Liber XXXVII
i
1 Ut nihil instituto operi desit, gemmae supersunt et in artum coacta rerum
naturae maiestas, multis nulla parte mirabilior. tantum tribuunt varietati,
coloribus, materia, decori, violare etiam signis, quae causa gemmarum est,
quasdam nefas ducentes, aliquas vero extra pretia ulla taxationemque humanarum
opum arbitrantes, ut plerisque ad summam absolutamque naturae rerum
contemplationem satis sit una aliqua gemma.
2 Quae fuerit origo et a quibus initiis in tantum admiratio haec exarserit,
diximus quadamtenus in mentione auri anulorumque. fabulae primordium a rupe
Caucasi tradunt, Promethei vinculorum interpretatione fatali, primumque saxi
eius fragmentum inclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc
gemmam.
ii
3 His initiis cepit auctoritas in tantum amorem elata, ut Polycrati Samio,
insularum ac litorum tyranno, felicitatis suae, quam nimiam fatebatur etiam ipse
qui felix erat, satis piamenti in unius gemmae voluntario damno videretur, si
cum Fortunae volubilitate paria fecisset, planeque ab invidia eius abunde se
redimi putaret, si hoc unum doluisset, adsiduo gaudio lassus. ergo provectus
navigio in altum anulum mersit.
4 at illum piscis, eximia magnitudine regi natus, escae vice raptum, ut faceret
ostentum, in culina domino rursus Fortunae insidiantis manu reddidit.
sardonychem eam gemmam fuisse constat, ostenduntque Romae, si credimus, in
Concordiae delubro cornu aureo Augustae dono inclusam et novissimum prope locum
praelatis multis optinentem.
iii
5 Post hunc anulum regis alterius in fama est gemma, Pyrrhi illius, qui adversus
Romanos bellum gessit. namque habuisse dicitur achaten, in qua novem Musae et
Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed naturae sponte ita
discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua redderentur insignia.
6 nec deinde alia, quae tradatur magnopere, gemmarum claritas exstat apud
auctores, praeterquam Ismeniam choraulen multis fulgentibusque uti solitum,
comitante fabula vanitatem eius: indicato in Cypro sex aureis smaragdo, ubi erat
scalpta Amymone, iussisse numerari et, cum duo relati essent, male, Hercules,
factum dixisse, multum enim detractum gemmae dignitati.
7 hic videtur instituisse, ut omnes musicae artis hac quoque ostentatione
censerentur, veluti Dionysodorus, aequalis eius et aemulus, ut sic quoque non
par videretur qui tertius eodem tempore inter musicos fuit: Nicomachus enim
multas tantum habuisse gemmas traditur, sed nulla peritia electas.
8 Et forte quadam his exemplis initio voluminis oblatis adversus istos, qui sibi
hac ostentatione adrogant, ut palam sit eos tibicinum gloria tumere:
iv
Polycratis gemma, quae demonstratur, intacta inlibataque est; Ismeniae aetate
multos post annos apparet scalpi etiam smaragdos solitos. confirmat hanc eandem
opinionem edictum Alexandri Magni, quo vetuit in hac gemma ab alio se scalpi
quam ab Pyrgotele, non dubie clarissimo artis eius. post eum Apollonides et
Cronius in gloria fuere quique divi Augusti imaginem simillime expressit, qua
postea principes signant, Dioscurides.
9 Sulla dictator traditione Iugurthae semper signavit. est apud auctores et
Intercatiensem illum, cuius patrem Scipio Aemilianus ex provocatione
interfecerat, pugnae effigie eius signasse, volgato Stilonis Praeconini sale,
quidnam fuisse facturum, si Scipio a patre eius interemptus fuisset.
10 divus Augustus inter initia sphinge signavit. duas in matris anulis eas
indiscretae similitudinis invenerat. altera per bella civilia absente ipso
signavere amici epistulas et edicta, quae ratio temporum nomine eius reddi
postulabat, non inficeto lepore accipientium, aenigmata adferre eam sphingem.
quippe etiam Maecenatis rana per collationes pecuniarum in magno terrore erat.
Augustus postea ad devitanda convicia sphingis Alexandri Magni imagine signavit.
v
11 Gemmas plures primus omnium Romae habuit quod peregrino appellant nomine
dactyliothecam privignus Sullae Scaurus, diuque nulla alia fuit, donec
Pompeius Magnus eam, quae Mithridatis regis fuerat, inter dona in Capitolio
dicaret, ut Varro aliique aetatis eius auctores confirmant, multum praelata
Scauri. hoc exemplo Caesar dictator sex dactyliothecas in aede Veneris
Genetricis consecravit, Marcellus Octavia genitus unam in aede Palatini
Apollinis.
vi
12 Victoria tamen illa Pompei primum ad margaritas gemmasque mores inclinavit,
sicut L. Scipionis et Cn. Manli ad caelatum argentum et vestes Attalicas et
triclinia aerata, sicut L. Mummi ad Corinthia et tabulas pictas. id uti planius
noscatur, verba ex ipsis Pompei triumphorum actis subiciam.
13 ergo tertio triumpho, quem de piratis, Asia, Ponto gentibusque et regibus in
VII volumine operis huius indicatis M. Pisone M. Messala cos. pr. k. Octobres
natali suo egit, transtulit alveum cum tesseris lusorium e gemmis duabus latum
pedes tres, longum pedes quattuor ne quis effetas res dubitet nulla gemmarum
magnitudine hodie prope ad hanc amplitudinem accedente, in eo fuit luna aurea
pondo XXX ,
14 lectos tricliniares tres, vasa ex auro et gemmis abacorum novem, signa aurea
tria Minervae, Martis, Apollinis, coronas ex margaritis XXXIII, montem aureum
quadratum cum cervis et leonibus et pomis omnis generis circumdata vite aurea,
musaeum ex margaritis, in cuius fastigio horologium. erat et imago Cn. Pompei e
margaritis, illo relicino honore grata, illius probi oris venerandique per
cunctas gentes, ficta ex margaritis, ita severitate victa et veriore luxuriae
triumpho!
15 numquam profecto inter illos viros durasset cognomen Magni, si prima victoria
sic triumphasset! e margaritis, Magne, tam prodiga re et feminis reperta, quae
gerere te fas non sit, fieri tuos voltus? sic te pretiosum videri? non ergo illa
tua similior est imago, quam Pyrenaei iugis inposuisti?
16 grave profecto, foedum probrum erat, ni verius saevum irae deorum ostentum id
credi oporteret clareque intellegi posset iam tum illud caput orientis opibus
sine reliquo corpore ostentatum. cetera triumphi eius quam virilia! HS |MM| r.
p. data, legatis et quaestoribus, qui oras maris defendissent, HS |M|, militibus
singulis HS sena milia.
17 tolerabiliorem tamen causam fecit C. principis, qui super cetera muliebria
soccos induebat e margaritis, aut Neronis principis, qui sceptra et personas et
cubilia viatoria unionibus construebat. quin immo etiam ius videmur perdidisse
corripiendi gemmata potoria et varia supellectilis genera, anulos translucentes.
quae enim non luxuria innocentior existimari possit?
vii
18 Eadem victoria prima in urbem myrrhina invexit, primusque Pompeius capides et
pocula ex eo triumpho Capitolino Iovi dicavit. quae protinus ad hominum usum
transiere, abacis etiam escariisque vasis expetitis; et crescit in dies eius
luxuria. myrrhino LXX HS empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potavit .
. .anus consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen iniuria illa pretium
augeret; neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura.
19 idem in reliquis generis eius quantum voraverit, licet aestimare ex
multitudine, quae tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita
occuparent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod a populo impleri
canente se, dum Pompeiano proludit, etiam Neronis satis erat. vidi tunc
adnumerari unius scyphi fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi
invidiamque Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in conditorio servari, ut
ostentarentur, placebat.
20 T. Petronius consularis moriturus invidia Neronis, ut mensam eius exheredaret,
trullam myrrhinam HS CCC emptam fregit; sed Nero, ut par erat principem, vicit
omnes HS |X| capidem unam parando. memoranda res tanti imperatorem patremque
patriae bibisse!
viii
21 Oriens myrrhina mittit. inveniuntur ibi pluribus locis nec insignibus, maxime
Parthici regni, praecipua tamen in Carmania. umorem sub terra putant calore
densari. amplitudine numquam parvos excedunt abacos, crassitudine raro quanta
dicta sunt potoria. splendor est iis sine viribus nitorque verius quam splendor.
sed in pretio varietas colorum subinde circumagentibus se maculis in purpuram
candoremque et tertium ex utroque, ignescente veluti per transitum coloris
purpura aut rubescente lacteo.
22 sunt qui maxime in iis laudent extremitates et quosdam colorum repercussus,
quales in caelesti arcu spectantur. iam aliis maculae pingues placent
tralucere quicquam aut pallere vitium est itemque sales verrucaeque non
eminentes, sed, ut in corpore etiam, plerumque sessiles. aliqua et in odore
commendatio est.
ix
23 Contraria huic causa crystallum fecit, gelu vehementiore concreto. non aliubi
certe reperitur quam ubi maxime hibernae nives rigent, glaciemque esse certum
est, unde nomen Graeci dedere. oriens et hanc mittit, quoniam Indicae nulla
praefertur. nascitur et in Asia, vilissima circa Alabanda et Orthosiam
finitimisque, item in Cypro, sed laudata in Europa Alpium iugis.
24 Iuba auctor est et in quadam insula Rubri maris ante Arabiam sita nasci, quae
Necron vocetur, et in ea, quae iuxta gemmam topazum ferat, cubitalemque effossam
a Pythagora Ptolemaei praefecto; Cornelius Bocchus et in Lusitania perquam
mirandi ponderis in Ammaeensibus iugis, depressis ad libramentum aquae puteis.
25 hoc mirum, quod Xenocrates Ephesius tradit, aratro in Asia et Cypro excitari;
non enim reperiri in terreno nec nisi inter cautes creditum fuerat. similius
veri est, quod idem Xenocrates tradit, et torrentibus saepe deportari. Sudines
negat nisi ad meridiem spectantibus locis nasci. quod certum est, non reperitur
in aquosis, quamquam in regione praegelida, vel si ad vada usque galcientur
amnes.
26 e caelesti umore puraque nive id fieri necesse est; ideo caloris inpatiens
nisi in frigido potu abdicatur. quare nascatur sexangulis lateribus, non facile
ratio iniri potest, eo magis quod neque in mucronibus eadem species est et ita
absolutus laterum levor est, ut nulla id arte possit aequari.
x
27 Magnitudo amplissima adhuc visa nobis erat quam in Capitolio Livia Augusti
dicaverat, librarum circiter CL. Xenocrates idem auctor est vas amphorale visum,
et aliqui ex India sextariorum quattuor. (Nos liquido adfirmare possumus in
cautibus Alpium nasci adeo inviis plerumque, ut fune pendentes eam extrahant.)
peritis signa et indicia nota sunt.
