I
1
Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit montibus, finitur Hellesponto,
amplectitur praeter minores sinus |XIX|·XXV passuum. in eo Epirus, Acarnania,
Aetolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia, Laconica, Argolis, Megaris, Attice,
Boeotia iterumque ab alio mari eadem Phocis et Locris, Doris, Phthiotis,
Thessalia, Magnesia, Macedonia, Thracia. omnis Graeciae fabulositas sicut et
litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum in eo
conmorabimur.
2
Epiros in universum appellata a Cerauniis incipit montibus. in ea primi Chaones,
a quibus Chaonia, dein Thesproti, Antigonenses, locus Aornos et pestifera avibus
exhalatio, Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cassopaei, Dryopes, Selloe,
Hellopes, Molossi, apud quos Dodonaei Iovis templum oraculo inlustre, Talarus
mons, centum fontibus circa radices Theopompo celebratus.
3
Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a tergo suo Dassaretas supra
dictos, liberam gentem, mox feram Dardanos habet. Dardanis laevo Triballi
praetendentur latere et Moesicae gentes, a fronte iunguntur Maedi ac Denselatae,
quibus Threces ad Pontum usque pertinentes. ita succincta Rhodopes, mox et Haemi,
vallatur excelsitas.
4
in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo Aquae Regiae fons,
oppida Maeandria, Cestria, flumen Thesprotiae Thyamis, colonia Buthrotum,
maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D passuum faucibus spatiosum aequor
accipiens, longitudinis XXXVII, latitudinis XV. in eum defertur amnis Acheron, e
lacu Thesprotiae Acherusia profluens XXXV passuum inde et mille pedum ponte
mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Ambracia. Molossorum flumina
Aphas, Aratthus, civitas Anactorica, locus Pandosia.
5
Acarnaniae, quae antea Curetis vocabatur, oppida Hercalia, Echinus et in ore
ipso colonia Augusti Actium cum templo Apollinis nobili ac civitate libera
Nicopolitana. egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus,
promunturium Leucates, dein sinus et Leucadia ipsa paeninsula, quondam Neritis
appellata, opere accolarum abscisa continenti ac reddita ventorum flatu
congeriem harenae adtumulantium, qui locus vocatur Dioryctos stadiorum
longitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. deinde
Acarnanum urbes Alyzia, Stratos, Argos Amphilochium cognominatum. amnis Achelous
e Pindo fluens Acarnaniam ab Aetolia dirimens et Artemitam insulam adsiduo
terrae invectu continenti adnectens.
ii
6
Aetolorum populi Athamanes, Tymphaei, Ephyri, Aenienses, Perrhaebi, Dolopes,
Maraces, Atraces, a quibus Atrax amnis Ionio mari infunditur. Aetoliae oppidum
Calydon est VII·D passuum a mari iuxta Euenum amnem. dein Macynia, Molycria,
cuius a tergo Chalcis mons et Taphiassus. at in ora promunturium Antirrhium, ubi
ostium Corinthiaci sinus minus M p. latitudine influentis Aetolosque dirimentis
a Peloponneso. promunturium quod contra procedit appellatur Rhion. sed in
Corinthio sinu oppida Aetoliae Naupactos, Eupalimna et in mediterraneo Pleuron,
Halicarna. montes clari in Dodone Tomarus, in Ambracia Crauia, in Acarnania
Aracynthus, in Aetolia Achaton, Panaetolium, Macynium.
iii
7
Proximi Aetolis Locri cognominantur Ozolae, immunes. oppidum Oeanthe, portus
Apollinis Phaesti, sinus Crisaeus. intus oppida Argyna, Eupalia, Phaestum,
Calamisus. ultra Cirrhaei Phocidis campi, oppidum Cirrha, portus Chalaeon, a quo
VII p. introrsus liberum oppidum Delphi sub monte Parnaso, clarissimi in terris
oraculi Apollinis.
8
fons Castalius, amnis Cephisus praefluens Delphos, ortus in Lilaea urbe. quondam
praeterea oppidum Crisa et cum Bulensibus Anticyra, Naulochum, Pyrrha, Amphisa
immunis, Tithrone, Tithorea, Ambrysus, Mirana, quae regio Daulis appellatur.
deinde in intimo sinu angulus Boeotiae adluitur cum oppidis Siphis, Thebis quae
Corsiae cognominata sunt iuxta Heliconem montem. tertium ab hoc mari Boeotiae
oppidum Pagae, unde Peloponnesi prosilit cervix.
iv
9
Peloponnesus, Apia antea appellata et Pelasgia, paeninsula haut ulli terrae
nobilitate postferenda, inter duo maria Aegeum et Ionium, platani folio similis
propter angulosos recessus, circuitu DLXIII p. colligit auctore Isidoro; eadem
per sinus paene tantundem adicit. angustiae, unde procedit, Isthmos appellatur.
in eo loco inrumpentia e diverso quae dicta sunt maria a septentrione et exortu
eius omnem ibi latitudinem vorant, donec contrario incursu tantorum aequorum V
milium passuum intervallo exesis utrimque lateribus angusta cervice Peloponnesum
contineat Hellas.
10
Corinthiacus hinc, illinc Caronicus appellatur sinus; Lecheae hinc, Cenchreae
illinc angustiarum termini, longo et ancipiti navium ambitu quas magnitudo
plaustris transvehi prohibet. quam ob causam perfodere navigabili alveo
angustias eas temptavere Demetrius rex, dictator Caesar, Gaius princeps,
Domitius Nero, nefasto, ut omnium exitu patuit, incepto.
11
in medio hoc intervallo, quod Isthmon appellavimus, adplicata colli habitatur
colonia Corinthus, antea Ephyra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, e
summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthos, in qua fons Pirene, diversa duo
maria prospectans. LXXXVIII p. ad Corinthiacum sinum traiectus est Patras a
Leucade. Patrae, colonia in longissimo promunturio Peloponnesi ut dictum est,
intervallo in ipsis faucibus, sinum Corinthiacum LXXXV in longitudinem usque ad
Isthmon transmittunt.
v
12
Achaiae nomen provinciae ab Isthmo incipit. antea Aegialos vocabatur propter
urbes in litore per ordinem dispositas. primae ibi quas diximus Lecheae,
Corinthiorum portus, mox Olyros, Pellenaeorum castellum, oppida Helice, Bura, in
quae refugere haustis prioribus, Sicyon, Aegira, Aegium, Erineos. intus Cleonae,
Hysiae.
13
Panhormus portus demonstratumque iam Rhium, a quo promunturio V absunt Patrae,
quas supra memoravimus. locus Pherae. in Achaia novem montium Scioessa
notissimus, fons Cymothoe. ultra Patras oppidum Olenum, colonia Dyme, loca
Buprasium, Hyrmine, promunturium Araxus, Cyllenius sinus, promunturium
Chelonates, unde Cyllenen XV p., castellum Phlius, quae regio ab Homero
Araethyrea dicta est, postea Asopis.
14
inde Eliorum ager, qui antea Epioe vocabantur. ipsa Elis in mediterraneo et a
Pylo XIII intus delubrum Olympii Iovis, ludorum claritate fastos Graeciae
complexum, Pisaeorum quondam oppidum, praefluente Alpheo amne. at in ora
promunturium Ichthys, amnis Alpheus — navigatur VI p. —, oppida Aulon, Leprium,
promunturium Platanodes. omnia haec ad occasum versa,
15
ad meridiem autem Cyparissius sinus cum urbe Cyparisso LXXV circuitu, oppida
Pylos, Mothone, locus Helos, promunturium Acritas, sinus Asinaeus ab oppido
Asine, Coronaeus a Corone. finiuntur Taenaro promunturio. ibi regio Messenia
duodeviginti montium, amnis Pamisus, intus autem ipsa Messene, Ithome, Oechalia,
Arene, Pteleon, Thryon, Dorion, Zancle, variis quaeque clara temporibus. huius
sinus circuitus LXXX, traiectus vero XXX.
