cypro eum
reperiri volunt metallis, quae sint circa Acamanta, unum argenteo colore,
alterum aureo. cocuntur varie, ab aliis iterum tertiumque in melle, donec
consumatur liquor, ab aliis pruna prius, dein in melle, ac postea lavantur ut
aes. usus eorum in medicina excalfacere, siccare, discutere, extenuare et
duritias in pus vertere. utuntur et crudis tusisque ad strumas atque furunculos.
138
pyritarum etiamnum unum genus aliqui faciunt plurimum ignis habentis. quos vivos
appellamus, ponderosissimi sunt, hi exploratoribus castrorum maxime necessarii.
qui clavo vel altero lapide percussi scintillam edunt, quae excepta sulpure aut
fungis aridis vel foliis dicto celerius praebet ignem.
xxxi
139
Ostracitae similitudinem testae habent. usus eorum pro pumice ad levandam cutem.
poti sanguinem sistunt et inlit cum melle ulcera doloresque mammarum sanant.
Amiantus alumini similis nihil igni deperdit. hic veneficiis resistit omnibus,
privatim Magorum.
xxxii
140
Geoden ex argumento appellant, quoniam conplexus est terram, oculorum
medicamentis utilissimum, item mammarum ac testium vitiis.
xxxiii
Melitinus lapis sucum remittit culcem melleumque. tunsus et cerae mixtus
eruptionibus pituitae maculisque corporis medetur et facuium exulcerationi,
epinyctidas tollit, volvarum dolores inpositus vellere.
xxxiv
141
Gagates lapis nomen habet loci et amnis Gagis Lyciae. aiunt et in Leucolla
expelli mari atque intra XII stadia colligi. niger est, planus, pumicosus, levis,
non multum a ligno differens, fragilis, odore, si teratur, gravis. fictilia ex
eo inscripta non delentur; cum uritur, odorem sulpureum reddit; mirumque,
accenditur aqua, oleo restinguitur.
142
fugat serpentes ita recreatque volvae strangulationes. deprendit sonticum morbum
et virginitatem suffitus. idem ex vino decoctus dentibus medetur strumisque
cerae permixtus. hoc dicuntur uti Magi in ea, quam vocant axinomantiam, et
peruri negant, si eventurum sit quod aliquis optet.
xxxv
143
Spongitae lapides inveniuntur in spongeis et sunt marini. quidam eos tecolithos
vocant, quoniam vesicis medentur, calculos rumpunt in vino poti.
xxxvi
Phrygius lapis gentis habet nomen; est autem glaeba pumicosa. uritur ante vino
perfusus, flatis follibus, donec rufescat, ac rursus dulci vino extinguitur
ternis vicibus, tinguendis vestibus tantum utilis.
xxxvii
144
Schistos et haematites cognationem habent. haematites invenitur in metallis,
ustus minii colorem imitatur, uritur ut Phrygius, sed non restinguitur vino.
adulteratum haematiten discernunt venae rubentes et friabilis natura.
145
oculis cruore suffusis mire convenit. sistit mulierum profluvia potus. bibunt et
qui sanguinem reiecerunt cum suco Punico mali. et in vesicae vitiis efficax
bibitur et in vino contra serpentium ictus. infirmiora omnia eadem in eo, quem
schiston appellant. oculorum vitiis commodior croco similis, peculiaris
explendis ulcerum lacunis in lacte muliebri, procidentesque oculos praeclare
cohibet. haec est sententia eorum, qui nuperrime scripsere;
xxxviii
146
Sotacus e vetustissimis auctoribus quinque genera haematitarum tradit praeter
magnetem. principatum dat ex iis Aethiopico, oculorum medicamentis utilissimo et
iis, quae panchresta appellat, item ambustis. alterum androdamanta dicit vocari,
colore nigrum, pondere ac duritia insignem, et inde nomen traxisse praecipueque
in Africa repertum; trahere autem in se argentum, aes, ferrum.