28 infestantur plurimis vitiis, scabro ferumine, maculosa nube, occulta
aliquando vomica, praeduro fragilique centro, item sale appellato. est et rufa
aliquis robigo, aliis capillamentum rimae simile. hoc artifices caelatura
occultant. quae vero sine vitio sint, pura esse malunt, acenteta appellantes,
nec spumei coloris, sed limpidae aquae. postrema auctoritas in pondere est.
invenio apud medicos, quae sint urenda corporum, non aliter utilius uri putari
quam crystallina pila adversis opposita solis radiis.
29 alius et in his furor, HS centum quinquaginta milibus trullam unam non ante
multos annos mercata matre familias nec divite. Nero amissarum rerum nuntio
accepto duos calices crystallinos in suprema ira fregit inlisos. haec fuit ultio
saeculum suum punientis, ne quis alius iis biberet. fragmenta sarciri nullo modo
queunt. mire his ad similitudinem accessere vitrea, sed prodigii modo, ut suum
pretium auxerint, crystalli non deminuerint.
xi
30 Proximum locum in deliciis, feminarum tamen adhuc tantum, sucina optinent,
eandemque omnia haec quam gemmae auctoritatem; sane priora illa aliquis de
causis, crystallina frigido potu, myrrhina utroque; in sucinis causam ne
deliciae quidem adhuc excogitare potuerunt.
31 Occasio est vanitatis Graecorum detegendae: legentes modo aequo perpetiantur
animo, cum hoc quoque intersit vitae scire, non quidquid illi prodidere mirandum.
Phaλthontis fulmine icti sorores luctu mutatas in arbores populos lacrimis
electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem, quem Padum vocavimus,
electrum appellatum, quoniam sol vocitatus sit Elector, plurimi poλtae dixere
primique, ut arbitror, Aeschylus, Philoxenus, Euripides, Nicander, Satyrus. quod
esse falsum Italiae testimonio patet.
32 diligentiores eorum Electridas insulas in mari Hadriatico esse dixerunt, ad
quas delaberetur Pado. qua appellatione nullas umquam ibi fuisse certum est, nec
vero ullas ita positas esse, in quas quidquam cursu Padi devehi posset. nam quod
Aeschylus in Hiberia [hoc est in Hispania] Eridanum esse dixit eundemque
appellari Rhodanum, Euripides rursus et Apollonius in Hadriatico litore
confluere Rhodanum et Padum, faciliorem veniam facit ignorati sucini tanta
ignorantia orbis.
33 modestiores, sed aeque falsum, prodidere in extremis Hadriatici sinus inviis
rupibus arbores stare, quae canis ortu hanc effunderent cummim. Theophrastus
effodi in Liguria dixit, Chares vero Phaλthontem in Aethiopia Αμμωνος νησω
obisse, ibi et delubrum eius esse atque oraculum electrumque gigni. Philemon
fossile esse et in Scythia erui duobus locis, candidum atque cerei coloris quod
vocaretur electrum, in alio fulvum quod appellaretur sualiternicum.
34 Democritus lyncurium vocat et fieri ex urina lyncum bestiarum, e maribus
fulvum et igneum, e feminis languidius atque candidum; alios id dicere langurium
et esse in Italia bestias languros. Zenothemis langas vocat easdem et circa
Padum iis vitam adsignat, Sudines arborem, quae gignat in Liguria, vocari lynca.
35 in eadem sententia et Metrodorus fuit. Sotacus credidit in Brittannia petris
effluere, quas electridas vocavit, Pytheas Guionibus, Germaniae genti, accoli
aestuarium oceani Metuonidis nomine spatio stadiorum sex milium; ab hoc diei
navigatione abesse insulam Abalum; illo per ver fluctibus advehi et esse
concreti maris purgamentum; incolas pro ligno ad ignem uti eo proximisque
Teutonis vendere.
36 huic et Timaeus credidit, sed insulam Basiliam vocavit. Philemon negavit
flammam ab electro reddi. Nicias solis radiorum sucum intellegi voluit hoc;
circa occasum vehementiores in terram actos pinguem sudorem in ea relinquere,
oceani deinde aestibus in Germanorum litora eici. in Aegypto nasci simili modo
vocari sacal , item in India gratiusque et ipso ture esse Indis;
37 in Syria quoque feminas verticillos inde facere et vocare harpaga, quia folia
paleasque et vestium fimbrias rapiat. Theochrestus oceano id exaestuante ad
Pyrenaei promunturia adpelli, quod et Xenocrates credidit, qui de his nuperrime
scripsit vivitque adhuc. Asarubas tradit iuxta Atlanticum mare esse lacum
Cephisida, quem Mauri vocent Electrum. hunc sole excalfactum e limo reddere
electrum fluitans.
38 Mnaseas Africae locum Sicyonem appellat et Crathin amnem in oceanum
effluentem e lacu, in quo aves, quas meleagridas et penelopas vocat, vivere; ibi
nasci ratione eadem qua supra dictum est. Theomenes Syrtim iuxta magnam hortum
Hesperidon esse et stagnum Electrum, ibi arbores populos, quarum e cacuminibus
in stagnum cadat; colligi autem ab virginibus Hesperidum.
39 Ctesias in Indis flumen esse Hypobarum, quo vocabulo significetur omnia bona
eum ferre; fluere a septentrione in exortivum oceanum iuxta montem silvestrem
arboribus electrum ferentibus. arbores eas psitthachoras vocari, qua
appellatione significetur praedulcis suavitas. Mithridates in Carmaniae
litoribus insulam esse, quam vocari Seritam, cedri genere silvosam, inde
defluere in petras.
40 Xenocrates non sucinum tantum in Italia, sed et thium vocari, a Scythis vero
sacrium, quoniam et ibi nascatur; alios putare in Numidia ex limo gigni. super
omnes est Sophocles poeta tragicus, quod equidem miror, cum tanta gravitas ei
cothurni sit, praeterea vitae fama alias principi loco genito Athenis et rebus
gestis et exercitu ducto. hic ultra Indiam fieri dixit e lacrimis meleagridum
avium Meleagrum deflentium.
41 quod credidisse eum aut sperasse aliis persuaderi posse quis non miretur?
quamve pueritiam tam inperitam posse reperiri, quae avium ploratus annuos credat
lacrimasve tam grandes avesve, quae a Graecia, ubi Meleager periit, ploratum
adierint Indos? quid ergo? non multa aeque fabulosa produnt poetae? sed hoc in
ea re, quae cotidie
42 Certum est gigni in insulis septentrionalis oceani et ab Germanis appellari
glaesum, itaque et ab nostris ob id unam insularum Glaesiariam appellatam,
Germanico Caesare res ibi gerente classibus, Austeraviam a barbaris dictam.
nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis in cerasis,
resina in pinis erumpit umoris abundantia. densatur rigore vel tempore ac mari,
cum ipsum intumescens aestus rapuit ex insulis, certa in litora expellitur, ita
volubile, ut pendere videatur atque non sidere in vado.
43 arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes.
pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quod
accensum taedae modo ac nidore flagrat. adfertur a Germanis in Pannoniam maxime
provinciam, et inde Veneti primum, quos Enetos Graeci vocaverunt, famam rei
fecereΊ proximique Pannoniae et agentes circa mare Hadriaticum.
44 Pado vero adnexa fabula est evidente causa, hodieque Transpadanorum
agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed
et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et facium vitiis, varie genere
aquarum iuxta Alpis infestante guttura hominum.
45 DC M p. fere a Carnunto Pannoniae abesse litus id Germaniae, ex quo invehitur,
percognitum nuper, vivitque eques R. ad id comparandum missus ab Iuliano curante
gladiatorium munus Neronis principis. qui et commercia ea et litora peragravit,
tanta copia invecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis
nodarentur, harena vero et libitina totusque unius diei apparatus in variatione
pompae singulorum dierum esset e sucino.
46 maximum pondus is glaebae attulit XIII librarum. nasci et in India certum est.
Archelaus, qui regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente tradit
advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum. liquidum id primo
destillare argumento sunt quaedam intus tralucentia, ut formicae culicesque et
lacertae, quae adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem
remansisse.
xii
47 Genera eius plura sunt. ex iis candida odoris praestantissimi, sed nec his
nec cerinis pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius
tralucentibus, praeterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam in iis esse,
non ignem, placet. summa laus Falernis a vini colore dictis, molli fulgore
perspicuis in quibus et decocti mellis lenitas placeat.
48 verum hoc quoque notum fieri oportet, quocumque modo libeat, ea tingui,
haedorum sebo et anchusae radice, quippe iam et concylio inficiuntur. ceterum
attritu digitorum accepta caloris anima trahunt in se paleas et folia arida et
philyras, ut magnes lapis ferrum. ramenta quoque eius oleo addito flagrant
dilucidius diutiusque quam lini medulla.
49 taxatio in deliciis tanta, ut hominis quamvis parva effigies vivorum hominum
vigentiumque pretia exsuperet, prorsus ut castigatio una non sit satis. in
Corinthiis aes placet argento auroque mixtum, in caelatis ars et ingenia;
myrrhinorum et crystallinorum diximus gratiam; uniones capite circumferuntur,
gemmae digitis; in omnibus denique aliis vitiis aut ostentatio aut usus placet:
in sucinis sola deliciarum conscientia.
50 Domitius Nero in ceteris vitae suae portentis capillos quoque Poppaeae
coniugis suae in hoc nomen adoptaverat quodam etiam carmine sucinos appellando,
quoniam nullis vitiis desunt pretiosa nomina; ex eo tertius quidam hic colos
coepit expeti matronis.
Usus tamen aliquis sucinorum invenitur in medicina, sed non ob hoc feminis
placent. infantibus adalligari amuleti ratione prodest.
51 Callistratus prodesse etiam cuicumque aetati contra lymphationes tradit et
urinae difficultatibus potum adalligatumque. hic et differentiam novam fecit
appellando chryselectrum quod sit coloris aurei et matutino gratissimi aspectus,
rapacissimum ignium, si iuxta fuerint, celerrime ardescens. hoc collo
adalligatum mederi febribus et morbis, tritum vero cum melle ac rosaceo aurium
vitiis et, si cum melle Attico teratur, oculorum quoque obscuritati, stomachi
etiam vitiis vel per se farina eius sumpta vel cum mastiche pota ex aqua.
Sucina et gemmis, quae sunt tralucidae, adulterandis magnum habent locum, maxime
amethystis, cum tamen omni, ut diximus, colore tinguantur.
xiii
52 De lyncurio proxime dici cogit auctorum pertinacia, quippe, etiamsi non
electrum id, tamen gemmam esse contendunt, fieri autem ex urina quidem lyncis,
sed et genere terrae, protinus eo animali urinam operiente, quoniam invideat
homini, ibique lapidescere.
