Liber II
1Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum
appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen esse credi par
est, aeternum, inmensum, neque genitum neque interiturum umquam. huius
extera indagare nec interest hominum nec capit humanae coniectura mentis.
2 sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum, infinitus ac finito similis,
omnium rerum certus et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in
se, idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura.
3 furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos, alios
rursus occasione hinc consumpta aut his data innumerabiles tradidisse mundos,
ut totidem rerum naturas credi oporteret aut, si una omnes incubaret, totidem
tamen soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia
sidera, quasi non eaedem quaestiones semper in termino cogitationi sint occursurae
desiderio finis alicuius aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit
adsignari, non idem illud in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim opere.
4 furor est profecto,
furor egredi ex eo et, tamquam interna eius cuncta plane iam nota sint,
ita scrutari extera, quasi vero mensuram ullius rei possit agere qui sui
nesciat, aut mens hominis videre quae mundus ipse non capiat.
5 Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus
in eo mortalium orbem appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum
quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac sibi ipsa toleranda
est seque includit et continet nullarum egens compagium nec finem aut initium
ullis sui partibus sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox adparebit,
talis aptissima est, sed oculorum quoque probatione, quod convexu mediusque
quacumque cernatur, cum id accidere in alia non possit figura.
6 Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto
ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum spatio circumagi
solis exortus et occasus haut dubium reliquere. an sit inmensus et ideo
sensum aurium excedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus, non
equidem facile dixerim, non, Hercule, magis quam circumactorum simul
tinnitus siderum suosque volventium orbes an dulcis quidam et incredibili
suavitate concentus. nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque
tacitus labitur mundus.
7 esse innumeras ei
effigies animalium rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum
notamus ovis, levitate continua lubricum corpus, quod clarissimi auctores
dixere, terrenorum argumentis indicatur, quoniam inde deciduis rerum
omnium seminibus innumerae, in mari praecipue ac plerumque confusis
monstrificae, gignantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi,
tauri alibi, alibi litterae figura, candidiore medio per verticem circulo.
8 equidem et consensu
gentium moveor; namque et Graeci nomine ornamenti appellavere eum et nos
a perfecta absolutaque elegantia mundum. caelum quidem haut dubie caelati
argumento diximus, ut interpretatur M. Varro.
9 adiuvat rerum ordo
discripto circulo qui signifer vocatur in duodecim animalium effigies et
per illas solis cursus congruens tot saeculis ratio.
10
Nec de elementis video dubitari quattuor esse
ea: ignium summum, inde tot stellarum illos conlucentium oculos; proximum
spiritus, quem Graeci nostrique eodem vocabulo aera appellant, vitalem
hunc et per cuncta rerum meabilem totoque consertum; huius vi suspensam
cum quarto aquarum elemento librari
medio spatii tellurem.
11 ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia
ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia ne ruant suspendi,
levibus in sublime tendentibus. sic pari in diversa nisu in suo quaeque
consistere, inrequieto mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se
recurrente imam atque mediam in toto esse terram, eandemque universo
cardine stare pendentem, librantem per quae pendeat, ita solam inmobilem
circa eam volubili universitate; eandem ex omnibus necti eidemque omnia
inniti.
12 inter hanc
caelumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis septem sidera,
quae ab incessu vocamus errantia, cum errent nulla minus illis. eorum
medius sol fertur, amplissima magnitudine ac potestate nec temporum modo
terrarumque, sed siderum etiam ipsorum caelique rector.
13 hunc esse mundi
totius animum ac planius mentem, hunc principale naturae regimen ac numen
credere decet opera eius aestimantes. hic lucem rebus ministrat aufertque
tenebras, hic reliqua sidera occultat, inlustrat; hic vices temporum
annumque semper renascentem ex usu naturae temperat; hic caeli tristitiam
discutit atque etiam humani nubila animi serenat; hic suum lumen ceteris
quoque sideribus fenerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam
exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.
14 Quapropter effigiem
dei formamque quaerere inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo
est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus,
totus animae, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex
vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam,
Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem
ad socordiam accedit.
15 fragilis et
laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae memor, ut
portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. itaque nomina alia aliis
gentibus et numina in iisdem innumerabilia invenimus, inferis quoque in
genera discriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas
trepido metu cupimus.
16 ideoque etiam
publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem Larum, ara
et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem maior caelitum populus etiam quam
hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos
faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quaedam animalia et
aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda, per
fetidos cibos, alia et similia, iurantes.
17 matrimonia quidem
inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem nasci et alios esse
grandaevos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris,
aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque,
puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria
inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et
scelerum numina.
18 deus est mortali
iuvare mortalem, et haec ad aeternam gloriam via. hac proceres iere Romani,
hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector
Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens.
19 hic est
vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus
adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quae supra retuli siderum
ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem aut Mercurium aliterve alios
inter se vocari et esse caelestem nomenclaturam,
20 quis non
interpretatione naturae fateatur inridendum? agere curam rerum humanarum
illud, quicquid est, summum ac vel tam tristi atque multiplici ministerio
non pollui credamus dubitemusne? vix prodest iudicare, utrum magis
conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis
pudendus.
21 externis famulantur
sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et
excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, inrogant.
non matrimonia, non liberos, non denique quicquam aliud nisi iuvantibus
sacris deligunt. alii in Capitolio fallunt ac fulminantem periurant Iovem.
et hos iuvant sacra, illos sacra sua poenis agunt.
22 Invenit
tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo
minus etiam plana de deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus
locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur,
una accusatur, res una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur
et cum conviciis colitur, volubilis . . . .que, a plerisque vero et caeca
existimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix. huic
omnia expensa, huic feruntur accepta, et in toto ratione mortalium sola
utramque paginam facit, adeoque obnoxiae sumus sortis, ut prorsus ipsa pro
deo sit qua deus probatur incertus.
23 pars alia et hanc
pellit astroque suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque in
omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum vero otium datum. sedere
coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursus
vadit.
24 ecce fulgurum
monitus, oraculorum praescita, haruspicum praedicta atque etiam parva
dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divus Augustus
prodidit laevum sibi calceum praepostere inductum quo die seditione
militari prope adflictus est.
25 quae singula
inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certu sit nihil
esse certi nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe
animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit,
uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia,
ambitione superque de morte non cogitant.
26 Verum in
his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae est poenasque
maleficiis aliquando seras, occupato deo in toto mole, numquam autem
inritas esse nec ideo proximum illi genitum nominem, ut vilitate iuxta
beluas esset.
27 inperfectae vero in
homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia — namque nec
sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in
tantis vitae poenis, nec mortalies aeternitate donare aut revocare
defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non
gesserit — nullumque habere in praeterita ius praeterquem oblivionis atque
(ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena
viginti non sunt aut multa similiter efficere non posse. per quae
declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in
haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam
quaestionem de deo.
28 Hinc redeamus ad reliqua naturae.
sidera, quae adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus, singulis
attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis ac
pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum suo quaeque homine
orta moriuntur nec aliquem exstingui decidua significant.
29 non tanta caelo
societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque siderum
fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea vi abundantiam reddunt,
cum decidere creduntur, ut apud nos quoque luminibus accensis liquore olei
notamus accidere.
30 ceterum aeterna
caelestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis, potentia
autem ad terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus
claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut
suo demonstrabimus loco. circulorum quoque caeli ratio in terrae mentione
aptus dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus
non dilatis. obliquiatem eius intellexisse, hoc est rerum fores aperuisse,
31 Anaximander
Miletus traditur primus Olympiade quinquagesima octava, signa deinde in eo
Cleostratus, et prima arietis ac sagittarii, sphaeram ipsam ante multo
Atlas.
Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua
inter caelum terrasque tractentur.
32 summum esse quod
vocant Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac
tricesimo anno ad brevissima sedis suae principia regredi certum est,
omnium autem errantium siderum meatus, interque ea solis et lunae,
contrarium mundo agere cursum, id est laevum, ilo semper in dextra
praecipiti.
33 et quamvis adsidua
conversione immensae celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum,
adverso tamen ire motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus
aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo globo torpeat, sed
fundatur adverso siderum verbere discretus et digestus.
34 Saturni autem sidus
gelidae ac rigentis esse naturae, multumque ex eo inferiorem Iovis
circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium Martis,
quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis vicinitate, binis fere
annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore Saturni, interiectum
ambobus, ex utroque temperari Iovem salutaremque fieri.
35 deinde solis meatum
esse partem quidem trecentarum sexaginta, sed ut observatio umbrarum eius
redeat ad notas, quinos annis dies adici superque quartam partem diei.
quam ob causam quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum
ratio solis itineri congruat.
36 Infra
solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum ipsisque
cognominibus aemulum solis ac lunae. praeveniens quippe et ante matutinum
exoriens luciferi nomen accepit ut sol alter diemque maturans, contra ab
occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans lucem vicemve lunae
reddens.
37 quam naturam eius
Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter
XLII, qui fuit urbis Romae annus
XCLII. iam magnitudine extra cuncta alia sidera
est, claritatis quidem tantae, ut unius huius stellae radiis umbrae
reddantur. itaque et in magno nominum ambitu est. alii enim Iunonis, alii
Isidis, alii Matris Deum appellavere.