147
experimentum eius esse in cote ex lapide basanite reddere enim sucum
sanguineum , et esse ad iocineris vitia praecipui remedii. tertium genus
Arabici facit, simili duritia, vis reddentis sucum ad cotem aquarium, aliquando
croco similem. quarti generis hepatiten vocari, quamdiu crudus sit, coctum vero
miltiten, utilem ambustis, ad omnia utiliorem rubrica; quinti generis schiston,
haemorroidas reprimentem in potu.
148
omnes autem haematitas tritos in oleo III drachmarum pondere a ieiunis generis
quam haematiten tradit, quem vocat anthraciten; nasci in Africa nigrum, attritum
aquariis cotibus reddere ab ea parte, quae fuerit ab radice, nigrum colorem, ab
altera parte croci. ipsum utilem esse oculorum medicamentis.
xxxix
149
Aλtitae lapides ex argumento nominis magnam famam habent. reperiuntur in nidis
aquilarum, sicut in decumo volumine diximus. aiunt binos inveniri, marem ac
feminam, nec sine iis parere quas simu aquilas, et ideo binos tantum; genera
eorum quattuor: in Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se velut in alvo
habentem argillam suavem, candidam. ipsum friabilem feminei sexus putant, marem
autem, qui in Arabia nascatur, durum, gallae similem aut subrutilum, in alvo
habentem durum lapidem.
150
tertius in Cypro invenitur colore illis in Africa nascentibus similis, amplior
tamen atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo harenam
iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam digitis frietur. quarti generis
Taphiusius appellatur, nascens iuxta Leucada in Taphiusa, qui locus est dextra
navigantibus ex Ithaca Leucadem. invenitur in fluminibus candidus ac rotundus.
huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, nec quicquam terreni.
151
aλtitae gravidis adalligati mulieribus vel quadripedibus pelliculis
sacrificatorum animalium continent partus, non nisi parturiant removendi;
alioqui volvae excidunt. sed nisi parturientibus auferantur, omnino non pariant.
xl
152
Est et lapis Samius in eadem insula, ubi terram laudavimus, poliendo auro utilis,
in medicina oculorum ulceribus cum lacte quo supra dictum est modo et contra
veteres lacrimationes. prodest et contra vitia stomachi potus, vertigines sedat
mentesque commotas restituit. quidam et morbis comitialibus utiliter dari putant
et ad urinae difficultates. et acopis miscetur. probatur gravitate, candore.
volunt et partus contineri adalligato eo.
xli
153
Arabus lapis, ebori similis, dentifriciis adcommodatur crematus. privatim
haemorroidas sanat cum lanugine linteorum aut super linteolis inpositis.
xlii
154
Non praetermittenda est et pumicum natura. appellantur quidem ita erosa saxa in
aedificiis, quae musaea vocant, dependentia ad imaginem specus arte reddendam,
sed ii pumices, qui sunt in usu corporum levandorum feminis, iam quidem et viris,
atque, ut ait Catullus, libris, laudatissimi sunt in Melo, Nisyro et Aeoliis
insulis.
155
probatio in candore minimoque pondere et ut quam maxime spongiosi aridique sint,
teri faciles nec harenosi in fricando. vis eorum in medicina extenuare, siccare,
trina ustione ita, uti torreantur carbone puro, totiens vino restinguantur albo.
lavantur deinde ut cadmia et siccati conduntur quam minime uliginoso loco.