53 esse autem, qualem in sucinis, colorem igneum, scalpique nec folia tantum aut
stramenta ad se rapere, sed aeris etiam ac ferri lamnas, quod Diocli cuidam
Theophrastus quoque credit. ego falsum id totum arbitror nec visam in aevo
nostro gemmam ullam ea appellatione. falsum et quod de medicina simul proditur,
calculos vesicae poto eo elidi et morbo regio succurri, si ex vino bibatur aut
spectetur etiam.
xiv
54 Nunc gemmarum confessa genera dicemus ab laudatissimis orsi, nec vero id
solum agemus, sed etiam maiore utilitate vitae coarguemus Magorum infandam
vanitatem, quando vel plurima illi prodidere de gemmis ab medicinae blandissima
specie ad prodigia transgressi.
xv
55 Maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet adamas, diu
non nisi regibus et iis admodum paucis cognitus. ita appellabatur auri nodus in
metallis repertus perquam raro [comes auri] nec nisi in auro nasci videbatur.
veteres eum in Aethiopum metallis tantum inveniri existimarive inter delubrum
Mercuri et insulam Meroen, dixeruntque non ampliorem cucumis semine aut colore
dissimilem inveniri.
56 nunc primum genera eius sex noscuntur: Indici non in auro nascentis et quadam
crystalli cognatione, siquidem et colore tralucido non differt et laterum
sexangulum levore, turbinati in mucronem e duabus contrariis partibus, quo magis
miremur, ut si duo turbines latissimis partibus iungantur, magnitudine vero
etiam abellani nuclei. similis est huic Arabius, minor tantum, similiter et
nascens. ceteris pallor argenti et in auro non nisi excellentissimo natalis.
57 incudibus hi deprehenduntur ita respuentes ictus, ut ferrum utrimque
dissultet, incudes ipsae etiam exiliant. quippe duritia est inenarrabilis,
simulque ignium victrix natura et numquam incalescens, unde et nomen [interpretatione
Graeca indomita vis] accepit. unum ex iis vocant cenchron, milii magnitudine,
alterum Macedonium, in Philippico auro repertum; hic est cucummis semini par.
58 post hos Cyprius vocatur in Cypro repertus, vergens ad aereum colorem, sed
medica vi, de qua dicemus, efficacissimus. post hunc siderites ferrei splendoris,
pondere ante ceteros, sed natura dissimilis. namque et ictibus frangi et alio
adamante perforari potest, quod et Cyprio evenit, breviterque ut degeneres
nominis tantum auctoritatem habent.
59 Nunc quod totis voluminibus his docere conati sumus de discordia rerum
concordiaque, quam antipathian Graeci vocavere ac sympathian, non aliter clarius
intellegi potest, siquidem illa invicta vis, duarum violentissimarum naturae
rerum ferri igniumque contemptrix, hircino rumpitur sanguine, neque aliter quam
recenti calidoque macerata et sic quoque multis ictibus, tunc etiam praeterquam
eximias incudes malleosque ferreos frangens.
60 cuius hoc invento quove casu repertum? aut quae fuit coniectura experienci
rem inmensi pretii in foedissimo animalium? numinum profecto talis inventio est
et hoc munus eo, nec quaerenda ratio in ulla parte naturae, sed voluntas! cum
feliciter contigit rumpere, in tam parvas friatur crustas, ut cerni vix possint.
expetuntur hae scalptoribus ferroque includuntur, nullam non duritiam ex facili
cavantes.
61 adamas dissidet cum magnete in tantum, ut iuxta positus ferrum non patiatur
abstrahi aut, si admotus magnes adprehenderit, rapiat atque auferat. adamas et
venena vincit atque inrita facit et lymphationes abigit metusque vanos expellit
a mente. ob id quidam eum ananciten vocavere. Metrodorus Scepsius in eadem
Germania Basilia insula nasci, in qua et sucinum, solus, quod equidem legerim,
dicit et praefert Arabis. quod esse falsum quis dubitet?
xvi
62 Proximum apud nos Indicis Arabicisque margaritis pretium est, de quibus in
nono diximus volumine inter res marinas.
Tertia auctoritas smaragdis perhibetur pluribus de causis, quippe nullius
coloris aspectus iucundior est. nam herbas quoque silentes frondesque avide
spectamus, smaragdos vero tanto libentius, quoniam nihil omnino viridius
comparatum illis viret.
63 praeterea soli gemmarum contuitu inplent oculos nec satiant. quin et ab
intentione alia aspectu smaragdi recreatur acies, scalpentibusque gemmas non
alia gratior oculorum refectio est: ita viridi lenitate lassitudinem mulcent.
praeterea longinquo amplificantur visu inficientes circa se repercussum aλra,
non sole mutati, non umbra, non lucernis, semperque sensim radiantes et visum
admittentes ad crassitudinem sui facilitate tralucida, quod etiam in aquis nos
iuvat.
64 iidem plerumque concavi, ut visum conligant. quam ob rem decreto hominum iis
parcitur scalpi vetitis. quamquam Scythicorum Aegyptiorumque duritia tanta est,
ut non queant volnerari. quorum vero corpus extentum est, eadem qua specula
ratione supini rerum imagines reddunt. Nero princeps gladiatorum pugnas
spectabat in smaragdo.
xvii
65 Genera eorum duodecim: nobilissimi Scythici, ab ea gente, in qua reperiuntur,
appellati. nullis maior austeritas nec minus vitii; quantum smaragdi a gemmis
distant, tantum Scythicus a ceteris smaragdis. proximum laudem habent, sicut et
sedem, Bactriani. in commissuris saxorum colligere eos dicuntur etesiis
flantibus; tunc enim tellure deoperta internitent, quia iis ventis harenae
maxime moventur. sed hos minores multo Scythicis esse tradunt. tertium locu
Aegyptii habent. eruuntur circa Copton, oppidum Thebaidis, collibus excavatis.
66 Reliqua genera in metallis aerariis inveniuntur, quapropter principatum ex
iis optinent Cyprii. dos eorum est in colore liquido nec diluto, verum ex umido
pingui quaque perspicitur imitante tralucidum maris, pariterque ut traluceat et
niteat [hoc est ut colorem expellat, aciem recipiat]. ferunt in ea insula tumulo
reguli Hermiae iuxta cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos e smaragdis
ita radiantibus etiam in gurgitem, ut territi thynni refugerent, diu mirantibus
novitatem piscatoribus, donec mutavere oculis gemmas.
xviii
67 Sed et vitia demonstrari convenit in tam prodigis pretiis. sunt quidem omnium
eadem, quaedam tamen nationum peculiaria, sicut in homine. ergo Cyprii, varie
glauci magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum
Scythicae austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam intercurrit umbra,
surdusque fit colos, qui inprobatur etiam dilutior.
68 hinc genera distinguntur, ut sint aliqui obscuri, quos vocant caecos, alii
densi nec e liquido tralucidi, quidam varii, quidam nubecula obducti. aliud est
haec quam umbra, de qua diximus. nubecula albicantis est vitium, cum viridis non
pertransit aspectus, sed aut intus occurrit aut excipit in fine visum candor.
haec coloris sunt vitia, item corporis capillamentum, sal, plumbago, quae
communia fere sunt.
69 Ab his Aethiopici laudantur ab Copto dierum itinere, ut auctor est Iuba, XXV,
acriter virides, sed non facile puri aut concolores. Democritus in hoc genere
ponit Thermiaeos et Persicos, illos intumescentes pinguiter, Persicos vero non
tralucidos, sed iucundi tenoris visum inplere, quem non admittant, felium
pantherarumque oculis similes, namque et illos radiare nec perspici, eosdem in
sole hebetari, in umbra refulgere et longius quam ceteros nitere.
70 omnium horum etiamnum vitium, quod fellis colorem aut acris olei habent,
dilucidi quidem ac liquidi, sed non virides. haec vitia in Atticis maxime
sentiuntur in argentariis metallis repertorum. in loco, qui Thoricos vocatur,
semper minus pingues, sed ex longinquo speciosiores. frequens est in his et
plumbago, hoc est ut in sole plumbei videantur. illud peculiare, quod quidam ex
his senescunt, paulatim viriditate evanida, et sole quoque laeduntur.
71 post hos Medici plurimum habent varietatis, interdum aliquid et e sappiro. hi
sunt fluctuosi ac rerum imagines complexi, papaverum verbi gratia aut avium
catulorumque vel pinnarum. quidam tamen virides nasci videntur, quoniam oleo
meliores fiunt, neque est aliorum amplitudo maior.
72 Calchedonii nescio an in totum - exoleverunt, postquam metalla aeris ibi
defecerunt, et semper tamen vilissimi fuere minimique, iidem fragiles et coloris
incerti et virentium in caudis pavonum columbarumque e collo plumis similiter ad
inclinationem magis aut minus lucidi, venosi iidem squamosique.
73 erat et peculiare in iis vitium sarcion appellatum, hoc est quaedam gemmae
caro. mons est iuxta Calchedonem, in quo legebantur, Smaragdites vocatus. Iuba
auctor est smaragdum, quam chloran vocent, in Arabia aedificiorum ornamentis
includi et lapidem, quem alabastriten Aegyptii vocent, complures vero e proximis
et in Taygeto monte erui Medicis similes et alios in Sicilia.
xix
74 Inseritur smaragdis et quae vocatur tanos e Persis veniens gemma, ingrate
viridis atque intus sordida, itidem chalcosmaragdos e Cypro, turbida aereis
venis. Theophrastus tradit in Aegyptiorum commentariis reperiri regi eorum a
rege Babylonio muneri missum smaragdum quattuor cubitorum longitudine ac trium
latitudine, et fuisse quod apud eos in Iovis delubro obeliscum e quattuor
smaragdis quadraginta cubitorum longitudine, latitudine vero in parte quattuor,
75 in parte duorum, se autem scribente esse in Tyro Herculis templo stelen
amplam e smaragdo, nisi potius pseudosmaragdus sit, nam et hoc genus reperiri,
et in Cypro inventum ex dimidia parte smaragdum, ex dimidia iaspidem, nondum
umore in totum transfigurato. Apion cognominatus Plistonices paulo ante scriptum
reliquit esse etiam nunc in labyrintho Aegypti colosseum Serapim e smaragdo
novem cubitorum.
xx
76 Eandem multis naturam aut certe similem habere berulli videntur. India eos
gignit, raro alibi repertos. poliuntur omnes sexangula figura artificum ingeniis,
quoniam hebes unitate surda color repercussu angulorum excitetur. aliter politi
non habent fulgorem. probatissimi ex iis sunt qui viriditatem maris puri
imitantur, proximi qui vocantur chrysoberulli, paulo pallidiores, sed in aureum
colorem exeunte fulgore.
77 vicinum huic genus est, sed pallidius et a quibusdam proprii generis
existimatum vocatumque chrysoprasum. quarto loco numerantur hyacinthizontes,
quinto quos aλroidis vocant, postea cerini ac deinde oleagini, hoc est colore
olei, postremi crystallo similes. hi fere capillamenta habent sordesque, alioqui
evanidi, quae sunt omnia vitia.