16
Dehinc a Taenaro ager Laconicus liberae gentis et sinus circuitu CVI, traiectu
XXXVIII. oppida Taenarum, Amyclae, Pherae, Leuctra et intus Sparta, Therapne
atque ubi fuere Cardamyle, Pitane, Anthia, locus Thyreae, Gerania. mons
Taygetus, amnis Eurotas. sinus Aegilodes, oppidum Psamathus. sinus Gytheates ab
oppido, ex quo Cretam in insulam certissimus cursus. omnes autem Maleo
promunturio includuntur.
17
Qui sequitur sinus ad Scyllaeum Argolicus appellatur, traiectu L, idem ambitu
CLXII. oppida Boea, Epidaurus Limera cognomine, Zerax, Cyphans portus. amnes
Inachus, Erasinus, inter quos Argos Hippium cognominatum supra locum Lernen a
mari MM, novemque additis milibus Mycenae et ubi fuisse Tiryntha tradunt et
locus Mantinea. montes Artemisius, Apesantus, Asterion, Parparus aliique XI
numero. fontes Niobe, Amymone, Psamathe.
18
a Scyllaeo ad Isthmon LXXX p. oppida Hermione, Troezen, Coryphasium
appellatumque alias Inachium, alias Dipsium Argos, portus Schoenitas. sinus
Saronicus, olim querno nemore redimitus, unde nomen, ita Graecia antiqua
appellante quercum; in eo Epidaurum oppidum, Aesculapi delubro celebre, Spiraeum
promunturium, portus Anthedus et Bucephalus et quas supra dixeramus Cenchreae,
Isthmi pars altera cum delubro Neptuni quinquennalibus incluto ludis.
19
tot sinus Peloponnesi oram lancinant, tot maria adlatrant, siquidem a
septentrione Ionium inrumpit, ab occidente Siculo pulsatur, a meridie Cretico
urguetur, ab oriente brumali Aegaeo, ab oriente solstitiali Myrtoo, quod a
Megarico incipiens sinu totam Atticen adluit.
vi
20
Mediterranea eius Arcadia maxime tenet undique a mari remota, initio Drymodes,
mox Pelasgis appellata. oppida eius Psophis, Mantinea, Stymphalum, Tegea,
Antigonea, Orchomenum, Pheneum, Pallantium, unde Palatium Romae, Megalepolis,
Gortyna, Bucolium, Carnion, Parrhasie, Thelpusa, Melaenae, Heraea, Pylae,
Pallene, Agrae, Epium, Cynaethae, Lepreon Arcadiae, Parthenium, Alea,
Methydrium, Enispe, Macistum, Lampia, Clitorium, Cleonae. inter quae duo oppida
regio Nemea est, et Bembinadia vocitata.
21
montes in Arcadia Pholoë cum oppido, item Cyllene, Lycaeus, in quo Lycaei Iovis
delubrum, Maenalus, Artemisius, Parthenius, Lampeus, Nonacris praeterque
ignobiles VIII. amnes Ladon e paludibus Phenei, Erymanthus e monte eiusdem
nominis in Alpheum defluens.
22
reliquae civitates in Achaia dicendae Alipheraei, Abeatae, Pyrgenses,
Paroreatae, Pharygenitae, Tortuni, Typanei, Thriusi, Tritienses. universae
Achaiae libertatem Domitius Nero dedit. Peloponnesus in latitudinem a
promunturio Maleae ad oppidum Aegium Corinthiaci sinus CXC patet, at in
transversum ab Elide Epidaurum CXXV, ab Olympia Argos per Arcadiam LXVIII; ab
eodem loco ad Pylum iam dicta mensura est. universa autem, velut pensante
aequorum incursus natura, in montes sex atque LXX attollitur.
vii
23
Ab Isthmi angustiis Hella incipit, nostris Graecia appellata. in ea prima
Attice, antiquitus Acte vocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur
Megaris ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec oppida excurrente
Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris Helladis, Pagaei et
amplius Aegosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem portus Schoenos,
oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, Gerania, Megara, Eleusin.
24
fuere et Oenoe et Probalinthos. nunc sunt ab Isthmo LV Piraeus et Phalera
portus, V muro recedentibus Athenis iuncti. libera haec civitas nec indiga
ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit. in Attica fontes Cephisia,
Larine, Callirroe Enneacrunos, montes Brilessus, Aegialeus, Icarius, Hymettus,
Lycabettus, locus Ilisos. a Piraeo XLV Sunium promunturium, Thoricos
promunturium, Potamos, Steria, Brauron, quondam oppida, Rhamnus pagus, locus
Marathon, campus Thriasius, oppidum Melita et Oropus in confinio Boeotiae.
25
Cuius Anthedon, Onchestos, Thespiae liberum oppidum, Lebadea nec cedentes
Athenis claritate quae cognominantur Boeotiae Thebae, duorum numinum Liberi
atque Herculis, ut volunt, patria. et Musis natalem in nemore Heliconis
adsignant. datur et his Thebis saltus Cithaeron, amnis Ismenus. praeterea fontes
in Boeotia Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epicrane, Arethusa, Hippocrene, Aganippe,
Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus, Hadylius, Acontius.
26
reliqua oppida inter Megaricam et Thebas Eleutherae, Haliartus, Plataeae,
Pherae, Aspledon, Hyle, Thisbe, Erythrae, Glissa, Copae, iuxta Cephisum amnem
Lamiae et Anichiae, Medeon, Phlygone, Acraephia, Coronea, Chaeronea. in ora
autem infra Thebas Ocalee, Eteonos, Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalesos,
Ireseum et Eleon, Ollarum, Tanagra, liber populus, et in ipsis faucibus Euripi,
quem facit obiecta insula Euboea, Aulis capaci nobilis portu. Boeotos Hyantas
antiquitus dixere.
27
Locri deinde Epicnemidii cognominantur, olim Leleges appellati, per quos amnis
Cephisus defertur in mare. oppida Opus, unde et sinus Opuntius, Cynus. Phocidis
in litore unum Daphnus, introrsus autem Larisa, Elatea et in ripa Cephisi, ut
diximus, Lilaea Delphosque versae Cnemis et Hyampolis. rursus Locrorum ora, in
qua Larumna, Thronium, iuxta quod Boagrius amnis defertur in mare. oppida
Narycum, Alope, Scarphia. postea Maliacus sinus ab incolis dictus, in quo oppida
Halcyone, Aegonia, Phalara.
28
Doris deinde, in qua Sparthos, Erineon, Boion, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo
mons Oeta est.
Sequitur mutatis saepe nominibus Haemonia, eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos,
Hellas, eadem Thessalia et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi genitus
rex nomine Graecus, a quo Graecia; ibi Hellen, a quo Hellenes. hos eosdem
Homerus tribus nominibus appellavit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his
Phthiotae nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus, in faucibus
Sperchii fluminis Thermopylarum angustiae, quo argumento IIII inde Heraclea
Trechin dicta est. mons ibi Callidromus; oppida celebrata Hellas, Halos, Lamia,
Phthia, Arne.
viii
29
In Thessalia autem Orchomenus, Minyius antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis
Holmon, Atrax, Palamna, fons Hyperia, oppida Pherae, quarum a tergo Pieria ad
Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi, Thebae Thessalae, nemus Pteleon, sinus
Pagasicus, oppidum Pagasa, idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi
cum civitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis Nymphaeus, quod
topiario naturae opere spectabilis, Buzygaeus, Donacoessa, Bromiaeus, Daphusa,
Chimarone, Athamas, Stephane.
30
in Thessalia quattuor atque triginta, quorum nobilissimi Cercetii, Olympus
Pierius, Ossa, cuius ex adverso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad
occasum vergentes, ad ortus Pelius, omnes theatrali modo inflexi, caveatis ante
eos LXXV urbibus. flumina Thessaliae Apidanus, Phoenix, Enipeus, Onochonus,
Pamisus, fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Penius, ortus
iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum nemorosa convalle defluens D stadiis,
dimidio eius spatii navigabilis.