156
usus farinae ex iis oculorum maxime medicamentis: ulcera purgant eorum leniter
explentque, cicatrices emendant. (Quidam a tertia ustione refrigeratos potius
quam restinctos terer malunt ex vino). adduntur et in malagmata capitum
verendorumque ulceribus utilissimi. fiunt ex iis et dentifricia. Theophrastus
auctor est potores in certamine bibendi praesumere farinam eam, sed, nisi
universo potu inpleantur, periclitari, tantamque refrigerandi naturam esse, ut
musta fervere desinant pumice addito.
xliii
157
Auctoribus curae fuere lapides mortariorum quoque, nec medicinalium tantum aut
ad pigmenta pertinentium. Etesium lapidem in iis praetulere ceteris, mox
Thebaicum, quem pyrropoecilon appellavimus aliqui psaranum vocant , tertium
ex chalazo chrysiten, medicis autem ex basanite. hic enim lapis nihil ex sese
remittit. ii lapides, qui sucum reddunt, oculorum medicamentis utiles
existimantur; ideo Aethiopici ad ea maxime probantur.
158
Taenarium lapidem et Phoeniceum et haematiten iis medicamentis prodesse tradunt,
quae ex croco componantur; ex alio Taenario, qui niger est, et ex Pario lapide
non aeque medicis utilem, potioremque ex alabastrite Aegyptio vel ex ophite
albo. est enim hoc genus ophitis, ex quo vasa et cados etiam faciunt.
xliv
159
In Siphnos lapis est, qui cavatur tornaturque in vasa vel coquendis cibis utilia
vel ad esculentorum usus, quod et in Comensi Italiae lapide viridi accidere
scimus, sed in Siphnio singulare quod excalfactus oleo nigrescit durescitque
natura mollissimus. tanta qualitatum differentia est, nam mollitiae trans Alpis
praecipua sunt exempla. in Belgica provincia candidum lapidem serra, qua lignum,
faciliusque etiam secant tantum ad tegularum et imbricum vicem vel, si libeat,
quae vocant pavonacea tegendi genera.
xlv
160
Et hi quidem sectiles sunt, specularis vero, quoniam et hic lapidis nomen
optinet, faciliore multo natura finditur in quamlibeat tenues crustas. Hispania
hunc tantum citerior olim dabat, nec tota, sed intra C passuum circa Segobrigam
urbem, iam et Cypros et Capadocia et Sicilia et nuper inventum Africa,
postferendos tamen omnes Hispaniae, Cappadocia amplissimos magnitudine, sed
obscuros.
161
sunt et in Boniensi Italiae parte breves, macula complexu silicis alligata,
quorum tamen appareat natura similis. puteis in Hispania effoditur e profunda
altitudine, nec non et saxo inclusus sub terra invenitur extrahiturque aut
exciditur, sed maiore ex parte fossili natura, absolutus in se caementi modo,
numquam adhuc quinque pedum longitudine amplior. umorem hunc terrae quadam anima
crystalli modo glaciari et in lapidem concrescere manifesto apparet, quod cum
ferae decidere in puteos tales, medullae in ossibus earum post unam hiemem in
eandem lapidis naturam figurantur.
162
invenitur et niger aliquando, sed candido natura mira, cum sit mollitia nota,
perpetiendi soles rigoresque, nec senescit, si modo iniuria absit, cum hod etiam
in caementis multorum generum accidat. invenere et alium usum in ramentis
squamaque, Circum maximum ludis Circensibus sternendi ut sit in commendatione
candor.
xlvi
163
Nerone principe in Cappadocia repertus est lapis duritia marmoris, candidus
atque tralucens etiam qua parte fulvae inciderant venae, ex argumento phengites
appellatus. hoc construxerat aedem Fortunae, quam Seiani appellant, a Servio
rege sacratam, amplexus aurea domo; quare etiam foribus opertis interdiu
claritas ibi diurna erat alio quam specularium modo tamquam inclusa luce, non
transmissa. In Arabia quoque esse lapidem vitri modo tralucidum, quo utantur
pro specularibus, Iuba auctor est.
xlvii
164
Nunc ad operarios lapides transisse conveniat primumque cotes ferro acuendo.
multa erau genera: Creticae diu maximam laudem habuere, secundam Laconicae e
Taygeto monte, oleo utraeque indigentes. inter aquarias Naxiae laus maxima fuit,
mox Armeniacae, de quibus diximus. ex oleo et aqua Cilicia pollent, ex aqua
Arsinoiticae.