78 Indi mire gaudent longitudine eorum solosque gemmarum esse praedicant, qui
carere auro malint; ob id perforatos elephantorum saetis subligant. convenitt
non oportere perforare quorum sit absoluta bonitas, umbilicis tantum ex auro
capita conprehendentibus. ideo cylindros ex iis malunt facere quam gemmas,
quoniam est summa commendatio in longitudine.
79 quidam et angulosos statim putant nasci et perforatos gratiores fieri medulla
candoris exempta additoque auri repercussu aut omnino castrata perspicuitati
crassitudine. vitia praeter iam dicta eadem fere, quae in smaragdis, et pterygia.
in nostro orbe aliquando circa Pontum inveniri putantur. Indi et alias quidem
gemmas crystallum tinguendo adulterare invenerunt, sed praecipue berullos.
xxi
80 Minimum iidemque plurimum ab iis differunt opali, smaragdis tantum cedentes.
India sola et horum mater est. qui ut pretiosissimarum gloria compositi gemmarum
maxime inenarrabilem difficultatem adferunt. est in his carbunculi tenuior ignis,
est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare, cuncta pariter
incredibili mixtura lucentia.
81 alii summam fulgoris Armenia colori pigmentorum aequari credunt, alii
sulpuris ardentis flammae aut ignis oleo accensi. magnitudo abellanam nucem
aequat, insignis etiam apud nos historia, siquidem exstat hodieque huius generis
gemma, propter quam ab Antonio proscriptus est Nonius senator, filius Strumae
Noni eius, quem Catullus poeta in sella curuli visum indigne tulit, avusque
Servili Noniani, quem consulem vidimus. ille proscriptus fugiens hunc e fortunis
omnibus anulum abstulit secum.
82 certum est sestertio vicies tum aestimatum, sed mira Antoni feritas atque
luxuria propter gemmam proscribentis, nec minus Noni contumacia proscriptionem
suam amantis, cum etiam ferae abrosa parte corporis, propter quam periclitari se
sciant, et relicta redimere se credantur.
xxii
83 Vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae vocatur heliotropium,
exeat aut in crystallum aut grandinem, si sal interveniat aut scabritia aut
puncta oculis occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine vitro
adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim contra radios libratis
digito ac pllice unus atque idem tralucet colos in se consumptus; veri fulgor
subinde variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, fulgorque lucis in
digitos funditur.
84 hanc gemmam propter eximiam gratiam plerique appellavere paederota. qui
privatum genus eius faciunt, sangenon ab Indis vocari tradunt. nasci dicitur in
Aegypto et in Arabia, et vilissima in Ponto, item in Galatia ac Thaso ac Cypro.
qui praecellit ex his, opali quidem gratiam habet, sed mollius nitet, raro non
scaber. summa illi coloris ex aλre et purpura constat, viriditas smaragdi deest.
melior ille, cuius fulgor vini colore fuscatur, quam qui diluitur aquae.
xxiii
85 Hactenus de principatu convenit mulierum maxime senatusconsulto. minus certa
sunt de quibus et viri iudicant; singulorum enim libido pretia singulis facit
praecipueque aemulatio, velut cum Claudius Caesar smaragdos induebat vel
sardonyches. primus autem Romanorum sardonyche usus est Africanus prior, ut
tradit Demostratus, et inde Romanis gemmae huius auctoritas. quam ob rem et
proximum ei dabimus locum.
86 Sardonyches olim, sicut ex ipso nomine apparet, intellegebantur candore in
sarda, hoc est veluti carne ungui hominis inposita, et utroque tralucido.
talesque esse Indicas tradunt Ismenias, Demostratus, Zenothemis, Sotacus, hi
quidem duo reliquas omnes, quae non traluceant, caecas appellantes.
87 quae nunc abstulere nomen, nullo sardarum vestigio Indicarum, Arabicae sunt,
coeperuntque pluribus hae gemae coloribus intellegi, radice nigra aut caeruleum
imitante et ungue minium, redimitum candido pingui, nec sine quadam spe purpurae
candore in minium transeunte. has Indis non habitas in honore Zenothemis scribit,
tantae alias magnitudinis, ut inde capulos factitarent
88 etenim constat ibi torrentibus detegi , placuisse in nostro orbe initio,
quoniam solae prope gemmarum scalptae ceram non auferrent. persuasimus deinde
Indis, ut ipsi quoque iis gauderent. utitur perforatis vulgus in collo; et hoc
nunc est Indicarum argumentum. Arabicae excellunt candore, circulo praelucido
atque non gracili neque in recessu gemmae aut in deiectu renidente, sed in ipsis
umbonibus nitente, praeterea substrato nigerrimi coloris.
89 hoc in Indicis caeruleum aut corneum invenitur. item circuli albi quaedam in
iis caelestis arcus anhelatio est, superficies vero locustarum maris, crustis
rubentibus. nam melleae aut faeculentae hoc enim nomen est vitio inprobantur,
aut si zona alba fundat se, non colligat, simili modo si ex alio colore admittat
in se aliquid enormiter. nihil in sua sede interpellari alieno placet. sunt et
Armeniae, cetera probandae, sed pallida zona.
xxiv
90 Exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem. hoc aliubi
lapidis, hic gemmae vocabulum est. Sudines dicit in gemma esse candorem unguis
jji similitudine, item chrysolithi colorem et sardae et iaspidis, Zenothemis
Indicam onychem plures habere varietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus
candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam et obliquis venis. Sotacus
et Arabicam tradit onychem distare, quod Indica igniculos habeat albis
cingentibus zonis singulis pluribusve aliter quam in sardonyche Indica; illic
enim momentum esse, hic circulum; Arabicas onychas nigras inveniri candidis
zonis;
91 Satyrus carnosas esse Indicas, parte carbunculi, parte chrysolithi et
amethysti, totumque id genus abdicat; veram autem onychem plurimas variasque cum
lacteis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili et in unum redeunte
concentum suavitate grata.
Nec sarda differenda est, huic gemmae dividua ex eodem et ipsa nomine, obiterque
omnium ardentium gemmarum indicanda natura.
xxv
92 Principatum habent carbunculi a similitudine ignium appellati, cum ipsi non
sentiant ignes, a quibusdam ob hoc acaustae appellati. horum genera Indici et
Garamantici, quos et Carchedonios vocavere propter opulentiam Carthaginis Magnae.
adiciunt Aethiopicos et Alabandicos in Orthosia Cariae nascentes, sed qui
perficiantur Alabandis. praeterea in omni genere masculi appellantur acriores et
feminae languidius refulgentes.
93 in masculis quoque observant liquidiores aut flammae nigriores et quosdam ex
alto lucidos ac magis ceteris in sole flagrantes, optimos vero amethystizontas,
hoc est quorum extremus igniculus in amethysti violam exeat, proximos illis,
quos vocant syrtitas, pinnato fulgore radiantes. inveniri autem ubi maxime sit
solis repercussus.
94 Satyrus Indicus non esse claros dicit ac plerumque sordidos ac semper
fulgoris retorridi, Aethiopicos pingues lucemque non fundentes convoluto igne
flagrare. Callistratus fulgorem carbunculi debere candidum esse, ut positus
extremo visu nubilante sit, si attollatur, exardescente fulgore ob id plerique
hunc carbunculum candidum vocavere, eum, qui languidius lucet, lignyzontem ;
95 Carchedonios multo minores esse, Indicos etiam sextarii unius mensura cavari.
Archelaus Carchedonios nigrioris aspectus esse, sed igni vel sole et
inclinatione acrius quam ceteros excitari; eosdem obumbrante tecto purpureos
videri, sub caelo flammeos, contra radios solis scintillare, ceras signantibus
his liquescere, quamvis in opaco.
96 multi Indicos Carchedoniis candidiores esse et e diverso inclinatione
hebetari scripsere, etiamnum in Carchedoniis maribus stellam intus ardere,
feminas fulgorem universum fundere extra se, Alabandicos nigriores ceteris esse
scabrosque. et circa Miletum nascuntur in terra coloris eiusdem, ignem minime
sentientes.
97 Theophrastus auctor est et in Orchomeno Arcadiae inveniri et in Chio, illos
nigriores, e quibus et specula fieri; esse et Troezenios varios intervenientibus
maculis albis, item Corinthios, sed pallidiores e candido; a Massilia quoque
inportari. Bocchus et in Olisiponensi erui scripsit, magno labore ob argillam
soli adusti.
xxvi
98 Nec est aliud difficilius quam discerene haec genera; tanta est in iis
occasio artis, subditis per quae tralucere cogantur. aiunt hebetiores, in aceto
maceratos XIIII diebus, nitescere totidem mensibus durante fulgore. adulterantur
vitro simillime, sed cote deprehenduntur, sicut aliae gemmae; fictis enim
mollior materia fragilisque est. centrosas cote deprehendunt et pondere, quod
minus est in vitreis, aliquando et pusulis argenti modo relucentibus.
xxvii
99 Est et anthracitis appellata, in Thesprotia fossilis, carbonibus similis.
falsum arbitror quod et in Liguria nasci prodiderunt, nisi forte tunc
nascebantur. esse in iis et praecinctas candida vena tradunt. harum igneus color
ut superiorum, sed peculiare quod tactu velut intermortuae extinguntur, contra
aquis perfusae exardescunt.
xxviii
100 Cognata est et sandastros, proxima natura eius, quam aliqui Garamanticam
vocant. nascitur in Indis loco eiusdem nominis. gignitur et in Arabia ad
meridiem versa. commendatio summa quod veluti in tralucido ignis optentus
stellantibus fulget intus aureis guttis, semper in corpore, numquam in cute.
accedit et religio narrata siderum cognatione, quoniam fere pliadum hyadumque
dispositione ac numero stellantur, ob id Chaldaeis in caerimoniis habitae.
101 et hic mares austeritas distinguat et quidam vigor adposita tinguens;
Indicae quidem etiam hebetare visus dicuntur. blandior feminis flamma, allucens
magis quam accendens. sunt qui praeferant Arabicas Indicis fumidaeque
chrysolitho similes illas dicant. Ismenias negat poliri sandastros propter
teneritatem, et ob id magno venire. sunt qui has sandristias vocent. inter omnes
constat, quantum numero stellarum accedat, tantum et pretio accedere.