31
in eo cursu Tempe vocant, V passuum longitudine et ferme sesquiiugeri
latitudine, ultra visum hominis attollentibus se dextra laevaque leniter
convexis iugis, intus silva late viridante, ac labitur Penius viridis calculo,
amoenus circa ripas gramine, canorus avium concentu. accipit amnem Horcon nec
recipit, sed olei modo supernatantem, ut dictum est Homero, brevi spatio
portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis misceri
recusans.
ix
32
Thessaliae adnexa Magnesia est, cuius fons Libethra, oppida Iolcus, Ormenium,
Pyrra, Methone, Olizon, promunturium Sepias, oppida Castana, Spalathra,
promunturium Aeantium, oppida Meliboea, Rhizus, Erymnae, ostium Penii, oppida
Homolium, Orthe, Iresiae, Pelinna, Thaumacie, Gyrton, Crannon, Acharne, Dotion,
Melite, Phylace, Potniae.
Epiri, Achaiae, Atticae, Thessalia in porrectum longitudo CCCCLXXXX traditur,
latitudo CCLXXXXVII.
x
33
Macedonia postea CL populorum, duobus incluta regibus quondamque terrarum
imperio, Emathia antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum
recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur a Dardanis; partem
eius septentrionalem Paeonia ac Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Aegae,
in quo sepeliri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appellatur a
nemore, Aeginium.
34
in ora Heraclea, flumen Apilas, oppida Pydna, Aloros, amnis Haliacmon. intus
Aloritae, Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae, Tyrissaei, Pella colonia, oppidum Stobi
civium Romanorum, mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine per
quod Rhoedias fluit, Scydra, Eordaea, Mieza, Gordyniae.
35
mox in ora Ichnae, fluvius Axius. ad hunc finem Dardani, Treres, Pieres
Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gentes Paraxiaei, Eordenses, Almopi,
Pelagones, Mygdones. montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein praeiacente gremio
terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Doberi, Aestrienses,
Allantenses, Audaristenses, Morylli, Garresci, Lyncestae, Othryonei et liberi
Amantini atque Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Scotusaei
liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei.
36
In ora sinus Macedonica oppidum Chalastra et intus Phloros, Lete medioque
litoris flexu Thessalonice liberae condicionis — ad hanc a Dyrrhachio CCXLV —,
Therme in Thermaico sinu, oppida Dicaea, Palinandrea, Scione, promunturium
Canastraeum, oppida Pallene, Phlegra. qua in regione montes Hypsizonus, Epytus,
Alcyon, Elaeuomne, oppida Nissos, Phryxelon, Mendae et in Pallenensi Isthmo
quondam Potidaea, nunc Cassandrea colonia, Anthemus, Olophyxus,
37
sinus Mecyberna, oppida Myscella, Ampelos, Torone, Siggos, Stolos, fretum, quo
montem Atho Xerxes Persarum rex continenti abscidit in longitudinem passuum MD.
mons ipse a planitie excurrit in maria LXXV passuum, ambitus radicis CL
colligit. oppidum in cacumine fuit Acrothoon; nunc sunt Uranopolis, Palaehorium,
Thyssus, Cleonae, Apollonia, cuius incolae Macrobii cognominantur.
38
oppidum Cassera faucesque alterae Isthmi, Acanthus, Stagira, Sithone, Heraclea
et regio Mygdoniae subiacens, in qua recedentes a mari Apollonia, Arethusa. in
ora rursus Posidium et sinus cum oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens
Bisaltae. dein Macedoniae terminus amnis Strymon, ortus in Haemo. memorandum in
septem lacus eum fundi, priusquam derigat cursum.
39
Haec est Macedonia terrarum imperio potita quondam, haec Asiam, Armeniam,
Hiberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa,
haec in Bactris, Medis, Persis dominata toto oriente possesso, haec etiam Indiae
victrix per vestigia Liberi Patris atque Herculis vagata. haec eadem est
Macedonia, cuius uno die Paulus Aemilius imperator noster LXXII urbes direptas
vendidit. tantam differentiam sortis praestitere duo homines!
xi
40
Thracia sequitur, inter validissimas Europae gentes, in strategias L divisa.
populorum eius, quos nominare non pigeat, amnem Strymonem accolunt dextro latere
Denseletae et Maedi ad Bisaltas usque supra dictos, laevo Digerri Bessorumque
multa nomina ad Mestum amnem ima Pangaei montis ambientem inter Haletos,
Diobessos, Carbilesos, inde Brigas, Sapaeos, Odomantos. Odrysarum gens fundit
Hebrum accolentibus Carbiletis, Pyrogeris, Drugeris, Caenicis, Hypsaltis, Benis,
Corpilis, Bottiaeis, Edonis.
41
eodem sunt in tractu Sialetae, Priantae, Dolongae, Thyni, Coelaletae maiores
Haemo, minores Rhodopae subditi. inter quos Hebrus amnis, oppidum sub Rhodope
Poneropolis antea, mox a conditore Philippopolis, nunc a situ Trimontium dicta.
Haemi excelsitas VI passuum subitur. aversa eius et in Histrum devexa Moesi,
Getae, Aedi, Scaugdae Clariaeque et sub iis Arraei Sarmatae, quos Areatas
vocant, Scythaeque et circa Ponti litora Moriseni Sitonique, Orphei vatis
genitores, optinent.
42
ita finit Hister a septentrione, ab ortu Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum
mare. cuius in ora a Strymone Apollonia, Oesyma, Neapolis, Datos. intus Philippi
colonia — absunt a Dyrrhachio CCCXXV —, Scotusa, Topiros civitas. Mesti amnis
ostium, mons Pangaeus. Heraclea, Olynthos, Abdera libera civitas. stagnum
Bistonum et gens. oppidum fuit Tirida, Diomedis equorum stabulis dirum; nunc
sunt Dicaea, Ismaron, locus Parthenion, Phalesina, Maronea, prius Orthagurea
dicta.
43
mons Serrium, Zone, tum locus Doriscum, X hominum capax — ita Xerxes ibi
dinumeravit exercitum —, os Hebri, portus Stentoris, oppidum Aenos liberum cum
Polydori tumulo, Ciconum quondam regio. a Dorisco incurvatur ora ad Macron
Tichos CXII p., circa quem locum fluvius Melas, a quo sinus appellatur. oppida
Cypsela, Bisanthe, Macron Tichos, dictum quia a Propontide ad Melanem sinum
inter duo maria porrectus murus procurrentem excludit Cherronesum.
44
namque Thracia altero latere a Pontico litore incipiens, ubi Hister amnis
inmergitur, vel pulcherrimas in ea parte urbes habet, Histropolin Milesiorum,
Tomos, Callatim, quae antea Cerbatis vocabatur, Heracleam. habuit et Bizonen
terrae hiatu raptam; nunc habet Dionysopolim, Crunon antea dictam; adluit Zyras
amnis. totum eum tractum Scythae Aroteres cognominati tenuere. eorum oppida
Aphrodisias, Libistos, Zygere, Rhocobae, Eumenia, Parthenopolis, Gerania, ubi
Pygmaeorum gens fuisse proditur; Catizos barbari vocabant, creduntque a gruibus
fugatos.
45
in ora a Dionysopoli est Odessus Milesiorum, flumen Pannysis, oppidum Ereta,
Naulochus. mons Haemus, vasto iugo procumbens in Pontum, oppidum habuit in
vertice Aristaeum; nunc in ora Mesembria, Anchialum, ubi Messa fuerat. Astice
regio habuit oppidum Anthium; nunc est Apollonia. flumina Panisos, Iuras,
Tearus, Orosines; oppida Thynias, Halmydesos, Develton cum stagno, quod nunc
Deultum vocatur veteranorum, Phinopolis, iuxta quam Bosporos. ab Histri ostio ad
os Ponti passuum D alii fecere, Agrippa LX adiecit; inde ad murum supra dictum
CL, ab eo Cherronesi CXXVI.