38 huius natura cuncta
generantur in terris. namque in alterutro exortu genitali rore conspergens
non terrae modo conceptus inplet, verum animantium quoque omnium stimulat.
signiferi autem ambitum peragit trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole
numquam abstinens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timaeo placet.
39 Simili
ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus,
a quibusdam appellatum Apollinis, inferiore circulo fertur
VIIII diebus ociore ambitu, modo ante solis
exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo
XII partibus remotior, ut Cidenas et Sosigenes docent. ideo et
peculiaris horum siderum ratio est neque communis cum supra dictis.
40 nam ea et quarta
parte caeli a sole abesse et tertia, et adversa soli saepe cernuntur,
maioresque alios habent cuncta plenae conversionis ambitus in magni anni
ratione dicendos.
41 Sed omnium
admirationem vincit novissimum sidus, terris familiarissimum et in
tenebrarum remedium ab natura apertum, lunae. multiformis haec ambigua
torsit ingenia contemplantium
42 et
proximum ignorare sidus maxime indignantium, crescens semper aut senescens
et modo curvata in cornua facie, modo aequa portione divisa, modo sinuata
in orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe pleno ac
repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei solis lucem adiuvans,
deficiens et in defectu tamen conspicua —
43 quae mensis exitu
latet, tum laborare non creditur — iam vero humilis et excelsa, et ne id
quidem uno modo, sed alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in
aquilonem elata, nunc in austros deiecta. quae singula in ea deprehendit
hominum primus Endymion; ob id amor eius fama traditur. non sumus profecto
grati erga eos qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce,
miraque humani ingeni peste sanguinem et caedes condere annalibus iuvat,
ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris.
44 proxima
ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque et tertia
diei parte peragit spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum
XXX, ut dictum et, annis. dein morata in coitu
solis biduo, cum tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit,
haut scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt, magistra: in
XII mensium spatia oportere dividi annum,
45 quando
ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur; solis fulgore, ut
reliqua siderum, regi, siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere,
qualem in repercussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et
inperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem solis radii
absumant. ideo inaequali lumine adspici, quia, ex adverso demum plena,
reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum a sole ipsa
concipiat;
46 in coitu
quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde
acceperit. sidera vero haut dubie umore terreno pasci, quia dimidio orbe
numquam maculoso cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra
iusta vi; masculas enim non aliud esse quam terrae raptas cum umore sordes.
defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime
miram et ostento similem, magnitudinem umbraeque indices exsistere.
47 quippe manifestum est solem interventu lunae
occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna
interpositu suo auferente terrae terraque lunae. hac subeunte repentinas
obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari. neque aliud esse
noctem quam terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac turbini
inverso, quando mucrone tantum ingruat neque lunae excedat altitudinem,
quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper
mucrone deficiat.
48 spatio quidem
consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus. ergo confinium
illis est aeris terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac
diurnae lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua
lumina est tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna.
stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem
signiferi lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in
scripulis partium congruente siderum motu.
49
Haec ratio mortales animos subducti in caelum
ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium
magnitudinem detegit. non posset quippe totus sol adimi terris
intercedente luna, si terra maior esset quam luna. tertia ex utroque
vastitas solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum
argumentis atque coniectura animi scrutari:
50 inmensum esse, quia
arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus
iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per aequinoctium
omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia
circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae
cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo possent, nisi multo
quam terra maior esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine
exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto discretus
intervallo.
51 Defectus
lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat, sicut terrae
parvitatem ipse deficiens. namque cum sint tres umbrarum figurae
constetque, si par lumini sit materia quae iaciat, umbram columnae effigie
iaci nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis recti,
ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si minor
materia quam lux, metae existere effigiem in cacuminis finem desinentem
talemque cerni umbram deficiente luna:
52 palam fit, ut nulla
amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae. id quidem et
tacitis naturae ipsius indiciis: cur enim partitis vicibus anni brumalis
abscedit aut noctium opacitate terras reficit? exusturus haut dubie, et
sic quoque exurens quadam in parte. tanta magnitudo est.
53
Et rationem quidem defectus utriusque primus Romani generis in vulgum
extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum
tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses rex
superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam
eclipsim, mox et composito volumine. apud Graecos autem investigavit
primus omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII
anno quarto praedicto solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis
conditae anno CLXX. post eos utriusque sideris
cursum in sexcentos annos praececinit Hipparchus, menses gentium diesque
et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, aevo teste haut
alio modo quam consiliorum naturae particeps.
54 viri ingentes
supraque mortalia, tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum
mente iam soluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente
— quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est
deliquio solis — aut in luna veneficia arguente mortalitate et ob id
crepitu dissono auxiliante — quo pavore ignarus causae Nicias Atheniensium
imperator veritus classem portu educere opes eorum adflixit —: macte
ingenio este, caeli interpretes rerumque naturae capaces, argumenti
repertores,
55 quo deos
hominesque vicistis! quis enim haec cernens et statos siderum (quoniam ita
appellare placuit) labores non suae necessitati mortales genitos ignoscat?
Nunc confessa de iisdem breviter atque
capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita,
nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum
afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis.
56
Defectus CCXXIII
mensibus redire in suos orbes certum est, solis defectus non nisi
novissima primare fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi
plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus autem annis fieri
utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen, cum
superne fiant, ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo
terrae obstante convexitatibus mundi.
57 intra ducentos
annos Hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum aliquando
quinto mense a priore fieri, solis vero septimo, eundem bis in
XXX diebus super terras occultari, sed ab aliis
hoc cerni, quaeque sunt in hoc miraculo maxime mira, cum conveniat umbra
terrae lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab
exortus, quanam ratione, cum solis exortu umbrae illa hebetatrix sub terra
esse debeat, semel iam acciderit ut in occasu lunae deficeret utroque
super terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus
utrumque sidus quaereretur, et nostro aevo accidit imperatoribus
Vespasianis patre III. filio consulibus.
58
Lunam semper aversis a sole cornibus, si
crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere
dodrantes semuncias horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem
detrahentemque in deminutionem; intra XIIII
autem partes solis semper occultam esse. qui argumento amplior errantium
stellarum qui lunae magnitudo colligitur, quando illae et a septenis
interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores videri, sicut
adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni, cum aeque ac noctu luceant
idque manifestum fiat defectu solis et praealtis puteis.
59
Errantium autem tres, quas supra solem diximus
sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes
partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contactu reguntur
et in triquetro a partibus CXX stationes
matutinas faciunt, quae est primae vocantur, mox in adverso a partibus
CLXXX exortus vespertinos, iterumque in
CXX ab alio latere appropinquantes stationes
vespertinas, quas est secundas vocant, donec assecutus in partibus
duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur.
60 Martis stella, ut
propior, etiam ex quadrato sentit radios, a XC
partibus, unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius
dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur in
signis, alioqui bimestris, cum cetera utraque statione quaternos menses
non inpleant.
61 inferiores autem
duae occultantur in coitu vespertino simili modo, relictaeque a sole
totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos longissimis
distantiae suae metis solem inequuntur adeptaeque occasu matutino
conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad
quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur ad solem et occasu
vespertino delitescunt. Veneris stella et stationes duas, matutinam
verspertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae
finibus, Mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint.
62
Haec est luminum occultationum ratio,
perplexior motu multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas
et colores mutant, et eaedem ad septentrionem accedunt abeuntque ad
austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur. in quibus aliter
multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui
primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis desperet saecula
proficere semper.
63 pluribus de causis
haec omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci
ἀȹ´±Â in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis.
sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus
duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non et signiferi est
oblique inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper
indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque
diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas
necesse est breviores esse.
64 igitur a terrae
centro apsides altissimae sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine,
Marti in leone, soli in geminis, Veneri in sagittario, Mercurio in
capricorno, lunae in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad
terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri
videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia adcelerent tardentve
naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab
summa apside lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in rotis
radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate
sentitur.
65 altera
sublimitatium causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in
aliis signis, Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta
decima, Mars capricorni XXVIII, sol arietis
XVIIII, Venus piscium XXVII,
Mercurius virginis XV, luna tauri
III.a
tertia altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intelligitur, subire
eas aut descendere per profundum aeris oculis aestimantibus.
66 Huic
conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellae
quas diximus feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illi
subiacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum
binis partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et in
desertis mundi nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur,
sed omnino non excedens eum. ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis
partibus — tot enim sunt latitudinis — non amplius octonas pererret, neque
has aequaliter, sed duas in medio eius et supra quattuor, infra duas.
67 sol deinde medio
fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis, Martis stella
quattuor mediis, Iovis media et super eam duabus, Saturni duabus ut sol.
haec erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem
subeuntium. hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum, et
pariter scandi eam quoque existimavere plerique falso. qui ut coarguantur,
aperienda est subtilitas inmensa et omnes eas conplexa causas.
68 Convenit
stellas in occasu vespertino proximas esse terrae et altitudine et
latitudine, exortusque matutinos ne initio cuiusque fieri, stationes in
mediis latitudinum articulis, quae vocant ecliptica. perinde confessum est
motum augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in altitudinem,
minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus adprobatur. aeque non est
dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis
tris superiores deminuere se usque ad stationes secundas.