102 Adfert aliquid errorem similitudo nominis sandaresi. Nicander sandaserion
vocat, alii sandareson, quidam vero hanc sandastrum, illam sandaresum, in India
nascentem illam quoque et loci nomen custodientem, mali colore aut olei viridis,
omnibus inprobatam.
xxix
103 Ex eodem genere ardentium est lychnis appellata a lucernarum adsensu, tum
praecipuae gratiae. nascitur circa Orthosiam totaque Caria ac vicinis locis, sed
probatissima in Indis. quidam remissiorem carbunculum esse dixerunt, secundam
bonitate quae similis esset Iovis appellatis floribus. et alias invenio quae
coccum; has sole excalfactas aut attritu digitorum paleas et charatrum fila ad
se rapere.
xxx
104 Hoc idem et Carchedonia facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis.
nascitur apud Nasamonas in montibus, ut incolae putant, imbre divino.
inveniuntur ad repercussum lunae maxime plenae, Carthaginem quondam
deportabantur. Archelaus et in Aegypto circa Thebas nasci tradit fragiles,
venosas, morienti carboni similes. potoria ex hac et ex lychnide factitata
invenio, omnia autem haec genera contumaciter scalpturae resistunt partemque in
signo cerae tenent.
xxxi
105 E diverso ad haec sarda utilissima, quae nomen cum sardonyche communicavit.
ipsa volgaris et primum Sardibus reperta est; laudatissimae circa Babylona. cum
lapidicinae quaedam aperiantur, haerentes in saxo cordis modo reperiuntur. hoc
metallum apud Persas defecisse tradunt, sed inveniuntur compluribus aliis locis,
ut in Paro et Asso; in India trium generum: rubrae et quas pionias vocant ab
pinguitudine; tertium genus est quod argenteis bratteis sublinunt.
106 Indicae perlucent, crassiores sunt Arabicae. inveniuntur et circa Leucada
Epiri et in Aegypto quae brattea aurea sublinuntur. et in his autem mares
excitatius fulgent, feminae pigriores et crassius nitent. nec fuit alia gemma
apud antiquos usu frequentior hac certe apud Menandrum et Philemonem fabulae
superbiunt , nec ullae tralucentium tardius subfusae umore hebetantur, oleoque
magis quam alio liquore.
107 damnantur ex iis melleae ac validius testaceae.
xxxii
Egregia etiam nunc sua topazo gloria est, e virenti genere et, cum primum
reperta est, praelatae omnibus. accidit in Arabiae insula, quae Cytis vocabatur,
in quam devenerant Trogodytae praedones fame et tempestate fessi, ut, cum herbas
radicesque foderent, eruerent topazon. haec Archelai sententia est.
108 Iuba Topazum insulam in Rubro mari a continenti stadiis CCC abesse dicit;
nebulosam et ideo quaesitam saepius navigantibus nomen ex ea causa accepisse,
topazin enim Trogodytarum lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum
inportatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis Ptolemaei, ab Philone
praefecto; regi mire placuisse et inde factam statuam Arsionae Ptolemaei uxori
quattuor cubitorum, sacratam in delubro, quod Arsioneum cognominabatur.
109 recentissimi auctores et circa Thebaidis Alabastrum oppidum nasci dicunt et
duo genera eius faciunt, prasoides atque chrysopteron, simile chrysopraso. tota
enim similitudo ad porri sucum derigitur. est autem amplissima gemmarum. eadem
sola nobilium limam sentit, ceterae Naxio et cotibus poliuntur. haec et usu
atteritur.
xxxiii
110 Comitatur eam similitudine propior quam auctoritate callaina, e viridi
pallens. nascitur post aversa Indiae apud incolas Caucasi montis, Hyrcanos,
Sacas, Dahas, amplitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena, sincerior
praestantiorque multo in Carmania, utrobique autem in rupibus inviis et gelidis,
oculi figura extuberans leviterque adhaerescens nec ut adnata petris, sed ut
adposita.
111 quam ob rem scandere ad eas pigritia pedum equestres populos taedet, simul
et periculum terret; ergo fundis e longinquo incessunt et cum toto musco
excutiunt. hoc vectigal, hoc gestamen in cervice, digitis gratissimum horunt,
hinc census, haec gloria a pueritia deiectum numerum praedicantium; in quo varia
fortuna quidam ictu primo cepere praeclaras, multi ad senectam nullas. et
venatus quidem callainis talis est. sectura inde formantur, alias faciles.
112 optimis color smaragdi, ut tamen appareat alienum esse quod placeat.
inclusae decorantur auro, aurumque nullae magis decent. quae sunt earum
pulchriores, oleo, unguento, etiam mero colorem deperdunt, viliores constantius
repraesentant, neque est imitabilior alia mendacio vitri. sunt qui in Arabia
inveniri eas dicant in nidis avium, quas melanocoryphos vocant.
xxxiv
113 Viridantium et alia plura sunt genera. vilioris turbae prasius, cuius
alterum genus sanguineis punctis abhorret, tertium virgulis tribus distinctum
candidis. praefertur his chrysoprasos porri sucum et ipsa referens, sed haec
paulum declinantem a topazo in aurum. huic et amplitudo ea est, ut cymbia etiam
ex ea fiant, cylindri quidem et creberrime.
xxxv
114 India et has generat et nilion, fulgore ab ea distantem brevi et, cum
intueare, fallaci. Sudines dicit et in Sibero Atticae flumine nasci. est autem
color fumidae topazi aut aliquando melleae. Iuba in Aethiopia gigni tradit in
litoribus amnis, quem Nilum vocamus, et inde nomen trahere.
xxxvi
non tralucet molochitis; spissius viret ab colore malvae nomine accepto,
reddendis laudata signis et infantum custodia quodamque innato contra pericula
medicamine.
xxxvii
115 Viret et saepe tralucet iaspis, etiam victa multis antiquitatis gloriam
retinens. plurimae ferunt eam gentes, smaragdo similem Indi, Cypros duram
glaucoque pingui, Persae aλri similem, quae ob id velut aλrizusa; talis et
Caspia est. caerulea est circa Thermodontem amnem, in Phrygia purpurea et in
Cappadocia ex purpura caerulea, tristis atque non refulgens. sed minus refert
nationes quam bonitates distinguere.
116 optima quae purpurae aliquid habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi,
singulis Graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud eos vocatur boria, caelo
autumnali matutino similis; haec erit illa, quae aλrizusa dicitur. [similis est
et sardae, imitate et violas]. non minus multae specieis reliquae sunt, sed
omnes in vitium caeruleae, ut crystallo similis aut myxis, item terebinthizusa.
quam ob rem praestantiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte
nec praeter margines quicquam auro amplectente.
117 vitium in iis est et brevis nitor nec longe splendescens et salet quae
ceteris omnia. et vitro adulterantur, quod manifestum fit cum extra fulgorem
spargunt atque non in se continent. reliquas sphragidas vocant, publioc gemmarum
nomine his tantum dato [quoniam optime signent].
118 totus vero oriens pro amuleto gestare eas traditur. ea, quae ex iis smaragdo
similis est, saepe transversa linea alba media praecingitur et monogrammos
vocatur; quae pluribus, polygrammos. libet obiter vanitatem Magicam hic quoque
coarguere, quoniam hanc utilem esse contionantibus prodiderunt. Est et onychi
iuncta quae iasponyx vocatur, et nubem complexa et nives imitata et stellata
rutilis punctis. est et sali Megarico similis et velut fumo infecta, quae
capnias vocatur. magnitudine XVI unciarum vidimus formatam inde effigiem Neronis
thoracatam.
xxxviii
119 Reddetur et per se cyanos, accommodato paulo ante et iaspidi nomine a colore
caeruleo. optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. adulteratur maxime
tinctura, idque in gloria est regum Aegypti; adscribitur et qui primus tinxit.
dividitur autem et haec in mares feminasque. inest ei aliquando et aureus pulvis,
non qualis sappiris; in his enim aurum punctis conlucet.
xxxix
120 Caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura, optimae apud Medos, nusquam
tamen perlucidae. praeterea inutiles scalpturis intervenientibus crystallinsi
centris. quae sunt ex iis cyanei coloris, mares existimantur.
xl
121 Alius ex hoc ordo purpureis dabitur aut quae ab iis descendunt. principatum
amethysti tenent Indicae, sed in Arabiae quoque parte, quae finitima Syriae
Petra vocatur, et in Armenia minore et Aegypto et Galatia reperiuntur,
sordidissimae autem vilissimaeque in Thaso et Cypro. causam nominis adferunt
quod usque ad vini colorem accedens, priusquam eum degustet, in violem desinat
fulgor, alii quia sit quiddam in purpura illa non ex toto igneum, sed in vini
colorem deficiens. perlucent autem omnes violaceo decore, scalpturis faciles.
122 Indica absolutum Phoenices purpurae colorem habet. ad hanc tinguentium
officinae dirigunt vota. fundit autem aspectu leniter blandum neque in oculos,
ut carbunculi, vibrantem. alterum earum genus descendit ad hyacinthos; hunc
colorem Indi socon vocant, talemque gemmam socondion. dilutior ex eodem sapenos
vocatur, eademque pharanitis in contermino Arabiae, gentis nomine. quartum genus
colorem vini habet.
123 quintum ad vicina crystalli descendit albicante purpurae defectu. hoc minime
probatur, quando praecellens debeat esse in suspectu velut ex carbunculo
refulgens quidam leniter in purpura roseus nitor. tales aliqui malunt paederotas
vocare, alii anterotas, multi Veneris genam.
124 Magorum vanitas ebrietati eas resistere promittit et indea appellatas,
praeterea, si lunae nomen ac solis inscribatur in iis atque ita suspendantur e
collo cum pilis cynocephali et plumis hirundinis, resistere veneficiis, iam vero
quoquo modo adesse reges adituris, grandinem quoque avertere ac locustas
precatione addita, quam demonstrant. nec non in smaragdis quoque similia
promisere, si aquilae scalperentur aut scarabaei, quae quidem scripsisse eos non
sine contemptu et inrisu generis humani arbitror.
xli
125 Multum ab hac distat hyacinthos, ab vicino tamen colore descendens.
differentia haec est, quod ille emicans in amethysto fulgor violacens diluitur
hyacintho primoque aspectu gratus evanescit, antequam satiet, adeoque non inplet
oculos, ut paene non attingat, marcescens celerius nominis sui flore.
xlii
126 Hyacinthos Aethiopia mittit et chrysolithos aurreo fulgore tralucentes.
praeferuntur his Indicae et, si variae non sint, Tibarenae. deterrimae autem
Arabicae, quoniam turbidae sunt et variae, fulgoris interpellati nubilo
macularum, etiam quae limpidae contigere, veluti scobe refertae. optimae sunt
quae in collatione aurum albicare quadam argenti facie cogunt. hae funda
includuntur perspicuae, ceteris subicitur aurichalcum, tametsi exiere iam de
gemmarum usu.
xliii
127 Appellantur aliquae et chryselectroe, in colorem electri declinantes,
matutino tamen tantum aspectu. Ponticas deprehendit levitas. quaedam durae sunt
ac rufae, quaedam molles, sordidae. Bocchus auctor est et in Hispania repertas
et quo in loco crystallum dixit ad libramentum aquae puteis defossis erui,
chrysolithon XII pondo a se visam.
xliv
128 Fiunt et leucochrysi interveniente candida vena. sunt et in hoc genere
capniae. sunt et vitreis similes, velut croco fulgentes; vitro adulterantur, ut
visu discerni non possint; tactus deprendit, tepidior in vitreis.