165
repertae sunt et in Italia aqua trahentes aciem acerrimae effectu, nec non et
trans Alpis, quas passernices vocant. quarta ratio est saliva hominis
proficientium in tonstrinarum officinis. Laminitanae ex Hispania citeriore in eo
genere praecipuae.
xlviii
166
E reliqua multitudine lapidum tofus aedificiis inutilis est mortalitate,
mollitia. quaedam tamen loca non alium habent, sicuti Carthago in Africa.
exestur halitu maris, friatur vento, everberatur imbri. sed cura tuentur picando
parietes, quoniam et tectorii calce eroditur, sciteque dictum est ad tecta eos
pice, ad vina calce uti, quoniam sic musta condiunt.
167
lia mollitia circa Romam Fidenati et Albano. in Umbria quoque et Venetia albus
lapis dentata serra secatur. hi tractabiles in opere laborem quoque tolerant,
sub tecto dumtaxat; aspergine et gelu pruinisque rumpuntur in testas, nec contra
auram maris robusti. Tiburtini, ad reliqua fortes, vapore dissiliunt.
xlix
168
Nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. nonnusquam vero et albi,
sicut in Tarquiniensi Anicianis lapicidinis circa lacum Volsiniensem et in
Statoniensi, quibus ne ignis quidem noceat. iidem et in monimentis scalpti
contra vetustatem quoque incorrupti permanent; ex iis formae fiunt, in quibus
aera funduntur.
169
est et viridis lapis vehementer igni resistens, sed nusquam copiosus et, ubi
invenitur, lapis, non saxum, est. e reliquis pallidus in caemento raro utilis,
globosus contra iniurias fortis, sed structurae infidelis, nisi multa
suffrenatione devinctus. nec certior fluviatilis, semper veluti madens.
l
170
remedium est in lapide dubio aestate cum eximere nec ante biennium inserere
tecto, domitum tempestatibus. quae ex eo laesa fuerint, subterraneae structurae
aptentur utilius; quae restiterint, tutum est vel caelo committere.
li
171
Graeci e lapide duro aut silice aequato struunt veluti latericios parietes. cum
ita fecerunt, isodomon vocant genus structurae; at cum inaequali crassitudine
structa sunt coria, pseudisodomon. tertium est emplecton; tantummodo frontibus
politis reliqua fortuita conlocant.
172
alternas coagmentationes fieri, ut commissuras antecedentium medii lapides
optineant, necessarium est, in medio quoque pariete, si res patiatur; si minus,
utque a lateribus. medios parietes farcire fractis caementis diatonicon vocant.
reticulata structura, qua frequentissime Romae struunt, rimis opportuna est.
structuram ad normam et libellam fieri, ad perpendiculum respondere oportet.
rimis opportuna est:
lii
173
cisternas harenae purae asperae V partibus, calcis quam vehementissime II
construi, fragmentis silicis non excedentibus libras; ita ferratis vectibus
calcari solum parietesque similiter. utilius geminas esse, ut in priore vitia
considant atque per colum in proximam transeat pura aqua.
liii
174
Calcem e vario lapide Cato censorius inprobat; ex albo melior. quae ex duro,
structurae utilior; quae ex fistuloso, tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice.
utilior e molari, quia est quaedam pinguior natura eius. mirum aliquid, postquam
arserit, accendi aquis.
liv
175
Harenae tria genera: fossicia, cui quarta pars calcis addi debet, fluviatili aut
marinae tertia. si et testae tusae tertia pars addatur, melior materia erit. ab
Appennino ad Padum non invenitur fossicia, nec trans maria.
lv
176
Ruinarum urbis ea maxume causa, quod furto calcis sine ferumine suo caementa
componuntur. intrita quoque ea quo vetustior, eo melior. in antiquorum aedium
legibus invenitur, ne recentiore trima uteretur redemptor; ideo nullae tectoria
eorum rimae foedavere. tectorium, nisi quod ter harenato et bis marmorato
inductum est, numquam satis splendoris habet. uliginosa et ubi salsugo vitiet
testaceo sublini utilius.