69 quae cum ita sint,
manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo
primum habitu incipiat parcius adici motus, in stationibus vero primis et
altitudinem subiri, quoniam tum primum incipiant detrahi numeri stellaeque
retroire. cuius rei ratio privatim reddenda est. percussae in qua diximus
parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi
levantur in sublime.
70 hoc non protinus
intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen
accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire
cogit vapore percussas. multo id magis in vespertino earum exortu, toto
sole adverso cum in summas apsidas expelluntur minimaeque cernuntur,
quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu, tanto minore, cum hoc
in altissimis apsidum evenit signis.
71 ab exortu
vespertino latitudo descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen
ante stationes secundas augente, cum et altitudo descenditur,
superveniente ab alio latere radio eademque vi rursus ad terras
deprimente, qua sustulerat in caelum e priore triquetro. tantum interest,
subeant radii an superveniant, multoque eadem magis in vespertino occasu
accidunt, haec est superiorum stellarum ratio; difficilior reliquarum et
a nullo ante nos reddita.
72
Primum igitur dicatur, cur Veneris stella
numquam longius XLVI partibus, Mercurii
XX ab sole abscedant, saepe citra eas ad solem
reciprocent. conversas habent utraeque apsidas ut infra solem sitae,
tantumque circulis earum subter est quantum superne praedictarum, et ideo
non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet
longitudinem maiorem. ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum
suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at
enim
73 cur non
semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt? immo vero, sed
ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod
numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines
alterutro latere, tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire
intelleguntur. cum citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius
redire coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa.
74 Hinc et
ratio motuum conversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in
occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum
tardissime moventur, hae, cum ocisime, quia, sicut in illis propinquitas
centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino
minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt
a statione matutina usque vespertinam, Veneris a vespertina usque ad
matutinam.
75 incipit autem ab
exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem vero ac solem insequi a statione
matutina, ocissima in occasu matutino et altissima, degredi autem
latitudine motumque minuere ab exortu vespertino, retro quidem ire
simulque altitudine degredi ab statione vespertina, Mercurii rursus stella
utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero latitudine
a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum consistit
quadriduo prope inmobilis.
76 mox ab altitudine
descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque exortum matutinum,
tantumque haec et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris
quindecies pluribus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur,
Martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed ratio evidens.
nam quae in vaporem solis nituntur, etiam descendunt aegre.
77
Multa promi amplius circa haec possunt secreta
naturae legesque, quibus ipsa servat, exempli gratia in Martis sidere,
cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis
sidere triquetro, raro admodum LX partibus
discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in
duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere, Mercurii vero sidus
exortus vespertinos in piscibus raros facere, creberrimos in virgine, in
libra matutinos, item matutinos in aquario, rarissimos in leone,
retrogradum in tauro et geminis non fieri, in cancro vero non citra
vicesimam quintam partem,
78 lunam bis coitum cum sole
in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum,
novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete
conspici — id quoque paucis mortalium contigit, et inde fama cernendi Lynceo
—, non conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX,
Iovis XXXVI aut, cum minimum, LII,
Mercuri XIII aut, cum plurimum, XVII.
79
Colores ratio altitudinum temperat, siquidem
earum similitudinem trahunt, in quarum aera venere subeundo, inguitque
adpropinquantes utralibet alieni meatus circulus, frigidior in pallorem,
ardentior in ruborem, ventosus in horrorem, sol atque commissurae apsidum
extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est:
Saturno candidus, Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi
refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens,
postea radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur.
80 namque modo multitudo conferta
inest circa dimidos orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo
raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente aut cum solis suprave dictarum
radii visus praestrinzere nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum
haut dubie differentias sentit, hebetante cetero inflexus mundi convexitate
eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus. itaque in quadrato solis
dividua est, in triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso,
rursusque minuens easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua
super solem tria sidera.
81
Sol autem ipse quattuor differentias habet,
bis aequata nocte diei, vere et autumno, in centrum incidens terrae
octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis spatiis, in auctum
diei bruma, octava in parte capricorni, noctis vero solstitio, totidem in
partibus cancri. inaequalitatis causa obliquitas est signiferi, cum pars
aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. sed quae recta
in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quae vero
obliqua, ociore transeunt spatio.
82
Latet plerosque magna caeli adsectatione
conpertum principibus doctrinae viris, superiorem trium siderum ignes esse
qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis medio loco
siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque
ardoris ex subiecto per hunc modum egerat, ideoque dictum Iovem fulmina
iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere
caelestis igni exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata quidem sui
parte in divinis cessante operibus. idque maxime turbato fit aere, quia
collectus umor abundantium stimulat aut quia turbatur quodam ceu gravidi
sideris partu.
83
Intervalla quoque siderum a terra multi
indagare temptarunt, et solem abesse a luna undeviginti partes quantam
lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra
ad lunam CXXVI stadiorum esse collegit,
ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua
sententia et Gallus Sulpicius fuit noster.
84
Sed Pythagoras interdum et musica ratione
appellat quantum absit a terra luna, ab ea ad Mercurium dimidium spatii et
ab eo ad Veneris, a quo ad solem sescuplum, a sole ad Martem tonum [id est
quantum ad lunam a terra], ab eo ad Iovem dimidium et ab eo ad Saturni, et
inde sescuplum ad signiferum; ita septem tonis effici quam
´¹p À±Ãɽ Á¼¿½¯±½ hoc est universitatem
concentus; in ea Saturnum Dorio moveri phthongo, Iovem Phrygio et in
reliquis similia, iucunda magis quam necessaria subtilitate.
85
Stadium CXXV
nostros efficit passus, hoc est pedes DCXXV.
Posidonius non minus XL stadiorum a terra
altitudinem esse, in quam nubila ac venti nubesque perveniant, inde purum
liquidumque et inperturbatae lucis aera, sed a turbido ad lunam viciens
C milia stadiorum, inde ad solem quinquiens
miliens, et spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras.
plures autem DCCCC in altitudinem nubes subire
prodiderunt. inconperta haec et inextricabilia, sed prodenda, quia sunt
prodita, in quis tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis
possit non repudiari, si cui libeat altius ita persequi, nec ut mensura —
id enim velle paene dementis otii est —, sed ut tantum aestimatio
coniectanti constet animo.
86 nam cum
CCCLX et fere sex partibus orbis solis ex
circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat, semperque dimetiens
tertiam partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat, apparet
dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere
partem huius inmensi spatii, quod circa terram circuli solaris animo
conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae vero duodecimam, quoniam
tanto breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam in medio solis ac
terrae.
87 miror quo procedat
inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra
dictis occasionem inpudentiae ratio largitur. ausisque divinare solis ad
terram spatia eadem ad caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus
mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens
habeat septimas, tantas habere circulum duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo
mensura caeli constet.
88 Aegyptia ratio,
quam Petosiris et Nechepsos ostendere, singulas partes in lunari circulo,
ut citum est, minimo XXXIII stadiis paulo
amplius patere colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem
medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae computatio plurimum
habet pudoris, quoniam ad Saturni circulum addito signiferi ipsius
intervallo nec numerabilis multiplicatio efficitur.
89
Restant pauca de mundo, namque et in ipso
caelo stellae repente nascuntur. plura eodem genera. cometas Graeci vocant,
nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice
hispidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae
longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo
significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo Titus Imperator Caesar
praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem
breviores et in mucronem fastigata xiphias vocavere, quae sunt omnium
pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et
disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit.
90 pitheus doliorum
cernitur figura, in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet,
qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lampadias ardentes
imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem
circa se euntes. fit et candidus ¹¿Â cometes,
argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei
effigiem in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua
circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, Olympiade
CVIII, urbis anno CCCCVIII.
brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum
adnotatum est, longissimum CLXXX.
91
Moventur autem aliae errantium modo, aliae
inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non
certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomen accepit.
Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini compertum alteri, quod
equidem sciam, ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et
hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque
conperta Aethiopum et Aegypti populis spirae modo intorta, visu quoque
torvo, nec stella verius quam quidam igneus modus.
92 sparguntur
aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in
occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque non
leviter piatum, ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et
Caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium, quo Claudius Caesar
imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope
ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius
stellae vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis
emicet:
93 tibiarum specie
musicae arte portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus
signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram stellarum situs edat;
venena fundere in capite septentrionalis austrinave serpentis.
Cometes in uno totius orbis loco colitur in
templo Romae, admodum Faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, qui
incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri Genetrici non multo
post obitum patris Caesaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis
in . . . .
94 gaudium prodit
is: Ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione
caeli sub septemtrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam
horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. eo sidere
significari vulgus credidit Caesaris animam inter deorum inmortalium
numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in
foro consecravimus, adiectum est. haec ille in publicum; interiore gaudio
sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est. et, si verum fatemur,
salutare id terris fuit.
Sunt qui et haec sidera perpetua esse
credant suoque ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero
qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi.