xlv
In edo genere sunt melichrysi veluti per aurum sincero melle tralucente. has
India fert, quamquam in duritia fragiles, non ingratas. eadem et xuthon parit,
plebeaim sibi gemmam.
xlvi
129 Candidarum dux est paederos, quamquam quaeri potest, in quo colore numerari
debeat totiens iactati per alienas pulchritudinis nominis, adeo ut decoris
praerogativa in vocabulo facta sit. sed tamen et suum genus expectatione tanta
dignum. coeunt quippe in tralucidam crystallum viridis suo modo aλr simulque
purpurae et quidam vini aurei nitor semper extremus in visu, sed purpura
coronatus. madere videtur et singulis his et pariter omnibus,
130 nec gemmarum esse ulla liquidior potest iucunda suavitate oculis. haec
laudatissima est in Indis, apud quos sangenon vocatur, proxima in Aegypto, ubi
syenites, tertia in Arabia, verum scabra, tum Pontica, quae mollius radiat,
Thasia, et ipsa mollior, et Galatica et Thracia et Cypria. vitia earum languor
aut alienis turbari coloribus et quae ceterarum.
xlvii
131 Proxima candicantium est asteria. principatum habet proprietate naturae,
quod inclusam lucem pupilla quadam continet. hanc transfundit cum inclinatione
velut intus ambulantem alio atque alio loco reddens. eadem contraria soli
regerit candicantes radios in medum stellae, unde nomen invenit. difficiles in
India natae ad caelandum. praeferuntur Carmanicae.
xlviii
132 Similiter candida est quae vocatur astrion, crystallo propinqua, in India
nascens et in Patalenes litoribus. huic intus a centro stella lucet fulgore
pleno lunae. quidam causam nominis reddunt quod astris opposita fulgorem rapiat
et regerat. optimam in Carmania gigni dicunt nullamque minus obnoxiam vitio;
cerauniam etiam vocari quae sit deterior; pessimam vero lanternarum lumini
similem.
xlix
133 celebrant et astrioten, mirasque laudes eius in Magicis artibus Zoroastren
cecinisse produnt.
l
Astolon Sudines dicit oculis piscium similem esse, radiare fulgore candido ut
solem.
li
134 Est inter candidas et quae ceraunia vocatur, fulgorem siderum rapiens, ipsa
crystallina, splendoris caerulei, in Carmania nascens. Zenothemis fatetur albam
esse, sed habere intus stellam coruscantem; fieri et hebetes ceraunias, quas in
nitro et aceto maceratas per aliquot dies concipere stellam eam, quae post
totidem menses relanguescat.
135 Sotacus et alia duo genera fecit cerauniae, nigrae rubentisque [similes eas
esse securibus]. ex his quae nigrae sint ac rotundae, sacras esse; urbes per
illas expugnari et classes; baetulos vocari; quae vero longae sint, ceraunias.
faciunt et aliam raram admodum, Magorum studiis expetitam, quoniam non aluib
inveniatur quam in loco fulmine icto.
lii
136 Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae vocatur iris. effoditur in
quadam insula Rubri maris, quae distat a Berenice urbe LX p., cetera sui parte
crystallus. itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex argumento
vocatur iris, nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in
proximos parietes eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admirationem sui
augens.
137 sexangulam esse ut crystallum constat, sed aliqui scabris lateribus et
angulis inaequalibus dicunt, in sole aperto radios in se candentes discutere,
aliquo vero ante se proiecto nitore adiacentia inlustrare. colores autem non
nisi ex opaco, ut diximus, reddunt, nec ut ipsae habeant, sed ut repercussu
parietum elidant; optima quae maximos arcus facit simillimosque caelestibus.
138 est et alia iritis, cetera similis, sed praedura. hanc Orus crematam
tusamque ad ichneumoum morsus remedio esse scripsit, nasci autem in Perside.
liii
Similis aspectu est, sed non eiusdem effectus, quae vocatur leros, alba nigraque
macula in traversum distinguentibus crystallum.
liv
Expositis per genera colorum principalibus gemmis reliquas per litterarum
ordinem explicabimus.
139 Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla est, reperta primum in
Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris, excellens
amplitudine, numerosa varietatibus, quae mutant cognomina eius. vocatur enim
iaspachates, cerachates, smaragdachates, haemachates, leucachates, dendrachates,
quae velut arbusculis insignis est, antachates, quae, cum uritur, murram redolet,
corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis copiosissima in Creta.
quae et sacra appellatur. quidam putant contra araneorum et scorpionum ictus eam
prodesse.
140 quod in Siculis utique crediderim, quoniam primo eius provinciae adflatu
scorpionum pestis extinguitur. et in India inventae contra eadem pollent, magnis
et aliis miraculis: reddunt enim fluminum species, nemorum, iumentorum etiam.
essedariis staticula, equorum ornamenta inde medicisque coticulas faciunt, nam
spectasse etiam prodest oculis. sitim quoque sedant in os additae.
141 Phyrgiae viridia non habent. Thebis Aegyptiis repertae carent rubentibus
venis et albis, hae quoque contra scorpiones validae. eadem auctoritas et
Cypriis. sunt qui maxime probent vitream perspicuitatem in his. reperiuntur et
in Trachinia circa Oetam et in Parnaso et in Lesbo et in Messene similes limitum
floribus et in Rhodo.
142 aliae apud Magos differentiae sunt in iis: quae leoninis pellibus similes
reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt. in Persis vero suffitu
earum tempestates averti et presteras, flumina sisti argumentum esse, si in
ferventes cortinas additae refrigerent , sed, ut prosint, leoninis iubis
adalligandas, nam hyaenae addita abominantur discordiam domibus. eam vero, quae
unius coloris sit, invictam athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei
coiecta cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum colorem ex omnibus
faciat minii.
143 Acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis stellata. cum hac
oleum suffervefactum perunctis lassitudinem, si credimus, solvit. Alabastritis
nascitur in Alabastro Aegypti et in Syriae Damasco candore interstincto variis
coloribus. haec cremata cum fossili sale et trita gravitates oris et dentium
extenuare dicitur.
144 Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie,
magnitudine fabae, quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus invictum
fuisse videri volunt. Androdamas argenti nitorem habet [ut adamas], quadratis
semper tessellis similis. Magi putant nomen inpositum ab eo, quod impetus
hominum et iracundias domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non
explicant.
145 Antipathes nigra non tralucet. experimentum eius ut coaquatur in lacte;
facit enim id murrae simile. inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet,
in tot exemplis uni possessione huius nominis data. contra effascinationes
auxiliari eam Magi volunt. Arabica ebori simillima est, et hoc videretur, nisi
abnueret duritia. hanc putant contra dolores nervorum prodesse habentibus.
Aromatitis et ipsa in Arabia invenitur, sed et in Aegypto circa Philas, ubique
lapidosa et murrae coloris et odoris, ob hoc reginis frequentata.
146 Asbestos in Arcadiae montibus nascitur coloris ferrei. Aspisatim
Democritus in Arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere cum cameli fimo
splenicis adalligari, inveniri utique in nido Arabicarum alitum; et alitum eodem
nomine ibi in Leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem; cum . . . . .
contra lymphatum habentibus.
147 Atizoen in India et Persidis Acidante monte nasci, argenteo nitore fulgentem,
magnitudine trium digitorum, ad lenticulae figuram, odoris iucundi, necessariam
Magis regem constituentibus. Augitis non alia videtur multis esse quam
callaina.
Lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, nascens in Indiae parte,
ubi formicae eruunt aurum, in quo et invenitur auro similis, quadrata figura.
adfirmatur natura eius quae magnetis esse, nisi quod augere quoque aurum
traditur.
148 Aphrodisiaca ex candido rufa est. Apsyctos septenis diebus calorem tener
excalefacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus.
putant prodesse contra frigora. Aegyptillam Iacchus intellegit per album
sardae nigraque venis transeuntibus, volgus autem nigra radice, caerulea facie.
nomen a loco.
lv
149 Balanitae duo genera sunt, subviridis et Corinthii aeris similitudine, illa
a Copto, haec ab Trogodytica veniens, medias secante flammea vena. Batrachitas
quoque Coptos mittit, unam ranae similem colore, alteram et venis, tertiam
rubetis e nigro. Baptes, mollis alioqui, odore excellit. Beli oculus
albicans pupillam cingit nigrum e medio aureo colore fulgentem et propter
speciem sacratissimo Assyriorum deo dicatam. Belum autem aliam, quam sic vocant,
in Arbelis nasci Democritus tradit nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie.
150 Baroptenus sive baripe, nigra sanguineis et albis nodis, adalligata
proicitur veluti portentosa. Botryitis alia nigra est, alia pampinea,
incipienti uvae similis. Bostrychitin Zoroastres crinibus mulierum similiorem
vocat. Bucardia, bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur. Brontea,
capiti testudinum, e tonitribus cadit, ut putant, restinguitque fulmine icta, si
credimus. Boloe in Hibero inveniuntur, glaebae similitudine.
lvi
151 Cadmitis eadem est quae ostracitis vocatur, nisi quod hanc caeruleae
interdum cingunt bullae. Callais sappirum imitatur candidior et litoroso mari
similis. Capnitis quibusdam videtur suum genus habere, pluribus iaspidis
fumidae, ut suo loco diximus. Cappadocia et in Phrygia nascitur, ebori similis.
Callaicam vocant e turbido callaino. ferunt plures coniunctas semper inveniri.
152 Catochitis Corsicae lapis est, ceteris maior et magis mirabilis, si vera
traduntur, inpositam manum veluti cummi retinens. Catoptritis in Cappadocia
provenit candore imagine regerens. Cepitis sive cepolatitis candida est,
venarum coeuntibus lineis in unum. Ceramitis testae colorem habet.
153 Cinaediae inveniuntur in cerebro piscis eiusdem nominis, candidae et
oblongae eventuque mirae, si modo est fides praesagire eas habitum maris nubili
vel tranquilli. Ceritis cera similis est, circos accipitri, corsoides canitiae
capitis, corallachates curalio, aureis guttis distincta, corallis minio;
gignitur in India et Syene.
154 Crateritis inter chrysolithum et electrum colorem habet, praedura natura.
Crocallis ceras repraesentat. Cyitiscca Copton nascitur candida et videtur
intus habere partum, qui sentiatur etiam crepitu. Chalcophonos nigra est, sed
inlisa aeris tinnitum reddit, tragoedis, ut suadent, gestanda.
155 Chelidoniae duorum sunt generum, hirundinum colore, ex altera parte
purpureae, in alia purpuram nigris interpellantibus maculis. Chelonia oculus
est Indicae testudinis, vel portentosissima Magorum mendaciis. melle enim
colluto ore inpositam linguae futurorum divinationem praestare promittunt XV
luna et silente toto die, decrescente vero ante ortum solis, ceteris diebus a
prima in sextam horam. Sunt et chelonitides aliarum testudinum superficiei
similes, ex quibus ad tempestates sedandas multa vaticinantur, eam vero, quae ex
iis aureis guttis aspersa sit, cum scarabaeo deiectam in aquam ferventem
tempestates commovere.