177
in Graecia tectoriis etiam harenatum, quo inducturi sunt, prius in mortario
ligneis vectibus subigunt. experimentum marmorati est in subigendo, donec rutro
non cohaereat; contra in albario opere, ut macerata calx ceu glutinum haereat;
macerari non nisi ex glaeba oportet. Elide aedis est Minervae, in qua frater
Phidiae Panaenus tectorium induxit lacte et croco subactum, ut ferunt; ideo, si
teratur hodie in eo saliva pollice, odorem croci saporemque reddit.
lvi
178
Columnae eaedem densius positae crassiores videntur. genera earum quattuor: quae
sextam partem altitudinis in crassitudine ima habent, Doricae vocantur; quae
nonam, Ionicae; quae septimam, Tuscanicae; Corinthiis eadem ratio quae Ionicis,
set differentia, quoniam capitulis Corinthiarum eadem est altitudo, quae
colligitur crassitudine ima, ideoque graciliores videntur; Ionicis enim capituli
altitudo tertia pars est crassitudinis.
179
antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum delubri. in
Ephesiae Dianae aede, quae prius fuit, primum columnis spirae subdiate et
capitula addita, placuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spirae
haberent crassitudinis dimidium septimaeque partes detraherentur summarum
crassitudine. praeter haec sunt quae vocantur Atticae columnae quaternis angulis,
pari laterum intervallo.
lvii
180
Calcis et in medicina magnus usus. eligitur recens nec aspersa aquis. urit,
discutit, extrahit incipientesque serpentium ulcerum impetus coercet; aceto et
rosaceo mixto atque inlita, mox cera ac rosaceo temperata perducit ad cicatricem.
luxatis quoque cum liquida resina aut adipe suillo ex melle medetur, eadem
compositione et strumis.
lviii
181
Maltha e calce fit recenti. glaeba vino restinguitur, mox tunditur cum adipe
suillo et fico, duplici lenimento. quae res omnium tenacissima et duritiam
lapidis antecedens. quod malthatur, oleo perfricatur ante.
lix
182
Cognata calci res gypsum est. plura eius genera. nam et e lapide coquitur, ut in
Syria ac Thuriis, et e terra foditur, ut in Cypro ac Perrhaebia; e summa tellure
et Tymphaicum est. qui coquitur lapis non dissimilis alabastritae esse debet aut
marmoroso. in Syria durissimos ad id eligunt cocuntque cum fimo bubulo, ut
celerius urantur. omnium autem optimum fieri compertum est e lapide speculari
squamamve talem habente.
183
gypso madido statim utendum est, quoniam celerrime coit; tamen rursus tundi se
et in farinam resolvi patitur. usus gypsi in albariis, sigillis aedificiorum et
coronis gratissimus. exemplum inlustre est, C. Proculeium, Augusti Caesaris
familiaritate subnixum, in stomachi dolore gypso poto conscivisse sibi mortem.
lx
184
Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae ratione, donec
lithostrota expulere eam. celeberrimus fuit in hoc genere Sosus, qui Pergami
stravit quem vocant asaroton oecon, quoniam purgamenta cenae in pavimentis
quaeque everri solent velut relicta fecerat parvis e tessellis tinctisque in
varios colores. mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis infuscans;
apricantur aliae scabentes sese in canthari labro.
lxi
185
Pavimenta credo primum facta quae nunc vocamus barbarica atque subtegulanea, in
Italia festucis pavita. hoc certe ex nomine ipso intellegi potest. Romae
scutulatum in Iovis Capitolini aede primum factum est post tertium bellum
Punicum initum, frequentata vero pavimenta ante Cimbricum magna gratia animorum
indicio est Lucilianus ille versus:
Arte pavimenti atque emblemate vermiculato.