95
Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo
nemo magis adprobaverit cognationem cum homine siderum animasque nostras
partem esse caeli, novam stellam et aliam in aevo suo genitam deprehendit
eiusque motu, qua fulsit, ad dubitationem est adductus, anne hoc saepius
fieret moverenturque et eae, quas putamus adfixas, ideoque ausus rem etiam
deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen expungere
organis excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret,
ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac nascerentur, sed an
omnino aliquae transirent moverenturque, item an crescerent minuerenturque,
caelo in hereditate cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem eam
caperet, inventus esset.
96
Emicant et faces, non nisi cum decidunt visae,
qualis Germanico Caesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi
meridiano transcucurrit. duo genera earum. lampadas vocant plane faces,
alterum bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces
vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens
longiorem trahit limitem.
Emicant et trabes simili modo, quas
´¿º¿Å vocant, qualis cum Lacedaemonii classe
victi imperium Graeci amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod vocant
chasma,
97
fit et sanguinea species et, quo nihil
terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens inde, sicut
Olympiadis CVII anno tertio, cum rex Philippus
Graeciam quateret. atque ego haec statis temporibus naturae vi, ut cetera,
arbitror existere, non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum
acumen excogitat, quippe ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea
accidisse non quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia
incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse rationem ideoque
non, sicut exortus supra dictos defectusque et multa alia, nosci.
98
Cernuntur et stellae cum sole totis diebus,
plerumque et circa solis orbem ceu speiceae coronae et versicolores
circuli, qualiter Augusto Caesare in prima iuventa urbem intrante post
obitum patris ad nomen ingens capessendum. existunt eaedem coronae circa
lunam et circa nobilia astra caeloque inhaerentia.
circa solem arcus adparuit L. Opimio Q. Fabio
cos., orbis C. Porcio M'. Acilio, circulus rubri coloris L. Iulio P. Rutilio
cos.
Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus,
qualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totius paene anni
pallore continuo
99 et rursus soles plures
simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed ex obliquo, numquam iuxta nec
contra terram nec noctu, sed aut oriente aut occidente. semel et meridie conspecti
in Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt in occasum. trinos
soles et antiqui saepius videre, sicut Sp. Postumio Q. Mucio et Q. Marcio
M. Porcio et M. Antonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco
cos., et nostra aetas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius Cornelio Orfito
collega. plures quam tres simul visi ad hoc aevi numquam produntur.
Lunae quoque trinae, ut Cn. Domitio C. Fannio
consulibus, apparuere.
100
Quod plerisque appellaverunt soles nocturnos,
lumen de caelo noctu visum est C. Caecilio Cn. Papirio consulibus et saepe
alias, ut diei species nocte luceret.
Clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillans
transcucurrit solis occasu L. Valerio C. Mario consulibus.
Scintillam visam e stella cadere et augeri
terrae adpropinquantem ac, postquam lunae magnitudine facta sit, inluxisse
ceu nubilo die, dein, cum in caelum se reciperet, lampadem factam semel
umquam proditur Cn. Octavio C. Scribonio consulibus. vidit id Silanus
proconsul cum comitatu suo.
Fieri videntur et discursus stellarum numquam
temere, ut non ex ea parte truces venti cooriantur.
101
Existunt stellae et in mari terrisque. vidi
nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea;
et antennis navigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sono
insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariae
venere, mergentesque navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes,
geminae autem salutares et prosperi cursus nuntiae, quarum adventu fugari
diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac
Castori id numen adsignant eosque in mari invocant. hominum quoque capita
vespertinis magno praesagio circumfulgent. omnia incerta ratione et in
naturae maiestate abdita.
102
Hactenus de mundo ipso sideribusque: nunc
reliqua caeli memorabilia. namque et hoc caelum appellavere maiores quod
alio nomine aëra, omne quod inani simile vitalem hunc spiritum fundit.
infra lunam haec sedes multoque inferior, ut animadverto propemodum
constare, infinitum ex superiore natura aëris, infinitum terreni halitus
miscens utraque sorte confunditur. hinc nubila, tonitrua et alia fulmina,
hinc grandines, pruinae, imbres, procellae, turbines, hinc plurima
mortalium mala et rerum naturae pugna secum.
103 terrena in caelum
tendentia deprimit siderum vis eademque quae sponte non subeant ad se
trahit. decidunt imbres, nebulae subeunt, siccantur amnes, ruunt grandines.
torrent radii et terram in medium undique inpellunt, iidem infracti
resiliunt et quae potuere auferunt secum. vapor ex alto cadit rursusque in
altum redit. venti ingruunt inanes iidemque cum rapina remeant. tot
animalium haustus spiritum e sublimi trahit, at ille contra nititur,
tellusque ut inani caelo spiritum fundit.
104 sic ultro citro
commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur.
nec stare pugnae licet, sed adsidue rapta convolvitur et circa terram
inmenso rerum causas globo ostendit, subinde per nubes caelum aliud
obtexens. ventorum hoc regnum. itaque praecipua eorum natura ibi et ferme
reliquas complexa eas causas, quoniam tonitruum et fulminum iactus horum
violentiae plerique adsignant, quin et ideo lapidibus pluere interim, quia
vento sint rapti, et multa similiter. quam ob rem simul plura dicenda sunt.
105
Tempestatum imbriumque quasdam statas esse
causas, quasdam vero fortuitas aut adhuc rationis inconpertae, manifestum
est. quis enim aestates et hiemes quaeque in temporibus annua vice
intelleguntur siderum motu fieri dubitet? ergo ut solis natura temperando
intellegitur anno, sic reliquorum quoque siderum propria est cuiusque vis
et ad suam cuique naturam fertilis. alia sunt in liquorem soluti umoris
fecunda, alia concreti in pruinas aut coacti in nives aut glaciati in
grandines, alia flatus, teporis alia aut vaporis, alia roris, alia rigoris.
nec vero haec tanta debent existimari, quanta cernuntur, cum esse eorum
nullum minus luna tam inmensae altitudinis ratio declaret.
106 igitur in suo
quaeque motu naturam suam exercent, quod manifestum Saturni maxime
transitus imbribus faciunt. nec meantium modo siderum haec vis est, sed
multorum etiam adhaerentium caelo, quotiens errantium accessu inpulsa aut
coneiectu radiorum exstimulata sunt, qualiter in suculus sentimus accidere,
quas Graeci ob id pluvio nomine appellant. quin et sua sponte quaedam
statisque temporibus, ut haedorum exortus. arcturi vero sidus non ferme
sine procellosa grandine emergit.
107
Nam caniculae exortu acendi solis vapores quis
ignorat? cuius sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur: fervent
maria exoriente eo, fluctuant in cellis vina, moventur stagna. orygem
appellat Aegyptus feram, quam in exortu eius contra stare et contueri
tradit ac velut adorare, cum sternuerit. canes quidem toto eo spatio
maxime in rabiem agi non est dubium.
108
Quin partibus quoque signorum quorundam sua
vis inest, ut autumnali aequinoctio brumaeque, cum tempestatibus confici
sidus intellegimus, nec imbribus tantum tempestatibusque, sed multis et
corporum et ruris experimentis. adflantur alii sidere, alii commoventur
statis temporibus alvo, nervis, capite, mente. olea et populus alba et
salices solstitio folia circumagunt. floret ipso brumali die suspensi in
tectis arentis herba pulei.
109 rumpuntur
intentae spiritu membranae. miretur hoc qui non observet cotidiano
experimento, herbam unam, quae vocatur heliotropium, abeuntem solem
intueri semper omnibusque horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. iam
quidem lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum omnium
corpora augeri ac rursus minui, quin et soricum fibras respondere numero
lunae exquisivere diligentiores, minimumque animal, formicam, sentire
vires sideris interlunio semper cessantem.
110 quo turpior
homini inscitia est fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis
morbos cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitas rei, inmensa
discreta altitudine in duo atque septuaginta signa, hoc est rerum aut
animantium effigies, in quas digessere caelum periti. in iis quidem
MDC adnotavere stellas, insignes scilicet
effectu visuve, exempli gratia in cauda tauri septem quas appellavere
vergilias, in fronte suculas, booten, quae sequitur septem triones.
111
Extra has causas non negaverim exsistere
imbres ventosque, quoniam umidam a terra, alias vero propter vaporem
fumidam exhalari caliginem certum est nubesque liquore egresso in sublime
aut aëre coacto in liquorem gigni. densitas earum corpusque haut dubio
coniectatur argumento, cum solem obumbrent, perspicuum alias etiam
urinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem.
112
Igitur non eam infitias posse in has et ignes
superne stellarum decidere, quales sereno saepe cernimus, quorum ictu
concuti aëra verum est, quando et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem
perveniunt, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam demerso, et
fumidum verticem volvi. hinc nasci procellas et, si in nube luctetur
flatus aut vapor, tonitrua edi; si erumpat ardens, fulmina; si longiore
tractu nitatur, fulgetras. his findi nubem, illis perrumpi, et esse
tonitrua inpactorum ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas
nubium rimas.
113 posse et repulsu
siderum depressum qui a terra meaverit spiritum nube cohibitum tonare,
natura strangulante sonitum, dux rixetur, edito fragore, cum erumpat, ut
in membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum praeceps feratur, illum,
quisquis est, spiritum accendi. posse et conflictu nubium elidi, ut duorum
lapidum, hinc bruta fulmina et vana, ut quae nullam habeant rationem
naturae. his percuti montes, his maria, omnesque alios inritos iactus.
illa vero fatidica ex alto statisque de causis et ex suis venire sideribus.
