Praefatio
[inanis] [imago inanis]
1
Libros Naturalis Historiae, novicium Camenis Quiritium tuorum opus, natos apud
me proxima fetura licentiore epistula narrare constitui tibi, iucundissime
Imperator; sit enim haec tui praefatio, verissima, dum maximi consenescit in
patre. namque tu solebas nugas esse aliquid meas putare, ut obiter emolliam
Catullum conterraneum meum (agnoscis et hoc castrense verbum): ille enim, ut
scis, permutatis prioribus syllabis duriusculum se fecit quam volebat existimari
a Veraniolis suis et Fabullis.
2
simul ut hac mea petulantia fiat quod proxime non fieri questus es in alia
procaci epistula nostra, ut in quaedam acta exeat sciantque omnes quam ex aequo
tecum vivat imperium.
3
triumphalis et censorius tu sexiesque consul ac tribuniciae potestatis particeps
et, quod his nobilius fecisti, dum illud patri pariter et equestri ordini
praestas, praefectus praetorii eius omniaque haec rei publicae es: nobis quidem
qualis in castrensi contubernio, nec quicquam in te mutavit fortunae amplitudo,
nisi ut prodesse tantundem posses et velles.
4
itaque cum ceteris in veneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te
familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi imputabis et in nostra culpa
tibi ignosces. perfricui faciem nec tamen profeci, quoniam alia via occurris
ingens et longius etiam summoves ingenii fascibus.
5
fulgurare in nullo umquam verius dicta vis eloquentiae, tribunicia potestas
facundiae. quanto tu ore patris laudes tonas! quanto fratris amas! quantus in
poetica es! o magna fecunditas animi! quem ad modum fratrem quoque imitareris
excogitasti.
6
Sed haec quis possit intrepidus aestimare subiturus ingenii tui iudicium,
praesertim lacessitum? neque enim similis est condicio publicantium et nominatim
tibi dicantium. tum possem dicere: 'Quid ista legis, Imperator? humili vulgo
scripta sunt, agricolarum, opificum turbae, denique studiorum otiosis. quid te
iudicem facis? cum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo. maiorem te
sciebam, quam ut descensurum huc putarem.'
7
praeterea est quaedam publica etiam eruditorum reiectio. utitur illa et M.
Tullius extra omnem ingenii aleam positus et, quod miremur, per advocatum
defenditur: nec doctissimis. Manium Persium haec legere nolo, Iunium Congium
volo. quod si hoc Lucilius, qui primus condidit stili nasum, dicendum sibi
putavit, Cicero mutuandum, praesertim cum de re publica scriberet, quanto nos
causatius ab aliquo iudice defendimur?
8
sed haec ego mihi nunc patrocinia ademi nuncupatione, quoniam plurimum refert,
sortiatur aliquis iudicem an eligat, multumque apparatus interest apud invitatum
hospitem et oblatum.
9
cum apud Catonem, illum ambitus hostem et repulsis tamquam honoribus inemptis
gaudentem, flagrantibus comitiis pecunias deponerent candidati, hoc se facere,
quod tum pro innocentia ex rebus humanis summum esset, profitebantur. inde illa
nobilis M. Ciceronis suspiratio: O te felicem, M. Porci, a quo rem inprobam
petere nemo audet!
10
cum tribunos appellaret L. Scipio Asiaticus, inter quos erat Gracchus, hoc
adtestabatur vel inimico iudici se probari posse. adeo summum quisque causae
suae iudicem facit quemcumque, cum eligit. unde provocatio appellatur.
11
te quidem in excelsissimo generis humani fastigio positum, summa eloquentia,
summa eruditione praeditum, religiose adiri etiam a salutantibus scio, et ideo
curant, quae tibi dicantur ut digna sint. verum dis lacte rustici multaeque
gentes et mola litant salsa qui non habent tura, nec ulli fuit vitio deos colere
quoquo modo posset.