46
— Sed a Bosporo sinus Lasthenes, portus Senum et alter qui Mulierum
cognominatur. promunturium Chryseon Ceras, in quo oppidum Byzantium liberae
condicionis, antea Lygos dictum; abest a Dyrrhachio DCCXI p.: tantum patet
longitudo terrarum inter Hadriaticum mare et Propontidem.
47
amnes Bathynias, Pidaras sive Athyras. oppida Selymbria, Perinthus, latitudine
CC pedum continenti adnexa. intus Bizye, arx regum Thraciae, a Terei nefasto
invisa hirundinibus, regio Caenica, colonia Flaviopolis, ubi antea Caela oppidum
vocabatur, et a Bizye L p. Apros colonia, quae a Philippis abest CLXXXVIIII. at
in ora amnis Erginus; oppidum fuit Ganos. deseritur et Lysimachea iam in
Cherroneso.
48
alius namque ibi Isthmios angustias similes eodem nomine et pari latitudine
inlustrat. duae urbes utrimque litora haut dissimili modo tenuere, Pactye a
Propontide, Cardia a Melane sinu, haec ex facie loci nomine accepto, utraeque
conprehensae postea Lysimachea V p. a Longis Muris. Cherronesos a Propontide
habuit Tiristasin, Crithoten, Cissam flumini Aegos adpositam; nunc habet a
colonia Apro XXII p. Resisthon, ex adverso coloniae Parianae.
49
et Hellespontus VII, ut diximus, stadiis Europam ab Asia dividens, IIII inter se
contrarias urbes habet, in Europa Callipolim et Seston, in Asia Lampsacon et
Abydon. dein promunturium Cherronesi Mastusia adversum Sigeo, cuius in fronte
obliqua Cynossema — ita appellatur Hecubae tumulus —, statio Achaeorum et
turris, delubrum Protesilai et in extrema Cherronesi fronte, quae vocatur
Aeolium, oppidum Elaeus. dein petenti Melana sinum portus Coelos et Panhormus et
supra dicta Cardia.
50
Tertius Europae sinus ad hunc modum clauditur. montes extra praedictos Thraciae
Edonus, Gygemeros, Meritus, Melamphyllos. flumina in Hebrum cadentia Bargus,
Syrmus. Macedoniae, Thraciae, Hellesponti longitudo est supra dicta: quidam
DCCXX faciunt. latitudo CCCLXXXIIII est.
51
Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter Tenedum et Chium verius quam insula, Aex
nomine a specie caprae, quae ita Graecis appellatur, repente e medio mari
exiliens. cernunt eum ab dextera parte Antandrum navigantes ab Achaia, dirum ac
pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur. appellatur ab insula parva, quae cernitur
Macedoniam a Geraesto petentibus haut procul Euboeae Carysto. Romani omnia haec
maria duobus nominibus appellant, Macedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam
attingit, Graeciense qua Graeciam adluit. nam Graeci et Ionium dividunt in
Siculum ac Creticum ab insulis, item Icarium, quod est inter Samum et Myconum.
cetera nomina sinus dedere quod diximus.
xii
52
Et maria quidem gentesque in tertio Europae sinu ad hunc modum se habent;
insulae autem ex adverso Thesprotiae a Buthroto XII p., eadem ab Acrocerauniis
L, cum urbe eiusdem nominis Corcyra liberae civitatis et oppido Cassiope
temploque Cassi Iovis, XCVII in longitudinem patens, Homero dicta Scheria et
Phaeacia, Callimacho etiam Drepane. circa eam aliquot, sed ad Italiam vergens
Othronos, ad Leucadiam Paxos, Subotae duae, V discretae a Corcyra.
53
nec procul ab iis ante Corcyram Ericusa, Marathe, Elaphusa, Malthace, Trachie,
Pythionia, Ptychia, Tarachie et a Phalacro, Corcyrae promunturio, scopulus in
quem mutatam Ulixis navem a simili specie fabula est. ante Leucadiam autem et
Aetoliam permultae, quarum Teleboides eaedemque Taphiae ab incolis ante
Leucadiam appellantur Taphias, Carnos, Oxia, Prinoessa, ante Aetoliam Echinades
Aegialia, Cotonis, Thyatira, Geoaris, Dionysia, Cyrnus, Chalcis, Pinara,
Nystrus.
54
ante eas in alto Cephallania, Zacynthus, utraque libera, Ithaca, Dulichium,
Same, Crocyle. a Paxo Cephallania, quondam Melaena dicta, X p. abest, circuitu
patet XCIII. Same diruta a Romanis adhuc tamen oppida tria habet. inter hanc et
Achaiam cum oppido magnifica et fertilitate praecipua Zacynthus, aliquando
appellata Hyrie, a Cephallaniae meridiana parte XXV abest. mons Elatus ibi
nobilis; ipsa circuitu colligit XXXVI.
55
ab ea Ithaca XV distat, in qua mons Neritus; tota vero circuitu patet XXV. ab ea
Araxum, Peloponnesi promunturium, XV. ante hanc in alto Asteris, Prote, ante
Zacynthum XXXV in eurum ventum Strophades duae, ab aliis Plotae dictae, ante
Cephallaniam Letoia, ante Pylum III Sphagiae, totidem ante Messenen Oenussae.
56
in Asinaeo sinu tres Thyrides, in Laconico Theganusa, Cothon, Cythera cum
oppido, antea Porphyris appellata. haec sita est a Maleae promunturio V passuum,
ancipiti propter angustias ibi navium ambitu. in Argolico Pityusa, Arine,
Ephyre. contra Hermionium agrum Tricarenus, Aperopia, Colonis, Aristera, contra
Troezenium Calauria, L distans Plateis, Belbina, Lasia, Baucidias,
57
contra Epidaurum Cecryphalos, Pityonesos VI a continente. ab hac Aegina liberae
condicionis XV, cuius XVIIII praenavigatio est; eadem autem a Piraeo
Atheniensium portu XX abest, ante Oenone vocitata. Spiraeo promunturio obiacent
Eleusa, Adendros, Craugiae duae, Caeciae duae, Selacosa; et a Cenchreis Aspis
VII et in Megarico sinu Methurides IIII, Aegila autem XV a Cythera, eademque a
Cretae Phalasarna oppido XXV.
58
Ipsa Creta, altero latere ad austrum, altero ad septentrionem versa, inter ortum
occasumque porrigitur centum urbium clara fama. Dosiades eam a Crete nympha,
Hesperidis filia, Anaximander a rege Curetum, Philistides Mallotes et Crates
primum Aëriam dictam, deinde postea Curetim; et Macaron nonnulli a temperie
caeli appellatam existimavere. latitudine nusquam L excedens et circa mediam sui
partem maxime patens longitudine implet CCLXX, circuitu DLXXXVIIII, flectensque
se in Creticum pelagus ab ea dictum, qua longissima est, ad orientem
promunturium Samonium adversum Rhodo, ad occidentem Criu Metopon Cyrenas versus
expellit.
59
oppida eius insignia Phalasarna, Elaea, Cisamon, Pergamum, Cydonea, Minoium
Apteron, Pantomatrium, Amphimala, Rhithymna, Panhormum, Cytaeum, Apollonia,
Matium, Heraclea, Miletos, Ampelos, Hierapytna, Lebena, Hierapolis, et in
mediterraneo Gortyna, Phaestum, Gnosus, Polyrrhenum, Myrina, Lycastos, Rhamnus,
Lyctus, Dium, Asium, Pyloros, Rhytion, Elatos, Pherae, Olopyxos, Lasos,
Eleuthernae, Therapnae, Marathusa, Tylisos; et aliorum circiter LX oppidorum
memoria extat. montes Cadistus, Idaeus, Dictynnaeus, Corycus.