114
Simili modo ventos vel potius flatus posse et
arido siccoque anhelitu terrae gigni non negaverim, posse et aquis aëra
exspirantibus, qui neque in nebulam densetur nec crassescat in nubes,
posse et solis inpulsu agi, quoniam ventus haut aliud intellegatur quam
fluctus aëris, pluribusque etiam modis. namque et e fluminibus ac nivibus
et e mari videmus, et quidem tranquillo, et alios, quos vocant altanos, e terra
consurgere. qui, cum e mari redeunt, tropaei vocantur, si pergunt, apogei.
115 Montium vero
flexus crebrique vertices et conflexa cubito aut confracta in umeros iuga,
concavi vallium sinus, scindentes inaequalitate ideo resultantem aëra —
quae causa etiam voces multis in locis reciprocas facit —, sine fine
ventos generant. iam quidem et specus, qualis in Dalmatia ore vasto,
praeceps hiatu, in quem deiecto levi pondere quamvis tranquillo die
turbini similis emicat procella; nomen loco est Senta. quin et in
Cyrenaica provincia rupes quaedam austro traditur sacra, quam profanum sit
attrectari hominis manu, confestim austro volvente harenas. in domibus
etiam multis madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent.
adeo causa non deest.
116
Sed plurimum interest, flatus sit an ventus.
illos statos atque perspirantes, quos non tractus aliquis, verum terrae
sentiunt, qui non aura, non procella, sed, mares appellatione quoque ipsa,
venti sunt, sive adsiduo mundi motu et contrario siderum occursu nascuntur,
sive hic est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuc tamquam in
utero aliquo vagus, sive disparili errantium siderum ictu radiorumque
multiformi iactu flagellatus aër, sive a suis sideribus exeunt his
propioribus sive ab illis caelo adfixis cadunt, palam est illos quoque
legem habere naturae non ignotam, etiamsi nondum percognitam.
117 viginti amplius
auctores Graeci veteres prodidere de his observationes. quo magis miror
orbe discordi et in regna, hoc est in membra, diviso tot viris curae
fuisse tam ardua inventu, inter bella praesertim et infida hospitia,
piratis etiam, omnium mortalium hostibus, transituros fama terrentibus, ut
hodie quaedam in suo quisque tractu ex eorum commentariis, qui numquam eo
accessere, verius noscat quam indigenarum scientia, nunc vero pace tam
festa, tam gaudente proventu rerum artiumque principe, omnino nihil
addisci nova inquisitione, immo ne veterum quidem inventa perdisci.
118 non erant maiora
praemia, in multos dispersa fortunae magnitudine, et ista plures sine
praemio alio quam posteros iuvandi eruerunt. namque mores hominum senuere,
non fructus, et inmensa multitudo aperto, quodcumque est, mari
hospitalique litorum omnium adpulsu navigat, sed lucri, non scientiae,
gratia. nec reputat caeca mens et tantum avaritiae intenta id ipsum
scientia posse tutius fieri. quapropter scrupulosius, quam instituto
fortassis conveniat operi, tractabo ventos, tot milia navigantium cernens.
119
Veteres quattuor omnino servavere per totidem
mundi partes — ideo nec Homerus plures nominat — hebeti, ut mox iudicatum
est, ratione; secuta aetas octo addidit nimis subtili atque concisa.
proximis inter utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis
quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab oriente
aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vulturnus. illum apelioten,
hunc Graeci eurum appellant. a meridie auster et ab occasu brumali Africus;
notum et Liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab occasu
solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a septentrionibus
septentrio, interque eum et exortum solstitialem quilo, aparctias et
boreas dicti.
120 numerosior ratio
quattuor his interiecerat, thrascian media regione inter septentrionem et
occasum solstitialem, itemque caecian media inter aquilonem et exortum
aequinoctialem ab ortu solstitiali, Phoenica media regione inter ortum
brumalem et meridiem, item inter Liba et notum conpositum ex utroque
medium inter meridiem et hibernum occidentem Libonotum. nec finis. alii
quippe mesen nomie etiamnum addidere inter borean et caecian, et inter
eurum notumque euronotum. sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus
venti, non ultra certum procedentes tractum, ut Atheniensibus sciron,
paulo ab argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. aliubi flatus idem
Olympias vocatur.
121 consuetudo
omnibus his nominibus argesten intellegit. caecian aliqui vocant
Hellespontian, et eosdem alii aliter. item in Narbonensi provincia
clarissimus ventorum est circius nec ullo omnium violentia inferior,
Ostiam plerumque secto Ligustico mari perferens. idem non modo in reliquis
partibus caeli ignotus est, sed ne Viennam quidem eiusdem provinciae urbem
attingens: paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille ventorum
coercitus! et austros in Aegyptum penetrare negat Fabianus. quo fit
manifesta lex naturae, ventis etiam et tempore et fine dicto.
122
Ver ergo aperit navigantibus maria, cuius in
principio favonii hibernum molliunt caelum sole aquarii
XXV obtinente partem. is dies sextus Februarias
ante idus. competit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per singulas
intercalationes uno die anticipantibus rursusque lustro sequenti ordinem
servantibus. favonium quidam a. d. VIII kalendas
Martias chelidonian vocant ab hirundinis visu, nonnulli vero ornithian,
uno et LXX die post brumam ab adventu avium
flantem per dies VIIII. favonio contrarius est
quem subsolanum appellavimus.
123 dat aestatem
exortus vergiliarum in totidem partibus tauri VI
diebus ante Maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento septentrione
contrario. ardentissimo autem aestatis tempore exoritur caniculae sidus
sole primam partem leonis ingrediente, qui dies XV
ante Augustas kalendas est. huius exortum diebus VIII
ferme aquilones antecedunt, quos prodromos appellant.
124 post biduum autem
exortus iidem aquilones constantius perflant diebus XL.
quos etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus ardore
sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post eos rursus austri
frequentes usque ad sidus arcturi, quod exoritur XI
diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc corus incipit. corus autumnat;
huic est contrarius vulturnus.
125 post id
aequinoctium diebus fere IIII et
XL vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod
tempus in III idus Novembres incidere consuevit;
hoc est aquilonis hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex
adverso est Africus. ante brumam autem VII
diebus totidemque post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen
II dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec
tamen saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum coegere mortis
periculo in mortem ruere et hiberna experiri maria; nunc idem avaritia
cogit.
126
Ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione
diximus spirare et vicinus iis corus. hi et reliquos conpescunt et nubes
abigunt. umidi Africus et praecipue auster Italiae. narrant et in Ponto
caecian in se trahere nubes. sicci corus et vulturnus, praeterqueam
desinentes. nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat et
corus. aestuosus auster, tepidi vulturnus et favonius. iidem subsolano
sicciores, et in totum omnes a septentrione et occidente sicciores quam a meridie
et oriente.
127 saluberrimus
autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus, fortassis quia umidus
frigidior est. minus esurire eo spirante creduntur animantes. etesiae
noctu desinunt fere et a tertia diei oriuntur. in Hispania et Asia ab
oriente flatus est eorum, in Ponto ab aquilone, reliquis in partibus a meridie.
spirant autem et a bruma, cum vocantur ornithiae, sed leniores et paucis
diebus. permutant et duo naturam cum situ: auster Africae serenus, aquilo
nubilus.
128 omnes venti
vicibus suis spirant, maiore ext parte autem ut contrarius desinenti
incipiat. cum proximi cadentibus surgunt, a laevo latere in dextrum ut sol
ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime luna decernit. isdem
autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque
adversa vela concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone,
quoniam ille inferus ex imo mari spirat, hic summo.
129 ideoque post
austros noxii praecipue terrae motus. noctu auster, interdiu aquilo
vehementior, et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus.
septentriones inpari fere desinunt numero, quae observatio et in aliis
multis rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur inpares
numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget exoriens, occidens,
conprimit meridianus aestivis temporibus. itaque medio diei aut noctis
plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et
imbribus venti sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussae
adperuvere caelum.
130 omnium quidem —
si libeat observare minimos ambitus — redire easdem vices quadriennio
exacto Eudoxus putat, non ventorum modo, verum et reliquarum tempestatum
magna ex parte. et est principium lustri eius semper intercalario anno
caniculae ortu. de generalibus ventis haec.
131
Nunc de repentinis flatibus, qui exhalante
terra, ut dictum est, coorti rursusque deiecti, interim obducta nubium
cute, multiformes exsistunt. vagi quippe et ruentes torrentium modo, ut
aliquis placere ostendimus, tonitrua et fulgura edunt. maiore vero inlati
pondere incursusque, si late siccam rupere nubem, procellam gignunt, quae
vocatur a Graecis ecnephias; sin vero depresso sinu artius rotati
effregerunt, sine igni, hoc est sine fulmine, verticem faciunt, qui typon
vocatur, id est vibratus ecnephias.