lxii
186
Subdialia Graeci invenere talibus domos cogentes, genus facile tractu tepente,
sed fallax ubicumque imbres gelant. necessarium binas per diversum coaxationes
substerni et capita earum praefigi, ne torqueantur, et ruderi novo tertiam
partem testae tusae addi, dein rudus, in quo II quintae calcis misceantur,
pedali crassitudine festucari,
187
tunc nucleo crasso VI digitos induci, tessella grandi non minus alta II digitos
strui, fastigium vero servari in pedes denos sescunciae ac diligenter cote
despumari. quernis axibus contabulari, quia torquentur, inutile putant, immo et
felice aut palea substerni melius esse, quo minor vis calcis perveniat.
necessarium et globosum lapidem subici. similiter fiunt spicata testacea.
lxiii
188
Non neglegendum est etiamnum unum genus Graecanici: solo festucato inicitur
rudus aut testaceum pavimentum, dein spisse calcatis carbonibus inducitur ex
sabulo et calce ac favilla mixtis materia crassitudine semipedali, ad regulam et
libellam exigitur, et est forma terrena; si vero cote depolitum est, nigri
pavimenti usum optinet.
lxiv
189
Lithostrota coeptavere iam sub Sulla; parvolis certe crustis exstat hodieque
quod in Fortunae delubro Praeneste fecit. pulsa deinde ex humo pavimenta in
camaras transiere vitro. novicium et hoc inventum; Agrippa certe in thermis,
quas Romae fecit, figlinum opus encausto pinxit in calidis, reliqua albario
adornavit, non dubie vitreas facturus camaras, si prius inventum id fuisset aut
a parietibus scaenae, ut diximus, Scauri pervenisset in camaras. quam ob rem et
vitri natura indicanda est.
lxv
190
Pars Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima Iudaeae intra montis Carmeli
radices paludem habet, quae vocatur Candebia. ex ea creditur nasci Belus amnis
quinque milium passuum spatio in mare perfluens iuxta Ptolemaidem coloniam.
lentus hic cursu, insaluber potu, sed caerimoniis sacer, limosus, vado profundus,
non nisi refuso mari harenas fatetur; fluctibus enim volutatae nitescunt
detritis sordibus.
191
tunc et marino creduntur adstringi morsu, non prius utiles. quingentorum est
passuum non amplius litoris spatium, idque tantum multa per saecula gignendo
fuit vitro. fama est adpulsa nave mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas
pararent nec esset cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas nitri e nave
subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris, tralucentes novi liquores
fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri.
lxvi
192
mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta nitrum miscuisse; coeptus
addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere
creditur. simili modo et calculi splendentes multifariam coepti uri, dein
conchae ac fossiles harenae. auctores sunt in India et crystallo fracta fieri et
ob id nullum conparari Indico.
193
levibus autem aridisque lignis coquitur addito cypro ac nitro, maxime Aegyptio.
continuis fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui nigricantes.
acies tanta est quacumque, ut citra sensum ullum ad ossa consecet quidquid
adflaverit corporis. ex massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et
aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur, Sidone
quondam his officinis nobili, siquidem etiam specula excogitaverat.
194
Haec fuit antiqua ratio vitri. iam vero et in Volturno amne Italiae harena alba
nascens sex milium passuum inter Cumas atque Liternum, qua mollissima est, pila
molave teritur. dein miscetur III partibus nitri pondere vel mensura ac liquata
in alias fornaces transfunditur. ibi fit massa, quae vocatur hammonitrum, atque
haec recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi. iam vero et per
Gallias Hispaniasque simili modo harena temperatur.