60
ipsa abest promunturio suo, quod vocatur Criu Metopon, ut prodit Agrippa, a
Cyrenarum promunturio Phycunte CXXV, item Cadisto . . . . a Malea Peloponnesi
LXXX, a Carpatho insula promunturio Samonio LX in favonium ventum. haec inter
eam et Rhodum interiacet;
61
reliquae circa eam ante Peloponnesum duae Corycoe, totidem Mylae, et latere
septentrionali dextra Cretam habenti contra Cydoneam Leuce et duae Budroe,
contra Matium Dia, contra Itanum promunturium Onysia, Leuce, contra Hierapytnam
Chrysea, Gaudos. eodem tractu Ophiussa, Butoa, Ramnus circumvectisque Criu
Metopon tres Acusagorus appellatae. ante Samonium promunturium Phocoe, Platiae,
Syrnides, Naulochos, Harmedon, Zephyre.
62
At in Hellade, etiamnum in Aegaeo, Lichades, Scarphia, Corese, Phocasia
conpluresque aliae ex adverso Atticae, sine oppidis et ideo ignobiles. sed
contra Eleusina clara Salamis. ante eam Psyttalia, a Sunio vero Helene V
distans. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri quidam dixere Ceam, Graeci et
Hydrusam, avolsam Euboeae. quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor
fere partibus, quae ad Boeotiam vergebant, eodem mari devoratis oppida habet
reliqua Iulida, Carthaeam; intercidere Coresus, Poeeessa. ex hac profectam
delicatiorem feminis vestem auctor est Varro.
63
Euboea, et ipsa avolsa Boeotiae, tam modico interfluente Euripo, ut ponte
iungantur, ad meridiem promunturiis duobus, Geraesto ad Atticam vergente et ad
Hellespontum Caphereo, insignis, a septentrione Cenaeo, nusquam latitudinem
ultra XL extendit, nusquam intra MM contrahit, sed in longitudinem universae
Boeotiae ab Attica ad Thessaliam usque praetenta in CL, circuitu vero CCCLXV.
64
abest ab Hellesponto parte Capherei CCXXV, urbibus quondam Pyrrha, Porthmo,
Neso, Cerintho, Oreo, Dio, Aedepso, Oechalia, nunc Chalcide, cuius ex adverso in
continente Aulis est, Geraesto, Eretria, Carysto, Oritano, Artemisio, fonte
Arethusa, flumine Lelanto aquisque calidis quae Ellopiae vocantur nobilis,
notior tamen marmore Carystio. antea vocitata est Chalcodontis aut Macris, ut
Dionysius et Ephorus tradunt, ut Aristides, Macra, ut Callidemus, Chalcis aere
ibi primum reperto, ut Menaechmus, Abantias, ut poetae vulgo, Asopis.
65
Extra eam in Myrtoo multae, sed maxime inlustres Glauconnesos et Aegilia et a
promunturio Geraesto circa Delum in orbem sitae, unde et nomen traxere,
Cyclades. prima earum Andrus cum oppido abest a Geraesto X, a Ceo XXXVIII. ipsam
Myrsilus Cauron, deinde Antandron cognominatam tradit, Callimachus Lasiam, alii
Nonagriam, Hydrusam, Epagrim; patet circuitu LXXXXIII. ab eadem Andro passus
mille et a Delo XV Tenos cum oppido in XV porrecta, quam propter aquarum
abundantiam Aristoteles Hydrusam appellatam ait, aliqui Ophiusam.
66
ceterae Myconus cum monte Dimasto a Delo XV, Siphnus, ante Meropia et Acis
appellata, circuitu XXVIII, Seriphus XV Prepesinthus, Cythnos ipsaque longe
clarissima et Cycladum media ac templo Apollinis et mercatu celebrata Delos,
quae diu fluctuata, ut proditur, sola motum terrae non sensit ad M. Varronis
aetatem; Mucianus prodidit bis concussam. hanc Aristoteles ita appellatam
tradit, quoniam repente apparuerit enata, Aglaosthenes Cynthiam, alii Ortygiam,
Asteriam, Lagiam, Chlamydiam, Cynethum, Pyrpylen igni ibi primum reperto.
cingitur V passuum, adsurgit Cynthio monte.
67
proxima ei Rhene, quam Anticlides Celadusam vocat, item Artemiten, Celadinen.
Syros, quam circuitu patere XX prodiderunt vetere, Mucianus CLX, Olearos, Paros
cum oppido, ab Delo XXXVIII, marmore nobilis, quam primo Platean, postea Minoida
vocarunt. ab ea VII·D Naxus, a Delo XVIII, cum oppido, quam Strongylen, deinde
Dian, mox Dionysiada a vinearum fertilitate, alii Siciliam minorem aut
Callipolim appellarunt. patet circuitu LXXV p. dimidioque maior est quam Parus.
68
Et hactenus quidem Cycladas servant, ceteras quae secuntur Sporadas. sunt autem
Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros,
quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus
tertio amisso, antea vocitata Doliche et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu
solstitiali Deli L eademque a Samo XXXV, inter Euboeam et Andrum X passuum
freto, ab ea Geraestum CXII·D passuum.
69
nec deinde servari potest ordo; acervatim ergo ponentur reliquae. Scyros, Ios a
Naxo XVIII, Homeri sepulchro veneranda, longitudine XXII, antea Phoenice
appellata, Odia, Oletandros. Gyara cum oppido, circuitu XV p., abest ab Andro
LXII, ab ea Syrnos LXXX, Cynethus, Telos unguento nobilis, a Callimacho Agathusa
appellata, Donusa, Patmus circuitu XXX,
70
Corassiae, Lebinthus, Gyrus, Cinara, Sicinus quae antea Oenoe, Heraclia quae
Onus, Casos quae Astrabe, Cimolos quae Echinusa, Melos cum oppido, quam
Aristides Mimblida appellat, Aristoteles Zephyriam, Callimachus Mimallida,
Heraclides Siphin et Acytan; haec insularum rotundissima est. Buporthmos,
Machia, Hypere, quondam Patage, ut alii, Platage, nunc Amorgos, Polyaegas,
Sapyle, Thera, cum primum emersit, Calliste dicta. ex ea avolsa postea Therasia,
atque inter duas enata mox Automate, eadem Hiera, et in nostro aevo Thia iuxta
easdem enata. distat Ios a Thera XXV p.
71
secuntur Lea, Ascania, Anaphe, Hippuris. Astypalaea, liberae civitatis,
circuitus LXXXVIII, abest a Cadisto Cretae CXXV, ab ea Platea LX, unde Caminia
XXXVIII, Azibintha, Lamse, Atragia, Pharmacusa, Thetaedia, Chalcia, Calymna, in
qua oppidum, Coos, Eulimna, a qua Carpathum, quae nomen Carpathio mari dedit,
XXV. inde Rhodum Africo vento L, a Carpatho Casum VII, a Caso Samonium, Cretae
promunturium, XXX. in Euripo autem Euboico primo fere introitu Petaliae IIII
insulae et in exitu Atalante. Cyclades et Sporades ab oriente litoribus Icariis
Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo mari, a meridie
Cretico et Carpathio inclusae per DCC in longitudinem et per CC latitudinem
iacent.
72
Pagasicus sinus ante se habet Euthiam, Cicynethum, Scyrum supra dictam, sed
Cycladum et Sporadum extimam, Gerontiam, Scandiram, Thermaeus Iresiam,
Solymniam, Eudemiam, Neam, quae Minervae sacra est, Athos ante se IIII,
Peparethum cum oppido, quondam Euoenon dictam, novem milia, Sciathum XV, Imbrum
cum oppido LXXXVIII. eadem abest a Mastusia Cherronesi XXII p., ipsa circuitur
LXII·D; perfunditur amne Ilisso.
73
ab ea Lemnos XXII, quae ab Atho LXXXVII; circuitu patet CXV·D p., oppida habet
Hephaestiam et Myrinam, in cuius forum solstitio Athos eiaculatur umbram. ab ea
Thasos libera VI p., olim Aëria vel Aethria dicta. inde Abdera continentis XXII,
Athos LXII·D, tantundem insula Samothrace libera ante Hebrum, ab Imbro XXXII, a
Lemno XXII·D p., a Thraciae ora XXXVIII; circuitur XXXV, attollitur monte Saoce
X p. altitudinis, vel inportuosissima omnium. Callimachus eam antiquo nomine
Dardaniam vocat.