12
Meae quidem temeritati accessit hoc quoque, quod levioris operae hos tibi
dedicavi libellos. nam nec ingenii sunt capaces, quod alioqui in nobis perquam
mediocre erat, neque admittunt excessus aut orationes sermonesve aut casus
mirabiles vel eventus varios, iucunda dictu aut legentibus blanda sterili
materia:
13
rerum natura, hoc est vita, narratur, et haec sordidissima sui parte ac
plurimarum rerum aut rusticis vocabulis aut externis, immo barbaris etiam, cum
honoris praefatione ponendis.
14
praeterea iter est non trita auctoribus via nec qua peregrinari animus expetat.
nemo apud nos qui idem temptaverit, nemo apud Graecos, ???????os pa?de?a qui unus omnia ea
tractaverit. magna pars studiorum amoenitates quaerimus; quae vero tractata ab
aliis dicuntur inmensae subtilitatis, obscuris rerum tenebris premuntur. ante
omnia attingenda quae Graeci τῆς ἐγκυκλιου παιδειας vocant, et tamen ignota aut
incerta ingeniis facta; alia vero ita multis prodita, ut in fastidium sint
adducta.
15
res ardua vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obsoletis nitorem,
obscuris lucem, fastiditis gratiam, dubiis fidem, omnibus vero naturam et
naturae suae omnia. itaque etiam non assecutis voluisse abunde pulchrum atque
magnificum est.
16
Equidem ita sentio, peculiarem in studiis causam eorum esse, qui difficultatibus
victis utilitatem iuvandi praetulerint gratiae placendi, idque iam et in aliis
operibus ipse feci et profiteor mirari me T. Livium, auctorem celeberrimum, in
historiarum suarum, quas repetit ab origine urbis, quodam volumine sic orsum:
iam sibi satis gloriae quaesitum, et potuisse se desidere, ni animus inquies
pasceretur opere. profecto enim populi gentium victoris et Romani nominis
gloriae, non suae, composuisse illa decuit. maius meritum esset operis amore,
non animi causa, perseverasse et hoc populo Romano praestitisse, non sibi.
17
XX rerum dignarum cura — quoniam, ut ait Domitius Piso, thesauros oportet esse,
non libros — lectione voluminum circiter VV, quorum pauca admodum studiosi
attingunt propter secretum materiae, ex exquisitis auctoribus centum inclusimus
XXXVI voluminibus, adiectis rebus plurimis, quas aut ignoraverant priores aut
postea invenerat vita.
18
nec dubitamus multa esse quae et nos praeterierint. homines enim sumus et
occupati officiis subsicivisque temporibus ista curamus, id est nocturnis, ne
quis vestrum putet his cessatum horis. dies vobis inpendimus, cum somno
valetudinem computamus, vel hoc solo praemio contenti, quod, dum ista, ut ait M.
Varro, musinamur, pluribus horis vivimus. profecto enim vita vigilia est.
19
quibus de causis atque difficultatibus nihil auso promittere hoc ipsum tu
praestas, quod ad te scribimus. haec fiducia operis, haec est indicatura. multa
valde pretiosa ideo videntur, quia sunt templis dicata.
20
Vos quidem omnes, patrem, te fratremque, diximus opere iusto, temporum nostrorum
historiam orsi a fine Aufidii. ubi sit ea, quaeres. iam pridem peracta sancitur
et alioqui statutum erat heredi mandare, ne quid ambitioni dedisse vita
iudicaretur. proinde occupantibus locum faveo, ego vero et posteris, quos scio
nobiscum decertaturos, sicut ipsi fecimus cum prioribus.
21
argumentum huius stomachi mei habebis quod in his voluminibus auctorum nomina
praetexui. est enim benignum, ut arbitror, et plenum ingenui pudoris fateri per
quos profeceris, non ut plerique ex iis, quos attigi, fecerunt.
22
scito enim conferentem auctores me deprehendisse a iuratissimis ex proximis
veteres transcriptos ad verbum neque nominatos, non illa Vergiliana virtute, ut
certarent, non Tulliana simplicitate, qui de re publica Platonis se comitem
profitetur, in consolatione filiae Crantorem, inquit, sequor, item Panaetium de
officiis, quae volumina ediscenda, non modo in manibus cotidie habenda, nosti.