132 defert hic secum
aliquid abruptum e nube gelidia, convolvens versansque et ruinam suam illo
pondere adgravans ac locum ex loco mutans rapida vertigine, praecipua
navigantium pestis, non antemnas modo, verum ipsa navigia contorta
franges, tenui remedio aceti in advenientem effusi, cui frigidissima est
natura. idem inlisu ipso repercussus correpta secum in caelum refert
sorbetque in excelsum.
133
quod si maiore depressae nubis eruperit specu,
sed minus lato quam procella, nec sine fragore, turbinem vocant, proxima
quaeque prosternentem. idem ardentior accensusque, dum furit, prester
vocatur, amburens contacta pariter et proterens. non fit autem aquilonius
typhon, nec nivalis aut nive iacente ecnephias. quod si simul rupit nubem
exarsitque et ignem habuit, non postea concepit, fulmen est.
134 distat a prestere
quo flamma ab igni. hic late funditur flatu, illud conglobatur impetu.
vertex autem remeando distat a turbine et quo stridor a fragore, procella
latitudine ab utroque, disiecta nube verius quam rupta. fit et caligo
beluae similis in nube, dira navigantibus. vocatur et columna, cum
spissatus umor rigensque ipse se sustinet, ex eodem genere et aulon, cum
veluti fistula nubes aquam trahit.
135
Hieme et aestate rara fulmina contrariis de causis,
quoniam hieme densatus aër nubium crassiore corio spissatur, omnisque
terrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei vaporis
exstinguit. quae ratio inmunem Scythiam et circa rigentia a fulminum casu
praestat, e diverso nimius ardor Aegyptium, siquidem calidi siccique
halitus terrae raro admodum tenuesque et infirmas densantur in nubes.
136 vere autem et
autumno crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore aestatis hiemisque
causis, qua ratione crebra in Italia, quia mobilior aer mitiore hieme et
aestate nimbosa semper quodammodo vernat vel autumnat. Italiaeque partibus
iis, quae a septentrione descendunt ad teporem, qualis est urbis et
Campaniae tractus, iuxta hieme et aestate fulgurat, quod non in alio situ.
137
Fulminum ipsorum plura genera traduntur. quae
sicca veniunt, non adurunt, sed dissipant; quae umida, non urunt, sed
infuscant. tertium est quod clarum vocant, mirificae maximae naturae, quo
dolia exhauriuntur intactis operimentis nulloque alio vestigio relicto,
aurum et aes et argentum liquatur intus, sacculis ipsis nullo modo
ambustis ac ne confuso quidem signo cerae. Marcia, . . . princeps
Romanorum, icta gravida partu exanimatio ipsa citra ullum aliud incommodum
vixit. in Catilinanis prodigiis Pompeiano ex municipio M. Herennius
decurio sereno die fulmine ictus est.
138
Tuscorum litterae novem deos emittere
existimant, eaque esse undecim generum; Iovem enim trina iaculari. Romani
duo tantum ex iis servavere, diurna attribuentes Iovi, nocturna Summano,
rariora sane eadem de causa frigidioris caeli. Etruria erumpere terra
quoque arbitratur, quae infera appellat, brumali tempore facta saeva
maxime et exsecrabilia, cum sint omnia, quae terrena existimant, non illa
generalia nec a sideribus venientia, sed ex proxima atque turbidiore
natura. argumentum evidens, quod omnia superiora e caelo decidentis
obliquos habent ictus, haec autem, quae vocant terrena, rectos.
139 et quae ex
propiore materia cadunt, ideo creduntur e terra exire, quoniam ex repulsu
nulla vestigia edunt, cum sit illa ratio non inferi ictus, sed adversi. a Saturni
ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant, sicut cremantia a Martis,
qualiter cum
Volsinii, oppidum Tuscorum opulentissimum, totum concrematum est
fulmine. vocant et familiaria in totam vitam fatidica, quae prima fiunt
familiam suam cuique indepto. ceterum existimant non ultra decem annos
portendere privata, praeterquam aut primo patrimonio facta aut natali die,
publica non ultra tricesimum annum, praeterquam in deductione oppidi.
140
Exstat annalium memoria sacris quibusdam et
precationibus vel cogi fulmina vel impetrari. vetus fama Etruriae est,
impetratum Volsinios urbem depopulatis agris subeunte monstro, quod
vocavere Oltam, evocatum a Porsina suo rege. et ante eum a Numa saepius
hoc factitatum in primo annalium suorum tradit L. Piso, gravis auctor,
quod imitatum parum rite Tullum Hostilium ictum fulmine. lucosque et aras
et sacra habemus interque Statores ac Tonantes et Feretrios Elicium quoque
accepimus Iovem.
141 varia in hoc
vitae sententia et pro cuiusque animo. imperare naturae sacra audacis est
credere, nec minus hebetis beneficiis abrogare vires, quando in fulgurum
quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die
praecinat et an peremptura sint factum aut prius alia facta quae lateant,
innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob rem
sint ista ut rerum naturae libuit, alias certa alias dubia, aliis probata
aliis damnanda: nos de cetero quae sunt in his memorabilia non omittemus.
142
Fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri,
cum simul fiant, certum est, nec mirum, quoniam lux sonitu velocior, ictum
autem et sonitum congruere ita modulante natura, sed sonitum profecti esse
fulminis, non inlati, etiamnum spiritum ociorem fulmine, ideo quati prius
omne et adflari quam percuti, nec quemquam tangi qui prior viderit fulmen
aut tonitrua audierit. laeva prospera existimantur, quoniam laeva parte
mundi ortus est. nec tamen adventus spectatur quam reditus, sive ab ictu
resilit ignis sive opere confecto aut igne consumpto spiritus remeat.
143 in sedecim partes
caelum in eo spectu divisere Tusci. prima est a septemtrionibus ad
aequinoctialem exortum, secunda ad meridiem, tertia ad aequinoctialem
occasum, quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad septemtriones. has
iterum in quaternas divisere partes, ex quibus octo ab exortu sinistras,
totidem e contrario appellavere dextras. ex iis maxime dirae quae
septemtriones ab occasu attingunt. itaque plurimum refert unde venerint
fulmina et quo concesserint. optimum est in exortivas redire partes.
144 ideo cum
a prima caeli parte venerint et in eandem concesserint, summa felicitas
portendetur, quale Sullae dictatori ostentum datum accepimus. cetera ad
ipsius mundi portionem minus prospera aut dira. quaedam fulgura enuntiare
non putant fas nec audire, praeterquam si hospiti indicentur aut parenti.
magna huius observationis vanitas tacta Iunonis aede Romae deprehensa est
Scauro consule, qui mox princeps fuit. noctu magis quam interdiu sine
tonitribus fulgurat.
145 Unum animal,
hominem, non semper exstinguit, cetera ilico, hunc videlicet natura
tribuente honorem, cum tot beluae viribus praestent. omnia contrarias
incubant partes. homo, nisi convertatur in percussas, non respirat.
superne icti considunt. vigilans ictus convenientibus oculis, dormiens
patentibus reperitur. hominem ita exanimatum cremari fas non est, condi
terra religio tradidit. nullum animal nisi exanimatum fulmine accenditur.
vulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore.
146
ex iis, quae terra gignuntur, lauri fruticem
non icit nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram. ideo
pavidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus beluarum,
quas vitulos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat,
sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armigera huius teli fingitur.
in Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae turres belli civilis
temporibus desiere fieri, nulla non earum fulmine diruta.
147
Praeter haec inferiore caelo relatum in
monumenta est lacte et sanguine pluisse M'. Acilio C. Porcio cos. et saepe
alias, sicut carne P. Volumnio Servio Sulpicio cos., exque ea non
perputruisse quod non diripuissent aves, item ferro in Lucanis anno ante
quam M. Crassus a Parthis interemptus est omnesque cum eo Lucani milites,
quorum magnus numerus in exercitu erat.effigies quo pluit ferri spongiarum
similis fuit. haruspices praemonuerunt superna volnera. L. autem Paulo C. Marcello
cos. lana pluit circa castellum Carissanum, iuxta quod post annum T. Annius
Milo occisus est. eodem causam dicente lateribus coctis pluisse in acta
eius anni relatum est.
148
Armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo
Cimbricis bellis accepimus, crebroque et prius et postea. tertio vero
consulatu Mari ab Amerinis et Tudertibus spectata arma caelestia ab ortu
occasuque inter se concurrentia, pulsis quae ab occasu erant. ipsum ardere
caelum minime mirum est et saepius visum maiore igni nubibus correptis.
149
Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium
Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse
caelestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e sole,
idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos flumen, qui lapis etiam
nunc ostenditur magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis
noctibus flagrante. quod si quis praedictum credat, simul fateatur necesse
est, maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse solvique rerum naturae
intellectum et confundi omnia, si aut ipse sol lapis esse aut umquam
lapidem in eo fuisse credatur. decidere tamen crebro non erit dubium.
150 in Abydi gymnasio
ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem in media terrarum
casurum idem Anaxagoras praedixisse narretur. colitur et Cassandriae, quae
Potidaea quondam vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum
agro paulo ante delatum.
Arcus vocamus extra miraculum frequentes et
extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos dies cum fide portendunt.
manifestum est radium solis inmissum cavae nubi repulsa acie in solem
refringi, colorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris fieri. certe
nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec
noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem
non nisi XXX luna posse fieri.