74
inter Cherronesum et Samothracen, utrimque fere XV, Halonesos, ultra Gethone,
Lamponia, Alopeconnesus haud procul a Coelo, Cherronesi portu, et quaedam
ignobiles. desertis quoque reddantur in hoc sinu quarum modo inveniri potuere
nomina: Avesticos, Sarnos, Cissyros, Charbrusa, Calathusa, Scyllia, Dialeon,
Dictaea, Melanthia, Dracanon, Arconesos, Diethusa, Ascapos, Capheris, Mesate,
Aeantion, Pateronnesos, Pateria, Calathe, Neriphus, Pelendos.
75
Quartus e magnis Europae sinus ab Hellespontio incipiens Maeotis ostio finitur.
sed totius Ponti forma breviter conplectenda est, ut facilius partes noscantur.
vastum mare, praeiacens Asiae et ab Europa porrecto Cherronesi litore expulsum,
angusto meatu inrumpit in terras, VII stadiorum, ut dictum est, intervallo
Europam auferens Asiae. primas angustias Hellespontum vocant; hac Xerxes
Persarum rex constrato in navibus ponte duxit exercitum. porrigitur deinde
tenuis Euripus LXXXVI spatio ad Priapum urbem Asiae, qua Magnus Alexander
transcendit.
76
inde exspatiatur aequor rursusque in artum coit. laxitas Propontis appellatur,
angustiae Thracius Bosporus, latitudine quingentorum passuum, qua Darius pater
Xerxis copias ponte transvexit. tota ab Hellesponto longitudo CCXXXIX. dein
vastum mare Pontus Euxinus, qui quondam Axenus, longe refugientes occupat terras
magnoque litorum flexu retro curvatus in cornua ab iis utrimque porrigitur, ut
sit plane arcus Scythici forma. medio flexu iungitur ostio Maeotii lacus.
Cimmerius Bosporus id os vocatur, II quingentorum passuum latitudine.
77
at inter duos Bosporos Thracium et Cimmerium derecto cursu, ut auctor est
Polybius, D intersunt. circuitus vero totius Ponti viciens semel L, ut auctor
est Varro et fere veteres. Nepos Cornelius CCCL adicit, Artemidorus vicies
novies decem novem milia facit, Agrippa |XXV|·XL, Mucianus |XXIIII|·XXV. simili
modo de Europae latere mensuram alii |XIIII|·LXXVIIII determinavere, alii |XI|.
78
M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio Ponti Apolloniam CLXXXVII·D p.,
Callatim tantundem, ad ostium Histri CXXV, ad Borysthenem CCL, Cherronesum
Heracleotarum oppidum CCCLXXV p., ad Panticapaeum, quod aliqui Bosporum vocant,
extremum in Europae ora, CCXII·D, quae summa efficit |XIII|·XXXVII·D. Agrippa a
Byzantio ad flumen Histrum DLX, inde Panticapaeum DCXXXVIII. lacus ipse Maeotis,
Tanain amnem ex Ripaeis montibus defluentem accipiens, novissimum inter Europam
Asiamque finem, |XIIII|·VI circuitu patere traditur, ab aliis |XI|·XXV. ab ostio
eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV esse constat. accolae sinus eius in
mentione Thraciae dicti sunt Histropolin usque. inde ostia Histri.
79
Ortus hic in Germania iugis montis Abnouae ex adverso Raurici Galliae oppidi,
multis ultra Alpes milibus ac per innumeras lapsus gentes Danuvi nomine, inmenso
aquarum auctu et unde primum Illyricum adluit Hister appellatus, LX amnibus
receptis, medio ferme eorum numero navigabili, in Pontum vastis sex fluminibus
evolvitur. primum ostium Peuces, mox ipsa Peuce insula, in qua proximus alveus
appellatus XIX p. magna palude sorbetur. ex eodem alveo et super Histropolim
lacus gignitur LXIII passuum ambitu; Halmyrin vocant. secundum ostium
Naracustoma appellatur, tertium Calon Stoma iuxta insulam Sarmaticam, quartum
Pseudostomon et insula Conopon Diabasis, postea Borion Stoma et Psilon Stoma.
singula autem ora sunt tanta, ut prodatur in XL passuum longitudinis vinci mare
dulcemque intellegi haustum.
80
Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum sunt gentes, varie tamen litori adposita
tenuere, alias Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauromatae,
eorumque Hamaxobii aut Aorsi, alias Scythae degeneres et a servis orti aut
Trogodytae, mox Alani et Rhoxolani; superiora autem inter Danuvium et Hercynium
saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti Germanorumque ibi confinium, campos
et plana Iazyges Sarmatae, montes vero et saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum
amnem,
81
a Maro, sive Duria est a Suebis regnoque Vanniano dirimens eos, aversa Basternae
tenent aliique inde Germani. Agrippa totum eum tractum ab Histro ad oceanum bis
ad decies centenum milium passuum in longitudinem, quattuor milibus minus CCCC
in latitudinem, ad flumen Vistlam a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum nomen
usquequaque transiit in Sarmatas atque Germanos. nec aliis prisca illa duravit
appellatio quam qui extremi gentium harum, ignoti prope ceteris mortalibus,
degunt.
82
Verum ab Histro oppida Cremniscoe, Aepolium, montes Macrocremni, clarus amnis
Tyra, oppido nomen inponens ubi antea Ophiusa dicebatur. in eodem insulam
spatiosam incolunt Tyragetae; abest a Pseudostomo Histri ostio CXXX. mox Axiacae
cognomines flumini, ultra quos Crobyzi, flumen Rhode, sinus Saggarius, portus
Ordesos et a Tyra CXX flumen Borysthenes lacusque et gens eodem nomine et
oppidum ab mari recedens XV passuum, Olbiopolis et Miletopolis antiquis
nominibus.
83
rursus litore portus Achaeorum, insula Achillis, tumulo eius viri clara, et ab
ea CXXV passuum paeninsula ad formam gladii in transversum porrecta,
exercitatione eiusdem cognominata Dromos Achilleos, cuius longitudinem LXXX
tradidit Agrippa. totum eum tractum tenent Sardi Scythae et Siraci. inde
silvestris regio Hylaeum mare, quo adluitur, cognominavit; Enoecadioe vocantur
incolae. ultra Panticapes amnis, qui Nomadas et Georgos disterminat, mox
Acesinus. quidam Panticapen confluere intra Olbiam cum Borysthene tradunt,
diligentiores Hypanim, tanto errore eorum, qui illum in Asiae parte prodidere.
84
Mare subit magno recessu, donec V passuum intervallo absit a Maeotide, vasta
ambiens spatia multasque gentes. sinus Carcinites appellatur. flumen Pacyris;
oppida Navarum, Carcine. a tergo lacus Buces, fossa emissus in mare. ipse Buces
a Coreto, Maeoti lacus sinu, petroso discluditur dorso. recipit amnes Bucem,
Gerrhum. Hypanim, ex diverso venientes tractu. nam Gerrhus Basilidas et Nomadas
separat, Hypanis per Nomadas et Hylaeos fluit, manu facto alveo in Bucen,
naturali in Coretum. regio Scythiae Sindica nominatur.
85
Sed a Carcinite Taurica incipit, quondam mari circumfusa et ipsa qua nunc campi
iacent; dein vastis attollitur iugis. triginta sunt eorum populi, ex iis
mediterranei XXIII; VI oppida Orgocini, Characeni, Assyrani, Stactari,
Acisalitae, Caliordi. iugum ipsum Scythotauri tenent; cluduntur ab occidente
Cherroneso Nea, ab ortu Scythis Satarcis. in ora a Carcine oppida Taphrae in
ipsis angustiis paeninsulae, mox Heraclea Cherronesus, libertate a Romanis
donatum; Megarice vocabatur antea, praecipui nitoris, in toto eo tractu
custoditis Graeciae moribus, V passuum ambiente muro.