23
obnoxii profecto animi et infelicis ingenii est deprehendi in furto malle quam
mutuum reddere, cum praesertim sors fiat ex usura.
24
Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: κηριον inscripsere, quod volebant
intellegi favum, alii κέρας Αμάλθειας quod copiae cornu, ut vel lactis
gallinacei sperare possis in volumine haustum; iam ια, Μοῦσαι, πανδέκται, ἐγχειρια, λειμῶν, πίναξ, σχεδίων: inscriptiones, propter quas vadimonium deseri
possit; at cum intraveris, di deaeque, quam nihil in medio invenies! nostri
graviores Antiquitatium, Exemplorum Artiumque, facetissimi Lucubrationum, puto
quia Bibaculus erat et vocabatur. paulo minus asserit Varro in satiris suis
Sesculixe et Flextabula.
25
apud Graecos desiit nugari Diodorus et Βιβλιοθήκης historiam suam inscripsit.
Apion quidem grammaticus — hic quem Tiberius Caesar cymbalum mundi vocabat, cum
propriae famae tympanum potius videri posset — immortalitate donari a se
scripsit ad quos aliqua componebat.
26
me non paenitet nullum festiviorem excogitasse titulum et, ne in totum videar
Graecos insectari, ex illis mox velim intellegi pingendi fingendique
conditoribus, quos in libellis his invenies, absoluta opera et illa quoque, quae
mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse, ut APELLES FACIEBAT aut
POLYCLITUS, tamquam inchoata semper arte et inperfecta, ut contra iudiciorum
varietates superesset artifici regressus ad veniam velut emendaturo quicquid
desideraretur, si non esset interceptus.
27
quare plenum verecundiae illud, quod omnia opera tamquam novissima inscripsere
et tamquam singulis fato adempti. tria non amplius, ut opinor, absolute
traduntur inscripta ILLE FECIT, quae suis locis reddam. quo apparuit summam
artis securitatem auctori placuisse, et ob id magna invidia fuere omnia ea.
28
Ego plane meis adici posse multa confiteor, nec his solis, sed et omnibus quos
edidi, ut obiter caveam istos Homeromastigas (ita enim verius dixerim), quoniam
audio et Stoicos et dialecticos Epicureosque — nam de grammaticis semper
expectavi — parturire adversus libellos, quos de grammatica edidi, et subinde
abortus facere iam decem annis, cum celerius etiam elephanti pariant.
29
ceu vero nesciam adversus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, ut nomen
divinum inde invenerit, scripsisse etiam feminam, et proverbium inde natum
suspendio arborem eligendi.
30
non queo mihi temperare quo minus ad hoc pertinentia ipsa censorii Catonis verba
ponam, ut appareat etiam Catoni de militari disciplina commentanti, qui sub
Africano, immo vero et sub Hannibale didicisset militare et ne Africanum quidem
ferre potuisset, qui imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui
obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupantur: Quid enim? ait in eo
volumine, scio ego, quae scripta sunt si palam proferantur, multos fore qui
vitiligent, sed ii potissimum, qui verae laudis expertes sunt. eorum ego
orationes sivi praeterfluere.
31
nec Plancus inlepide, cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae
ab ipso aut libertis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: cum
mortuis non nisi larvas luctari. quo dicto sic repercussit illas, ut apud
eruditos nihil impudentius iudicetur.
32
ergo securi etiam contra vitilitigatores, quos Cato eleganter ex vitiis et
litigatoribus composuit — quid enim illi aliud quam litigant aut litem quaerunt?
—, exequemur reliqua propositi.
33
quia occupationibus tuis publico bono parcendum erat, quid singulis contineretur
libris, huic epistulae subiunxi summaque cura, ne legendos eos haberes, operam
dedi. tu per hoc et aliis praestabis ne perlegant, sed, ut quisque desiderabit
aliquid, id tantum quaerat et sciat quo loco inveniat. hoc ante me fecit in
litteris nostris Valerius Soranus in libris, quos ἐποπτιδων; inscripsit.