151 fiunt autem hieme
maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus crescente ab
aequinoctio verno non exsistunt, nec circa solstitium longissimis diebus,
bruma vero [id est brevissimis] frequenter, iidem sublimes humili sole
humilesque sublimi, et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem
dimissi, meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem per meridiem
non cernuntur, post autumni aequinoctium quacumque hora,
152
Cetera eiusdem naturae non multis dubia esse
video: grandinem conglaciato imbre gigni et nivem eodem umore mollius
coacto, pruinam autem ex rore gelido; per hiemem nives cadere, non
grandines, ipsaque grandines interdiu saepius quam noctu, et multo
celerius resolvi quam nives; nebulas nec aestate nec maximo frigore
exsistere, rores neque gelu neque ardoribus neque ventis nec nisi serena
nocte; gelando liquorem minui, resolutaque glacie non eundem inveniri
modum; varietates colorum figurarumque in nubibus cerni, prout admixtus
ignis superet aut vincatur.
153
Praeterea quasdam proprietates quibusdam locis
esse, roscidas aestate Africae noctes, in Italia Locris et in lacu Velino
nullo non die apparere arcus, Rhodi et Syracusis numquam tanta nubila
obduci, ut non aliqua hora sol cernatur, qualia aptius suis referentur
locis. haec sint dicta de aëre.
154
Sequitur terra, cui uni rerum naturae partium
eximia propter merita cognomen indidimus maternae venerationis. sic
hominum illa, ut caelum dei, quae nos nascentes excipit, natos alit
semelque editos et sustinet semper, novissime conplexa gremio iam a reliqua
natura abdicatos, tum maxime ut mater operiens, nullo magis sacra merito
quam quo nos quoque sacros facit, etiam monimenta ac titulos gerens
nomenque prorogans nostrum et memoriam extendens contra brevitatem aevi,
cuius numen ultimum iam nullis precamur irati grave, tamquam nesciamus
hanc esse solam quae numquam irascatur homini.
155 aquae subeunt in
imbres, rigescunt in grandines, tumescunt in fluctus, praecipitantur in
torrentes, aer densatur nubibus, furit procellis: at haec benigna, mitis,
indulgens ususque mortalium semper ancilla, quae coacta generat, quae
sponte fundit, quos odores saporesque, quos sucos, quos tactus, quos
colores! quam bona fide creditum faenus reddit! quae nostra causa alit!
pestifera enim animantia, vitali spiritu habente culpam: illi necesse est
semina excipere et genita sustinere; sed in malis generantium noxa est.
illa serpentem homine percusso amplius non recipit poenasque etiam
inertium nomine exigit. illa medicas fundit herbas et semper homini
parturit.
156 quin et venena
nostri miseritam instituisse credi potest, ne in taedio vitae fames, mors
terrae meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe, ne lacerum corpus
abrupta dispergerent, ne laquei torqueret poena praepostera incluso
spiritu, cui quaereretur exitus, ne in profundo quaesita morte sepultura
pabulo fieret, ne ferri cruciatus scinderet corpus. ita est, miserita
genuit id, cuius facillimo haustu inlibato corpore et cum toto sanguine
exstingueremur, nullo labore, sitientibus similes, qualiter defunctos non
volucres, non ferae attingerent terraeque servaretur qui sibi ipsi
periisset.
157 verum fateamur:
terra nobis malorum remedium genuit, nos illud vitae facimus venenum. non
enim et ferro, quo carere non possumus, simili modo utimur? nec tamen
quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset. adversus unam quippe
naturae partem ingrati sumus. quas non ad delicias quasque non ad
contumelias servit homini? in maria iacitur aut, ut freta admittamus,
eroditur. aquis, ferro, igni, ligno, lapide, fruge omnibus cruciatur horis
multoque plus, ut deliciis quam ut alimentis famuletur nostris.
158 et tamen quae
summa patitur atque extrema cute tolerabilia videantur: penetramus in
viscera, auri argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes,
gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides scrobibus in profundum
actis. viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma, quo petitur.
quot manus atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi,
iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent. et
miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua!
159 ferae enim,
credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas manus. non inter serpentes
fodimus et venas auri tractamus cum veneni radicibus? placatiore tamen dea
ob haec, quod omnes hi opulentiae exitus ad scelera caedesque et bella
tendunt, quodque sanguine nostro rigamus insepultisque ossibus tegimus,
quibus tamen velut exprobato
furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat.
Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim
quod naturam eius ignoramus.
160
est autem figura prima, de qua consensus
iudicat. orbem certe dicimus terrae globumque verticibus includi fatemur.
neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate, tanta
camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta liniarum comprehendantur
ambitu, figuram absoluti orbis efficiat, id quod ipsa rerum natura cogit,
non isdem causis, quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se
convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique incumbit. haec
ut solida ac conferta adsurgit intumescenti similis extraque protenditur.
mundus in centrum vergit, at terra exit a centro, inmensum eius globum in
formam orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente.
161
Ingens hic pugna litterarum contraque vulgi,
circumfundi terrae undique homines conversisque inter se pedibus stare, et
cunctis similem esse verticem, simili modo et quacumque parte media
calcari, illo quaerente, cur non decidant contra siti, tamquam non ratio
praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit sententia
quamvis indocili probabilis turbae, inaequali globo, ut si sit figura
pineae nucis, nihilo minus terram undique incoli.
162 sed quid hoc refert,
alio miraculo exoriente, pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus
vis, mundo praesertim inclusi, dubia sit, aut possit cadere, natura repugnante
et quo cadat negante. nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus, aquarum
nisi in aquis, spiritus nisi in spiritu, sic terrae, arcentibus cunctis, nisi
in se locus non est. globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque.
cui sententiae adest Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus
montes, ex quibus altissimum prodidit Pelium MCCL
passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam portionem universae rotunditatis
colligens. mihi incerta haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam Alpium
vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium passuum adsurgere.
163 sed vulgo maxime
haec pugna est, si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere
cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius. namque et
dependentes ubique guttae parvis globantur orbibus et pulveri inlatae
frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in
poculis repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem umoris
mollitiamque in se residentem ratione facilius quam visu deprehenduntur.
idque etiam magis mirum, in poculis repletis addito umore minimo
circumfluere quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos
saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in verticem attollant,
at cumulo eminenti infusa delabantur.
164 eadem est causa,
propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua, ac
procul recedente navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine,
paulatim descendere videatur et postremo occultetur. denique oceanus, quem
fatemur ultimum, quanam alia figura cohaereret atque non decideret nullo
ultra margine includente? id ipsum ad miraculum redit, quonam modo,
etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra quod, ut sint plana
maria et qua videntur figura, non posse id accidere, magno suo gaudio
magnaque gloria inventores Graeci subtilitate geometrica docent.
165 namque cum e sublimi
in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam
dubitet in litore ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sit,
procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius a centro esse terrae,
omnesque linias, quae emittantur ex eo ad proximas aquas, breviores fieri
quam quae ad extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex parte
aquas vergere in centrum ideoque non decidere, quoniam in interiora
nitantur.
166
Quod ita formasse artifex natura credi debet,
ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset, nec
rursus stare aqua nisi sustinente terra, mutuo inplexu iungerentur, hac
sinus pandente, illa vero permeante totam, intra extra, supra infra, venis
ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpente, quo
spiritu acta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo
decidendi abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua ratione
manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant.
est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo
mari, nec argumentis hoc investigandum, sed iam experimentis cognitum.
167
A Gadibus columnisque Herculis Hispaniae et
Galliarum circuitu totus hodie navigatur occidens. septentrionalis vero
oceanus maiore ex parte navigatus est, auspiciis Divi Augusti Germaniam
classe circumvecta ad Cimbrorum promunturium et inde inmenso mari
prospecto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore nimio rigentia.
propter quod minime verisimile est illic maria deficere, ubi umoris vis
superet. iuxta vero ab ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota
vergens in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco atque
Antiocho regnantibus, qui et Seleucida et Antiochida ab ipsis appellari
voluere.
168 et circa Caspium
multa oceani litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut illinc
septentrio eremigatus, ut iam coniecturae locum sic quoque non relinquat
ingens argumentum paludis Maeoticae, sive ea illius oceani sinus est, ut
multos adverto credidisse, sive angusto discreti situ restagnatio. alio
latere Gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu
Mauretaniae navigatur hodie. maiorem quidem eius partem et orientis
victoriae Magni Alexandri lustravere usque in Arabicum sinum, in quo res
gerente C. Caesare Augusti filio signa navium ex Hispaniensibus naufragiis
feruntur agnita.
169 et Hanno
Carthaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad finem Arabiae
navigationem eam prodidit scripto, sicut ad extera Europae noscenda missus
eodem tempore Himilco. praeterea Nepos Cornelius auctor est Eudoxum
quendam sua aetate, cum Lathyrum regum fugeret, Arabico sinu egressum
Gades usque pervectum, multoque ante eum Caelius Antipater vidisse se qui
navigasset ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia.