86
inde Parthenium promunturium, Taurorum civitas Placia, Symbolum portus,
promunturium Criu Metopon adverso Carambico Asiae promunturio, per medium
Euxinum procurrens CLXX intervallo, quae maxime ratio Scythici arcus formam
efficit. ab eo Taurorum portus multi et lacus. oppidum Theodosia a Criu Metopo
CXXV p., a Cherroneso vero CLXV. ultra fuere oppida Cytae, Zephyrium, Acrae,
Nymphaeum, Dia.
87
restat longe validissimum in ipso Bospori introitu Panticapaeum Milesiorum, a
Theodosia LXXXVII·D p., a Cimmerio vero oppido trans fretum sito MM·D, ut
diximus, passuum. haec ibi latitudo Asiam ab Europa separat, eaque ipsa pedibus
plerumque pervia glaciato freto. Bospori Cimmerii longitudo XII·D passuum.
oppida habet Hermisium, Myrmecium et intus insulam Alopecen. per Maeotim autem
ab extremo Isthmo, qui locus Taphrae vocatur, ad os Bospori CCLX longitudo
colligit.
88
A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, apud quos Hypanis oritur,
Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni, Thyssagetae, Budini, Basilidae et
caeruleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Anthropophagi, a Buce vero
super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per oram ad Tanain usque Maeotae, a
quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei montes
et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pterophoros appellata regio, pars
mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris
opere gelidisque Aquilonis conceptaculis.
89
Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos
appellavere, annoso degit aevo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur
esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce [et una die] solis
adversi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio verno in autumnum: semel in
anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici
temperie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cultus
viritim gregatimque, discordia ignota et aegritudo omnis. mors non nisi
satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare
salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum.
90
quidam eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa, quia sunt ibi
similitudine et situs Attacorum nomine. alii medios fecere eos inter utrumque
solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest tam
vasto mari interveniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos,
serere matutinis, meridie metere, occidente fetus arborum decerpere, noctibus in
specus condi tradiderunt.
91
nec licet dubitare de gente ea: tot auctores produnt frugum primitias solitos
Delum mittere Apollini, quem praecipue colunt. virgines ferebant eas, hospitiis
gentium per annos aliquot venerabiles, donec violata fide in proximis accolarum
finibus deponere sacra ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita
Delum usque. mox et hoc ipsum exolevit. Sarmatiae, Scythiae, Tauricae omnisque a
Borysthene amne tractus longitudo DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa
tradita est. ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror.
Verum instituto ordine reliqua huius sinus dicantur, et maria quidem eius
nuncupavimus.
xiii
92
Hellespontus insulas non habet in Europa dicendas. in Ponto duae, M·D ab Europa,
XIIII ab ostio, Cyaneae, ab aliis Symplegades appellatae traditaeque fabulis
inter se concucurrisse, quoniam parvo discretae intervallo ex adverso
intrantibus geminae cernebantur paulumque deflexa acie coeuntium speciem
praebebant. citra Histrum Apolloniatarum una, LXXX p. a Bosporo Thracio, ex qua
M. Lucullus Capitolium Apollinem advexit. inter ostia Histri quae essent
diximus.
93
ante Borysthenen Achillea est supra dicta, eadem Leuce et Macaron appellata.
hanc temporum horum demonstratio a Borysthene CXL ponit, a Tyra CXX, a Peuce
insula L; cingitur circiter X p. reliquae in Carcinite sinu Cephalonesos,
Spodusa, Macra. non est omittenda multorum opinio, priusquam digrediamur a
Ponto, qui maria omnia interiora illo capite nasci, non Gaditano freto,
existimavere, haut inprobabili argumento, quoniam aestus semper e Ponto
profluens numquam reciprocet.
94
Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes
litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum.
insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae
appellatur Baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus
electrum eiciatur, Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama
septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua
Scythiam adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum.
95
Philemon Morimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad
promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. Xenophon Lampsacenus a litore
Scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam tradit,
eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et Oeonae, in quibus ovis avium et
avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur,
Hippopodes appellati, Phanesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora
praegrandes ipsorum aures tota contegant.
96
Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguaeonum, quae est prima in
Germania. mons Saevo ibi, inmensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum
usque promunturium efficit sinum, qui Codanus vocatur, refertus insulis, quarum
clarissima est Scatinavia, inconpertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod
notum sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: quare alterum orbem
terrarum eam appellant. nec minor est opinione Aeningia.
97
quidam haec habitari ad Vistlam usque fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris,
Hirris tradunt, sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latrim, mox
alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. promunturium Cimbrorum excurrens in
maria longe paeninsulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde insulae
Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana, Fabaria nostris dicta a
frugis multitudine sponte provenientis, item Glaesaria a sucino militiae
appellata, barbaris Austeravia, praeterque Actania.
98
Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium Germaniae accolunt gentes, haud
explicabili mensura: tam inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam
nostri |XXV| oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum Raetia et Norico
longitudinem DCXXXVI, latitudinem CCXLVIII,
xiv
Raetiae prope unius maiore latitudine, sane circa excessum eius subactae; nam
Germania multis postea annis nec tota percognita est.
99
si coniectare permittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et
longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera quinque: Vandili, quorum pars
Burgodiones, Varinnae, Charini, Gutones. alterum genus Inguaeones, quorum pars
Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes.
100
proximi autem Rheno Istuaeones, quorum . . . . . mediterranei Hermiones, quorum
Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta pars Peucini, Basternae, supra
dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Visculus sive
Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. introrsus vero nullo inferius
nobilitate Hercynium iugum praetenditur.
xv
101
in Rheno autem ipso, prope C in longitudinem, nobilissima Batavorum insula et
Cannenefatium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturiorum,
Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac Flevum. ita appellantur ostia, in
quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se
spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum.
xvi
102
Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis,
inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo
maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum
Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco
Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu patere |XXXXVIII|·LXXV
Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non
ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC
esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem.
103
super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX. reliquarum
nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter se
discretae spatiis, VII Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britanniam
Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, infra vero Samnis et Axanthos
et ab adversa in Germanicum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci
recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur.
104
ultima omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas esse noctes
indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies.
hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a
Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Ictim, in qua
candidum plumbum proveniat; ad eam Britannos vitilibus navigiis corio
circumsutis navigare. a Tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis
Cronium appellatur.
xvii
105
Gallia omnis Comata uno nomine appellata in tria populorum genera dividitur,
amnibus maxime distincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garunnam
Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei montis excursum Aquitanica,
Aremorica antea dicta. universam oram |XVII|·L Agrippa, Galliarum inter Rhenum
et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Iures, quibus Narbonensem
Galliam excludit, longitudinem CCCCXX, latitudinem CCCXVIII computavit.
106
a Scaldi incolunt [texero] Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi, Morini ora
Marsacis iuncti pago qui Gesoriacus vocatur, Britanni, Ambiani, Bellovaci,
Bassi. introrsus Catoslugi, Atrebates, Nervi liberi, Veromandui, Suaeuconi,
Suessiones liberi, Ulmanectes liberi, Tungri, Sunuci, Frisiavones, Baetasi,
Leuci liberi, Treveri liberi antea et Lingones foederati, Remi foederati,
Mediomatrici, Sequani, Raurici, Helveti, coloniae Equestris et Raurica. Rhenum
autem accolentes Germaniae gentium in eadem provincia Nemetes, Triboci,
Vangiones, in Ubis colonia Agrippinensis, Guberni, Batavi et quos in insulis
diximus Rheni.
xviii
107
Lugdunensis Gallia habet Lexovios, Veliocasses, Caletos, Venetos, Abrincatuos,
Ossismos, flumen clarum Ligerem, sed paeninsulam spectatiorem excurrentem in
oceanum a fine Ossismorum circuitu DCXXV, cervice in latitudinem CXXV. ultra eum
Namnetes, intus autem Aedui foederati, Carnuteni foederati, Boi, Senones,
Aulerci qui cognominantur Eburovices et qui Cenomani, Meldi liberi, Parisi,
Tricasses, Andecavi, Viducasses, Bodiocasses, Venelli, Coriosvelites, Diablinti,
Riedones, Turones, Atesui, Segusiavi liberi, in quorum agro colonia Lugudunum.
xix
108
Aquitanicae sunt Ambilatri, Anagnutes, Pictones, Santoni liberi, Bituriges
liberi cognomine Vivisci, Aquitani, unde nomen provinciae, Sediboviates. mox in
oppidum contributi Convenae, Begerri, Tarbelli Quattuorsignani, Cocosates
Sexsignani, Venami, Onobrisates, Belendi, saltus Pyrenaeus infraque Monesi,
Oscidates Montani, Sybillates, Camponi, Bercorcates, Pinpedunni, Lassunni,
Vellates, Toruates, Consoranni, Ausci, Elusates, Sottiates, Oscidates
Campestres, Succasses, Latusates, Basaboiates, Vassei, Sennates, Cambolectri
Agessinates.