156 Chloritis herbacei coloris est; eam in ventre motacillae avis inveniri
dicunt Magi congenitam ei et ferro includi iubent ad quaedam prodigiosa moris
sui. Choaspitis a flumine dicta est, ex viridi fulgoris aurei. Chrysolampsis
in Aethiopia nascitur, pallida alias, sed noctu ignea. Chrysopis aurum videtur
esse. Cetionides in Aeolide nunc Atarneo pago, quondam oppido, nascuntur,
multis coloribus tralucentes, alias vitreae, alias crystallinae, alias iaspidis,
sed et sordidis tantus est nitor, ut imagines reddant ceu specula.
lvii
157 Daphnean Zoroastres morbis comitialibus demonstrat. Diadochos berullo
similis est. Diphyes duplex, candida ac nigra, mas ac femina, genitale
utriusque sexus distinguente linea. Dionysias, nigra ac dura, mixtis
rubentibus maculis, ex aqua trita saporem vini facit et ebrietati resistere
putatur.
158 Draconitis sive dracontias e cerebro fit draconum, sed nisi viventibus
absciso capite non gemmescit invidia animalis mori se sentientis. [igitur
dormientibus amputant]. Sotacus, qui visam eam gemmam sibi apud regem scripsit,
bigis vehi quaerentes tradit et viso dracone spargere somni medicamenta atque
ita sopiti praecidere. esse candore tralucido, nec postea poliri aut artem
admittere.
lviii
159 Encardia cognominatur enariste, in nigro colore effigie cordis eminente;
altera eodem nomine viridi colore cordis speciem, tertia nigrum cor ostendit,
reliqua sui parte candida. Enorchis candida est divisisque fragmentis testium
effigiem repraesentat. Exhebenum Zoroastres speciosam et candidam tradit, qua
aurifices aurum poliant.
160 Erythallis, cum sit candida, ad inclinationes rubescere videtur. Erotylos
sive amphicomos sive hieromemnon Democrito laudatur in argumentis divinationum.
Eumeces in Bactris nascitur, silici similis, et capiti supposita visa nocturna
oraculi modo reddit. Eumitren Beli gemmam, santissimi deorum sui, Assyrii
observant, porracei coloris, superstitionibus gratam.
161 Eupetalos quattuor colores habet, caeruleum, igneum, minii, mali. Eureos
nucleo olivae similis est, striata concharum modo, non adeo candida. Eurotias
situ videtur operire nigritiam. Eusebes ex eo lapide est, quo traditur in Tyro
Herculis templo facta sedes, ex qua pii facile surgebant. Epimelas fit, cum
candida gemma superne nigricat.
lix
162 Galaxian aliqui galactiten vocant, similem proxime dictis, sed
intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. Galactitis ex uno colore
lactis est. eandem leucogaeam et leucographitim appellant et synechitim, in
attritu lactis suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis
fecundam. infantium quoque collo adalligata salivam facere traditur, in ore
autem liquescere, eadem memoriam adimere. mittunt eam Nilus et Achelous amnes.
sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocent.
163 Gallaica argyrodamanti similis est, paulo sordidior; inveniuntur iunctae
binae ternaeque. Gassinnaden Medicamenti mittunt, coloris orobini, veluti
floribus sparsam; nascitur et in Arbelis. haec quoque gemma concipere dicitur et
intra se partum fateri concussa, concipere autem trimenstri spatio.
164 Glossopetra, linguae similis humanae, in terra non nasci dicitur, sed
deficiente luna caelo decidere, selenomantiae necessaria. quod ne credamus,
promissi quoque vanitas facit; ventos enim ea comprimi narrant. Gorgonia nihil
aliud est quam curalium. nominis causa, quod in duritiam lapidis mutatur
emollitum in mari. hanc fulminibus et typhoni resistere adfirmant. Goniaeam
eadem vanitate inimicorum poenas efficere promittunt.
lx
165 Heliotropium nascitur in Aethiopia, Africa, Cypro, porraceo colore,
sanguineis venis distincta. causa nominis, quoniam deiecta in vas aquae, fulgore
solis accidente, repercussu sanguineo mutat eum, maxime Aethiopica. eadem extra
aquam speculi modo solem accipit deprenditque defectus, subeuntem lunam
ostendens. Magorum inpudentia vel manifestissimum in hac quoque exemplum est,
quoniam admixta herba heliotropio, quibusdam additis precationibus, gerentem
conspici negent.
166 Hephaestitis quoque speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam
rutila. experimentum est, si statim addita fervens aqua refrigerata sit aut si
in sole adposita aridam materiam statim accendat. nascitur in Coryco. Hermu
aedoeon ex argumento virilitatis in candida gemma vel nigra, aliquando et
pallida, ambiente circulo coloris aurei appellatur.
167 Hexacontalithos, in parva magnitudine multicolor [hoc sibi nomen adoptavit],
reperitur in Trogodytice. Hieracitis alternat tota miluinis nigrisque veluti
plumis. Hammitis ovis piscium similis est, et alia velut e nitro composita,
praedura alioqui. Hammonis cornu inter sacratissimas Aethiopiae, aureo colore
cornus effigiem reddens, promittitur praedivina somnia repraesentare.
168 Hormiscion inter gratissimas aspicitur ex igneo colore radians auro
[portante secum in extremitatibus candidam lucem]. Hyaeniae, ex oculis hyaenae
lapides, . . . . inveniri dicuntur et, si credimus, linguae hominis subditi
futura praecinere.
169 Haematitis in Aethiopia quidem principalis est, sed et in Arabia et in
Africa invenitur, sanguineo colore, non omittendis promissis ad coarguendas
Magorum insidias. Zachalias Babylonius in iis libris, quos scripsit ad regem
Mithridatem, gemmis humana fata adtribuens hanc, non contentus oculorum et
iocineris medicina decorasse, a rege etiam aliquid petituris dedit, eandem
litibus iudiciisque interposuit, in proeliis etiam exangui salutarem
pronuntiavit. est et alia eiusdem generis, quae vocatur menui, ab aliis xuthos.
ita appellant Graeci e fulvo candicantes.
lxi
170 Idaei dactyli in Creta ferreo colore pollicem humanum exprimunt. Icterias
cuti mali luridae similis et ideo salubris existimata contra regios morbos. est
et alia eodem nomine lividior, tertia folio similis, prioribus latior et paene
sine pondere, venis luridis, quartum genus in eodem colore nigriore luridis
venis discurrentibus. Iovis gemma candida est, non ponderosa, tenera. hanc et
drosolithon appellant. Indicae gentium suarum habent nomen, subrufo colore,
sed in attritu purpureo sudore manant. alia eodem nomine candida, pulvereo
aspectu. Ion apud Indos violacea est; rarum ut saturo colore luceat.
lxii
171 Lepidotis squamas piscium variis coloribus imitatur, Lesbias glaebas,
patriae habens nomen; invenitur tamen et in India. Leucophthalmos, rutila
alias, oculi speciem candidam nigramque continet. Leucopoecilos candorem minii
guttis ex auro distinguit. Libanochrus turis similitudinem ostendit et mellis
sucum.
172 Limoniatis eadem videtur quae smaragdos. De liparea hoc tantum traditur,
suffita ea omnes bestias evocari. Lysimachos, Rhodio marmori similis auratis
venis, politur ex maiore amplitudine in angustias, ut inutilia exterantur.
Leucochrysos fit e chrysolitho interalbicante.
lxiii
173 Memnonia qualis sit, non traditur. Media nigra est, ab Media illa fabulosa
inventa; habet venas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini.
Meconitis papavera exprimit. Mithrax e Persis venit et Rubri maris montibus,
multicolor ac contra solem varie refulgens. Morochthos, colore porracea, lacte
sudat. Mormorion ab India nigerrimo colore tralucet, vocatur et promnion, cum
in ea miscetur et carbunculi color, Alexandrion, ubi vero sardae, Cyprium.
nascitur et in Tyro et in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit. hae
sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas aptantur.
174 Myrrhitis murrae colorem habet faciemque minime gemmae, odorem unguenti,
attrita etiam nardi. Myrmecias nigra habet eminentia similia verrucis,
myrsinitis melleum colorem, odorem myrti. Mesoleucos fit mediam gemmam candido
distinguente limbo, mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medium.
lxiv
175 Nasamonitis sanguinea est nigris venis. Nebritis, Libero patri sacra,
nomen traxit a nebridum similitudine; alia e nigro generis eiusdem. Nipparene
urbis et gentis Persicae habet nomen, similis hippopotami dentibus.
lv
176 Oica barbari nominis e nigro et fulvo viridique et candido placet. Ombria,
quam alii notiam velut, sicut et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et
fulminibus dicitur eundemque effectum habere; praeterea hac in aras addita
libamenta non amburi. Onocardia cocco similis est, neque aliud dea ea traditur.
Oritis globosa specie a quibusdam et sideritis vocatur, ignes non sentiens.
177 Ostracias sive ostracitis est testacea, durior ceramitide, achatae similis,
nisi quod illa politura pinguescit. huic tanta duritia inest, ut fragmentis eius
aliae gemmae scalpantur. Ostritidi ostrea a similitudine nomen dedere.
Ophicardelon barbari vocant, nigrum colorem binis lineis albis includentibus.
De opsiano lapide diximus priore libro. inveniuntur et gemmae eodem nomine ac
colore non solum in Aethiopia Indiaque, sed etiam in Samnio et, ut aliqui putant,
in Hispania litoribus eius oceani.
lxvi
178 Panchrus fere ex omnibus coloribus constat. Pangonus non longior digito, ne
crystallus videatur, numero plurium angulorum facit. Paneros qualis sit, a
Metrodoro non dicitur, sed carmen Timaridis reginae in eam, dicatum Veneri, non
inelegans ponit, ex quo intellegitur adiutam fecunditatem. hanc quidam
paneraston vocant.
179 Ponticarum plura sunt genera: est stellata nunc sanguineis, nunc auratis
guttis, quae inter sacras habetur. alia pro stellis eiusdem coloris lineas habet,
alia montium convalliumque effigies. Phloginos, quam et chrysitim vocant,
ochrae Atticae adsimulata, invenitur in Aegypto.
180 Phoenicitis ex balani similitudine appellatur, phycitis algae. Perileucos
fit ab oris gemmae ad radicem usque albo descendente. Paeanitides, quas quidam
gaeanidas vocant, praegnantes fieri et parere dicuntur mederique parturientibus.
natalis iis in Macedonia iuxta monimentum Tiresiae, species atque glaciatae.
lxvii
181 Solis gemma candida est, ad speciem sideris in orbem fulgentis spargens
radios. Sagdam Chaldaei vocant et adhaerentem, ut ferunt, navibus inveniunt,
prasini coloris. Samothraca insula dat sui nominis, nigram ac sine pondere,
similem ligno. Sauritim in ventre viridis lacertae harundine dissecto inveniri
tradunt. Sarcitis bubulas carnes repraesentat. Selenitis ex candido tralucet
melleo fulgore imaginem lunae continens, redditque ea in dies singulos
crescentis minuentisque sideris speciem, si verum est. nasci putatur in Arabia.