195
ferunt Tiberio principe excogitato vitri temperamento, ut flexile esset, totam
officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis pretia
detraherentur, eaque fama crebrior diu quam certior fuit. sed quid refert,
Neronis principatu reperta vitri arte, quae modicos calices duos, quos
appellabant petrotos, HS VI venderet?
lxvii
196
In genere vitri et obsiana numerantur ad similitudinem lapidis, quem in
Aethiopia invenit Obsius, nigerrimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore
visu atque in speculis parietum pro imagine umbras reddente. gemmas multi ex eo
faciunt; vidimus et solidas imagines divi Augusti capaci materia huius
crassitudinis, dicavitque ipse pro miraculo in templo Concordiae obsidianos IIII
elephantos.
197
remisit et Tiberius Caesar Heliopolitatum caerimoniis repertam in hereditate Sei
eius, qui praefuerat Aegypto, obsianam imaginem Menelai, ex qua apparet
antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. Xenocrates
obsianum lapidem in India et in Samnio Italiae et ad oceanum in Hispania tradit
nasci.
198
fit et tincturae genere obsianum ad escaria vasa et totum rubens vitrum atque
non tralucens, haematinum appellatum. fit et album et murrina aut hyacinthos
sappirosque imitatum et omnibus aliis coloribus, neque est alia nunc sequacior
materia aut etiam picturae accommodatior.Ί maximus tamen honos in candido
tralucentibus, quam proxima crystalli similitudine.
199
usus eorum ad potandum argenti metalla et auri pepulit. est autem caloris
inpatiens, ni praecedat frigidus liquor, cum addita aqua vitreae pilae sole
adverso in tantum candescant, ut vestes exurant. fragmenta teporata
adglutinantur tantum, rursus tota fundi non queunt praeterquam abruptas sibimet
in guttas, veluti cum calculi fiunt, quos quidam ab oculis appellant, aliquos et
pluribus modis versicolores. Vitrum sulpuri concoctum feruminatur in lapidem.
lxviii
200
Et peractis omnibus, quae constant ingenio arte naturam faciente, succurrit
mirari nihil paene non igni perfici. accipit harenas, ex quibus aliubi vitrum,
aliubi argentum, aliubi minium, aliubi plumbi genera, aliubi pigmenta, aliubi
medicamenta fundit. igni lapides in aes solvuntur, igni ferrum gignitur ac
domatur, igni aurum perficitur, igni cremato lapide caementa in tectis ligantur.
201
alia saepius uri prodest, eademque materia aliud gignit primis ignibus, aliud
secundis, aliud tertiis, quando ipse carbo vires habere incipit restinctus atque
interisse creditus maioris fit virtutis. inmensa, inproba rerum naturae portio
et in qua dubium sit, plura absumat an pariat.
lxix
202
Est et ipsis ignibus medica vis. pestilentiae, quae obscuratione solis
contrahitur, ignes si fiant, multifariam auxiliari certum est. Empedocles et
Hippocrates id demonstravere diversis locis. Ad convolsa interiora viscera aut
contusa, M. Varro ipsis enim verbis eius utar
203
pyxis sit, inquit, focus. inde enim cinis lixivus potus medetur. licet videre
gladiatores, cum deluserunt, hac iuvari potione. quin et carbunculum, genus
morbi, quo duos consulares nuper absumptos indicavimus, querneus carbo tritus
cum melle sanat. adeo in rebus damnatis quoque ac iam nullis sunt aliqua commoda,
ut carbone ecce atque cinere.
lxx
204
Non praeteribo et unum foci exemplum Romanis litteris clarum: Tarquinio Prisco
regnante tradunt repente in foco eius comparuisse genitale e cinere masculi
sexus eamque, quae insederat ibi, Tanaquilis reginae ancillam Ocresiam captivam
consurrexisse gravidam. ita Servium Tullium natum, qui regno successit. inde et
in tegis cubanti ei puero caput arsisse, creditumque Laris familiaris filium. ob
id Compitalia ludos Laribus primum instituisse.