109
Pictonibus iuncti autem Bituriges liberi qui Cubi appellantur, dein Lemovices,
Arverni liberi, Vellavi liberi, Gabales. rursus Narbonensi provinciae contermini
Ruteni, Cadurci, Nitiobroges Tarneque amne discreti a Tolosanis Petrocori.
Maria circa oram ad Rhenum septentrionalis oceanus, inter Rhenum et Sequanam
Britannicus, inter id et Pyrenaeum Gallicus. insulae conplures Venestorum et
quae Veneticae appellantur et in Aquitanico sinu Uliaros.
xx
110
A Pyrenaei promunturio Hispania incipit, angustior non Gallia modo, verum etiam
semet ipsa, ut diximus, inmensum quantum hinc oceano, illinc Hiberico mari
comprimentibus. ipsa Pyrenaei iuga ab exortu aequinoctiali in occasum brumalem
breviores quam latere meridiano Hispanias faciunt. proxima ora citerioris est
eiusdemque Tarraconensis situs. a Pyrenaeo per oceanum Vasconum saltus, Olarso,
Vardulorum oppida, Morogi, Menosca, Vesperies, Amanum portus, ubi nunc
Flaviobrica colonia.
111
civitatium novem regio Cantabrorum. flumen Sauga. portus Victoriae
Iuliobrigensium; ab eo loco fontes Hiberi XL p. portus Blendium. Orgenomesci e
Cantabris; portus eorum Veseiasueca. regio Asturum, Noega oppidum. in paeninsula
Paesici et deinde conventus Lucensis a flumine Navia Albiones, Cibarci, Egi,
Varri cognomine Namarini, Adovi, Arroni, Arrotrebae. promunturium Celticum,
amnes Florius, Nelo. Celtici cognomine Neri et super Tamarci, quorum in
paeninsula tres arae Sestianae Augusto dicatae, Copori, oppidum Noeta, Celtici
cognomine Praestamarci, Cileni. ex insulis nominandae Corticata et Aunios.
112
a Cilenis conventus Bracarum Helleni, Grovi, castellum Tyde, Graecorum subolis
omnia. insulae Siccae, oppidum Abobrica. Minius amnis, IIII ore spatiosus,
Leuni, Surbi, Bracarum oppidum Augusta, quos super Gallaecia. flumen Limia,
Durius amnis e maximis Hispaniae, ortus in Pelendonibus et iuxta Numantiam
lapsus, dein per Arevacos Vaccaeosque, disterminatis ab Asturia Vettonibus, a
Lusitania Gallaecis, ibi quoque Turdulos a Bracaris arcens. omnis, quae dicta
regio a Pyrenaeo, metallis referta auri, argenti, ferri, plumbi nigri albique.
xxi
113
A Durio Lusitania incipit. Turduli veteres, Paesuri, flumen Vagia, oppidum
Talabrica, oppidum et flumen Aeminium, oppida Conimbriga, Collippo,
Eburobrittium. excurrit deinde in altum vasto cornu promunturium, quod aliqui
Artabrum appellavere, alii Magnum, multi Olisiponense ab oppido, terras, maria,
caelum discriminans. illo finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit
frons.
xxii
114
septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus.
promunturi excursum LX prodidere, alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci |XII|·L,
et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim,
quod ante Celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris
permutatis.
115
erratum et in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus, CC, ut auctor est
Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam intellegunt et Limaeam vocant,
Oblivionis antiquis dictus multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interveniente
Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX promunturium Sacrum e media
prope Hispaniae fronte prosilit. |XIIII| inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro
tradit,
116
ad Anam vero, quo Lusitaniam a Baetica discrevimus, CXXVI, a Gadibus CII
additis. gentes Celtici Turduli et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum
Lusitani. oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e favonio vento
conceptu nobile, Salacia cognominata Urbs Imperatoria, Merobrica. promunturium
Sacrum et alterum Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtilis.
117
Universa provincia dividitur in conventus tres, Emeritensem, Pacensem,
Scalabitanum, tota populorum XLV, in quibus coloniae sunt quinque, municipium
civium Romanorum, Latii antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniae Augusta
Emerita, Anae fluvio adposita, Metellinensis, Pacensis, Norbensis Caesarina
cognomine; contributa sunt in eam Castra Servilia, Castra Caecilia. quinta est
Scalabis quae Praesidium Iulium vocatur. municipium civium Romanorum Olisipo,
Felicitas Iulia cognominatum. oppida veteris Latii Ebora, quod item Liberalitas
Iulia, et Myrtilis ac Salacia, quae diximus.
118
stipendiariorum quos nominare non pigeat, praeter iam dictos in Baeticae
cognominibus, Augustobrigenses, Aeminienses, Aranditani, Arabricenses,
Balsenses, Caesarobrigenses, Caperenses, Caurienses, Colarni, Cibilitani,
Concordienses, Elbocori, Interannienses, Lancienses, Mirobrigenses qui Celtici
cognominantur, Medubrigenses qui Plumbari, Ocelenses, Turduli qui Bardili et
Tapori.
Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia patere longitudine DXL, latitudine DXXXVI,
Agrippa prodidit. omnes autem Hispaniae a duobus Pyrenaei promunturiis per maria
totius orae circuitu |XXVIIII|·XXIIII colligere existimantur, ab aliis |XXVI|.
119
Ex adverso Celtiberiae conplures sunt insulae, Cassiterides dictae Graecis a
fertilitate plumbi, et e regione Arrotrebarum promunturi Deorum VI, quas aliqui
Fortunatas appellavere. in ipso vero capite Baeticae ab ostio freti p. XXV
Gadis, longa, ut Polybius scribit, XII, lata III. abest a continente proxima
parte minus pedes DCC, reliqua plus VII. ipsius spatium XV est. habet oppidum
civium Romanorum, qui appellantur Augustani Urbe Iulia Gaditana.
120
ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera insula est, longa M
passus, M lata, in qua prius oppidum Gadium fuit. vocatur ab Ephoro et
Philistide Erythea, a Timaeo et Sileno Aphrodisias, ab indigenis Iunonis.
maiorem Timaeus Cotinusam aput eos vocitatam ait; nostri Tarteson appellant,
Poeni Gadir, ita Punica lingua saepem significante. Erythea dicta est, quoniam
Tyri aborigines earum orti ab Erythro mari ferebantur. in hac Geryones habitasse
a quibusdam existimatur, cuius armenta Hercules abduxerit. sunt qui aliam esse
eam et contra Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant.
xxiii
121
Peracto ambitu Europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit
noscere volentibus. longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai Gades
|LXXXVII|·XIIII prodiderunt. Polybius latitudinem Europae ab Italia ad oceanum
scripsit |XII|·L esse, etiam tum incomperta magnitudine.
122
est autem ipsius Italiae, ut diximus, |X|· XX ad Alpes, unde Lugdunum et ad
portum Morinorum Britannicum, qua videtur mensuram agere Polybius, |XI|·LXVIIII.
sed certior mensura ac longior ad occasum solis aestivi ostiumque Rheni per
castra legionum Germaniae ab iisdem Alpibus derigitur, |XII|·XLIII.
Hinc deinde Africa atque Asia dicentur.