182 Sideritis ferro similis est; maleficio inlata aliquis discordiam facit.
nascitur in Aethiopia. sideropoecilos ex ea fit variantibus guttis. Spongitis
nomen suum repraesentat. Synodontitis e cerebro piscium est, qui synodontes
vocantur. Syrtitides in litore Syrtium, iam quidem et Lucaniae, inveniuntur, e
melleo colore croco refulgentes, intus autem stellas continent languidas.
Syringitis stipulae internodio similis perpetua fistula cavatur.
lxviii
183 Trichrus ex Africa venit, nigra, sed tres sucos reddit, ab radice nigrum,
medio sanguineum, summo ochrum. Thelyrrhizos, cinerei coloris aut rufi,
candidis radicibus spectatur. Thelycardios colore . . . . . cordis Persas,
apud quos gignitur, magnopere delectat; mucul eam appellant. Thracia trium
generum est, livida aut pallidior, in tertio guttis sanguineis.
184 Tephritis lunae novae speciem habet curvatae in cornua, quamvis in solore
cineris. Tecolithos oleae nucleus videtur, neque est ei gemmae honos, sed
lingentium calculos frangit pellitque.
lxix
Veneris crines nigerrimi nitoris continent in se speciem rufi crinis.
Veientana Italica gemma est, Veis reperta, nigram materiam distinguente limite
albo.
lxx
185 Zathenen in Media nasci Democritus tradit electri colore et, si quis terat
in vino palmeo et croco, cerae modo lentescere odore magnae suavitatis.
Zamilampis in Euphrate nascitur, Proconnesio marmori similis, medio colore
glauco. Zoraniscaeos in Indico flumine Magorum gemma narratur, neque aliud
amplius de ea.
lxxi
186 Est etiamnum alia distinctio, quam equidem fecerim subinde variata
expositione, siquidem a membris corporis habent nomina: hepatitis a iocinere,
steatitis singulorum animalium adipe numerosa, Adadu nephros sive renes, eiusdem
oculos, digitus; deus et hic colitur a Syris. triophthalmos in onyche nascitur
tres hominis oculos simul exprimens.
lxxii
187 Ab animalibus cognominantur: carcinias marini cancri colore, echitis viperae,
scorpitis scorpionis aut colore aut effigie, scaritis scari piscis, triglitis
mulli, aegophthalmos caprino oculo, item alia suillo, et a gruis collo geranitis,
hieracitis ab accipitris, aλtitis a colore aquilae candicante cauda. myrmecitis
innatam formicae repentis effigiem habet, scarabaeorum cantharias. lycophthalmos
quattuor colorum est, rutila, sanguinea; media nigrum candido cingit, ut luporum
oculi. taos pavoni est similis, itemque aspidi quam vocari timictoniam invenio.
lxxiii
188 Rerum similitudo est in ammochryso velut auro harenis mixto, cenchrite
sparsis milii granis, dryite truncis arborum; haec et ligni modo ardet. cissitis
in candido perlucet hederae foliis, quae totam tenent narcissitim venis etiam
cetera distinctam. cyamias nigra est, sed fracta ex se fabae similitudinem parit.
pyren ab olivae nucleo dicta est; huic aliquando inesse piscium spinae videntur;
phoenicitis ut balanus.
189 Chalazias grandinum et candorem et figuram habet, adamantinae duritiae, ut
narrent in ignes etiam additae manere suum frigus. pyritis nigra quidem est, sed
attritu digitos adurit. polyzonos [in nigro] multis distincta lineis candicat,
astrapaea [in candido aut cyaneo] discurrentibus in medio fulminis radiis. in
phlogitide intus flamma videtur ardere, quae non exeat, in anthracitide
scintillae discurrere.
190 Enhygros semper rotunditatis absolutae in candore leni est; ad motum
fluctuatur intus in ea, ut in ovis, liquor. Polythris in viridi capillaturam
ostendit, sed defluvia comarum facere dicitur. sunt et a leonis pelle et a
pantherae nominae.
191 Colos appellavit drosolithum herbaceus, melichrum melleus, cuius plura
genera, melichlorum geminus, parte flavus, parte melleus, crocian croci, polian
canitiei similitudinem quandam spargens e nigro, spartopolian rarior. rhoditis
rosae est, melitis mali coloris, chalcitis aeris, sycitis fici, bostrychitis in
nigro ramosa candidis vel sanguineis frondibus, chernitis velut in petra
candidis manibus inter se complexis.
192 Anancitide in hydromantia dicunt evocari imagines deorum, synochitide teneri
umbras inferum evocatas, dendritide alba defossa sub arbore, quae caedatur,
securium aciem non hebetari. Sunt et multo plures magisque monstrificae,
quibus barbara dedere nomina confessi lapides esse, non gemmas. nobis satis erit
in his coarguisse dira mendacia Magorum.
lxxiv
193 Gemmae nascuntur et repente novae ac sine nominibus, sicut olim in metallis
aurariis Lampsaci unam inventam, quae propter pulchritudinem Alexandro regi
missa sit, auctor est Theophrastus.
194 cochlides, quae nunc volgatissimae, fiunt verius quam nascuntur, in Arabia
repertis ingentibus glaebis, quas melle excoqui tradunt septenis diebus
noctibusque sine intermissione: ita omni terreno vitiosoque decusso purgatam
puramque glaebam artificum ingenio varie distingui venas ductusque macularum
quam maxime vendibili ratione spectantium, quondamque tantae magnitudinis factas,
ut equis regum in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent.
195 et alias omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue Corsici in omni
alio usu acrimonia abhorrentis. quae variae sunt, et ad unitatem excidere
calliditati ingeniorum contingit, utque eaedem nomen usitatum non habeant,
physis appellant velut ipsius naturae admirationem in iis venditantes.
Cum finis nominum non sit quae persequi non equidem cogito, innumera et Graeca
vanitate , indicatis nobilibus gemmis, immo vero etiam plebeis, rariorum genera
digna dictu distinxisse satis erit. illud modo meminisse conveniet,
increscentibus varie maculis atque verrucis linearumque interveniente multiplici
ductu et colore saepius mutari nomina in eadem plerumque materia.
lxxv
196 Nunc communiter ad omnium gemmarum observationem pertinentia dicemus
opiniones secuti auctorum.
Cavae aut extuberantes viliores videntur aequalibus. figura oblonga maxime
probatur, deinde quae vocatur lenticula, postea epipedos et rotunda, angulosis
autem minima gratia.
197 Veras a falsis discernere magna difficultas, quippe cum inventum sit ex
veris generis alterius in aliud falsas traducere, ut sardonyches e ternis
glutinentur gemmis ita, ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde
candido, aliunde minio sumptis, omnibus in suo genere probatissimis. quin immo
etiam exstant commentarii quos non equidem demonstrabo , quibus modis ex
crystallo smaragdum tinguant aliasque tralucentes, sardonychem e sarda, item
ceteras ex aliis; neque enim est ulla fraus vitae lucrosior.
lxxvi
198 nos contra rationem deprendendi falsas demonstrabimus, quando etiam luxuriam
adversus fraudes muniri deceat. igitur praeter illa, quae in principatu cuiusque
generis privatim diximus, tralucentes matutino probari censent aut, si necesse
est, in quartam horam; postea vetant.
199 experimenta pluribus modis constant: primum pondere, graviores enim sunt
verae; dein frigore, eaedem namque in ore gelidiores sentiuntur; post haec
corpore. ficticiis pusula e profundo apparet, scabritia in cute et capillamenta,
fulgoris inconstantia, priusquam ad oculos perveniat, desinens nitor.
200 decussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur, efficacissimum experimentum
excusate mangones gemmarum recusant, similiter et limae probationem. obsianae
fragmenta veras gemmas non scariphant, in ficticiis scariphatio omnis candicat.
iam tanta differentia est, ut aliae ferro scalpi non possint, aliae non nisi
retuso, omnes autem adamante. plurimum vero in iis terbrarum proficit fervor.
Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Ganges, terrarum autem omnium maxime India.
lxxvii
201 etenim peractis omnibus naturae operibus discrimen quoddam rerum ipsarum
atque terrarum facere conveniet.
Ergo in toto orbe, quacumque caeli convexitas vergit, pulcherrima omnium est iis
rebus, quae merito principatum naturae optinent, Italia, rectrix parensque mundi
altera, viris feminis, ducibus militibus, servitiis, artium praestantia,
ingeniorum claritatibus, iam situ ac salubritate caeli atque temperie, accessu
cunctarum gentium facili, portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod
contingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter ortus occasusque
mediam, aquarum copia, nemorum salubritate, montium articulis, ferorum animalium
innocentia, soli fertilitate, pabuli ubertate.
202 quidquid est quo carere vita non debeat, nusquam est praestantius: fruges,
vinum, oleum, vellera, lina, vestes, iuvenci. ne equos quidem in trigariis ullos
vernaculis praeferunt. metallis auri, argenti, aeris, ferri, quamdiu licuit
exercere, nullis cessit terris et nunc intra se gravida pro omni dote varios
sucos et frugum pomorumque sapores fundit.
203 ab ea exceptis Indiae fabulosis proximam equidem duxerim Hispaniam quacumque
ambitur mari, quamquam squalidam ex parte, verum, ubi gignit, feracem frugum,
olei, vini, equorum metallorumque omnium generum, ad haec pari Gallia. verum
desertis suis sparto vincit Hispania et lapide speculari, pigmentorum etiam
deliciis, laborum excitatione, servorum exercitio, corporum humanorum duritia,
vehementia cordis.
lxxviii
204 Rerum autem ipsarum maximum est pretium in mari nascentem margaritis; extra
tellurem crystallis, intra adamanti, smaragdis, gemmis, myrrinis; e terra vero
exeuntibus in cocco, lasere, in fronde nardo, Sericis vestibus, in arbore citro,
in frutice cinnamo, casia, amomo, arboris aut fruticis suco in sucino,
opobalsamo, murra, ture, in radicibus costo; ex iis, quae spirare convenit,
animalibus in terra maximum dentibus elephantorum, in mari testudinum cortici;
in tergore pellibus, quas Seres inficiunt, et Arabiae caprarum villo, quod
ladanum vocavimus; ex iis, quae terrena et maris, conchyliis, purpurae. volucrum
naturae praeter conos bellicos et Commagenum anserum adipem nullum adnotatur
insigne. non praetereundum est auro, circa quod omnes mortales insaniunt,
decumum vix esse in pretio locum, argento vero, quo aurum emitur, paene
vicensimum.
205 Salve, parens rerum omnium Natura, teque nobis Quiritium solis celebratam
esse numeris omnibus tuis fave.