170 idem Nepos de septentrionali
circuitu tradit Quinto Metello Celeri, Afrani in consulatu collegae, sed
tum Galliae proconsuli, Indos a rege Sueborum dono datos, qui ex India
commercii causa navigantes tempestatibus essent in Germaniam abrepti. sic
maria circumfusa undique dividuo globo partem orbis auferunt nobis, nec
inde huc nec hinc illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae
mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quicquid est, in quo
singulis nihil satis est, ceu subiectum oculis quantum sit ostendam.
171
Iam primum in dimidio conputari videtur,
tamquam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto circumdatus medio et
omnes ceteras fundens recipiensque aquas et quicquid exit in nubes ac
sidera ipsa tot ac tantae magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis
spatio credetur habitare? inproba et infinita debet esse tam vastae molis
possessio.
172 adde quod ex
relicto plus abstulit caelum. nam cum sint eius quinque partes, quas
vocant zonas, infesto rigore et aeterno gelu premitur omne, quicquid est
subiectum duabus extremis utrimque circa vertices, hunc, qui trionum
septem vocatur, eumque, qui adversus illi austrinus appellatur. perpetua
caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina
tantum albicans lux. verum media terrarum, qua solis orbita est, exusta
flammis et cremata comminus vapore torretur. circa duae tantum inter
exustam et rigentes temperantur eaeque ipsae inter se non perviae propter
incendium siderum,
173 ita terrae tres
partes abstulit caelum; oceani rapina in incerto est. sed et relicta nobis
una portio haud scio an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus
infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu interna maria
adlatrat, ut centum quindecim milibus passuum Arabicus sinus distet ab
Aegyptio mari, Caspius vero CCCLXXV a Pontico,
idem interfusus intrat per tot maria, quibus Africam, Europam, Asiam
dispescit, ut quantum terrarum occupet?
174 conputetur
etiamnum mensura tot fluminum, tantarum paludium, addantur et lacus,
stagna, iam elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae
vallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta; detrahantur
hae tot portiones terrae, immo vero, ut plures tradidere, mundi puncto (neque
enim aliud est terra in universo): haec est materia gloria
nostrae, haec sedes. hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes
cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus bella etiam
civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus terram!
175 et, ut publicos
gentium furores transeam, haec, in qua conterminos pellimus furtoque
vicini caespitem nostro solo adfodimus, ut, qui latissime rura metatus
fuerit ultraque famam exegerit adcolas, quota terrarum parte gaudeat vel,
cum ad mensuram avaritiae suae propagaverit, quam tandem portionem eius
defunctus obtineat?
176
Mediam esse mundi totius haut dubiis constat
argumentis, sed clarissimo aequinocti paribus horis. nam nisi in medio
esset, aequales dies noctesque habere non posse deprehendere est
dioptraeque vel maxime confirmant, cum aequinoctiali tempore ex eadem
linia ortus occasusque cernatur, solstitiali exortus per suam liniam,
brumali occasus. quae accidere nullo modo possent nisi in centro sita.
177
Tres autem circuli supra dictis zonis inplexi
inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte signiferi
excelsissima nobis ad septentrionalem plagam versus, contraque ad alium
polum brumalis, item medio ambitu signiferi orbis incedens aequinoctialis.
Reliquorum quae miramur causa in ipsius terrae
figura est, quam globo similem et cum ea aquas isdem intellegitur
argumentis. sic enim fit haut dubie, ut nobis septentrionalis plagae
sidera numquam occidant, contra meridianae numquam oriantur, rursusque
haec illis non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum
globo.
178 septentriones non
cernit Trogodytice et confinis Aegyptus, nec canopum Italia et quem vocant
Berenices crinem, item quem sub Divo Augusto cognominavere Caesaris
thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto adsurgens fastigium
curvatur, ut canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere
Alexandriae intuentibus videatur, eadem a Rhodo terram quodammodo ipsam
stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis septentrio.
idem a Rhodo absconditur vigilia occultus, secunda se ostendit, in Meroë
solstitio vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi diebus
pariter cum die cernitur.
179 navigantium haec
maxime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono mari, subitoque
conspicuis atque ut e freto emergentibus, quae in anfractu pilae latuere,
sideribus. neque enim, ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se
attollit — aut undique cernerentur haec sidera —, verum haec eadem
quibusque proximis sublimiora creduntur eademque demersa longinquis, utque
nunc sublimis in deiectu positis videtur hic vertex, sic in illam terrae
devexitatem transgressis illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa
fuerant, quod nisi in figura pilae accidere non posset.
180
Ideo defectus solis ac lunae vespertinos
orientis incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes,
meridianos vero serius nobis illi. apud Arbilam Magni Alexandri victoria
luna defecisse noctis secunda hora est prodita eademque in Sicilia
exoriens. solis defectum Vipstano et Fonteio cos., qui fuere ante paucos
annos, factum pridie kalendas Maias Campania hora diei inter septimam et
octavam sensit, Corbulo dux in Armenia inter horam diei decimam et
undecimam prodidit visum, circuitu globi alia aliis detegente et
occultante. quod si plana esset terra, simul omnia apparerent cunctis
noctesque non fierent inaequales; nam aeque aliis quam in medio sitis
paria duodecim horarum intervalla cernerentur, quae nunc non in omni parte
simili modo congruunt.
181
Ideo nec nox diesque, quamvis eadem, toto orbe
simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem adferente. multis hoc
cognitum experimentis, in Africa Hispaniaque turrium Hannibalis, in Asia
vero propter piraticos terrores simili specularum praesidio excitato, in
quis praenuntios ignes sexta hora diei accensos saepe conpertum est tertia
noctis a tergo ultimis visos. eiusdem Alexandri cursor Philonides ex
Sicyone Elin mille et ducenta stadia novem diei confecit horis indeque,
quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensus est saepius. causa,
quod eunti cum sole iter erat, eundem remeans obvium contrario
praetervertebat occursu. qua de causa ad occasum navigantes, quamvis
brevissimo die, vincunt spatia nocturnae navigationis, ut solem ipsum
comitantes.
182
Vasaque horoscopa non ubique eadem sunt usui,
in trecenis stadiis aut, ut longissime, in quingenis mutantibus semet
umbris solis. itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto
meridiano tempore aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis
mensuram efficit, in urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae, in oppido
Ancona superest quinta tricesima, in parte Italiae, quae Venetia
appellatur, isdem horis umbra gnomoni par fit.
183
Simili modo tradunt in Syene oppido, quod est
supra Alexandriam quinque milibus stadium, solstiti die medio nullam
umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factum totum inluminari. ex
quo apparere tum solem illi loco supra verticem esse, quod et in India
supra flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit. constatque
in Berenice urbe Trogodytarum, et inde stadiis
IIII·DCCCXX
in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in margine Rubri maris ad primos
elephantorum venatus conditum est, hoc idem ante solstitum quadragenis
quinis diebus totidemque postea fieri, et per eos XC
dies in meridiem umbras iaci.
184 rursus in Meroë —
insula haec caputque gentis Aethiopum V milibus
stadium a Syene in amne Nilo habitatur — bis anno absumi umbras, sole
duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc obtinente. in
Indiae gente Oretum mons est Maleus nomine, iuxta quem umbrae aestate in
austrum, hieme in septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi
apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo portu, sol dexter
oritur, umbrae in meridiem cadunt.
185 septentrionem ibi
Alexandro morante adnotantum prima tantum parte noctis aspici. Onesicritus,
dux eius, scripsit, quibus in locis Indiae umbrae non sint, septentrionem
non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinumerari ibi.
et tota Trogodytice umbras bis quadragenis quinis diebus
in anno Eratosthenes in contrarium cadere prodidit.
186 sic fit, ut vario
lucis incremento in Meroë longissimus dies XII horas
aequinoctiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIIII
horas, in Italia XV, in Britannia XVII,
ubi aestate lucidae noctes haut dubie se promittunt, id quod cogit ratio credi,
solstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta
terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam
remoto.
187 quod fieri in
insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in
septentrionem a Britannia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Camaloduno
Britanniae oppido circiter CC,
adfirmant.
Umbrarum hanc rationem et quam vocant gnomonicen invenit
Anaximenes Milesius, Anaximandri, de quo diximus, discipulus, primusque
horologium, quod appellant sciothericon, Lacedaemone ostendit.
188 Ipsum diem alii aliter
observavere: Babylonii inter duos solis exortus, Athenienses inter duos occasus,
Umbri a meridie ad meridiem, vulgus omne a luce ad tenebras, sacerdotes
Romani et qui diem finiere civilem, item Aegyptii et Hipparchus a media
nocte in mediam. minora autem intervalla esse lucis inter ortus solis iuxta
solstitia quam aequinoctia apparet, quia positio signiferi circa media sui obliquior
est, iuxta solstitium autem rectior.
189
Contexenda sunt his caelestibus nexa causis.
namque et Aethiopas vicini sideris vapore torreri adustisque similes gigni,
barba et capillo vibrato, non est dubium, et adversa plaga mundi candida
atque glaciali cute esse gentes, flavis promissas crinibus, truces vero ex
caeli rigore has, illas mobilitate sapientes, ipsoque crurum argumento
illis in supera sucum revocari natura vaporis, his in inferas partes
depelli umore deciduo; hic graves feras, illic varias effigies animalium
provenire et maxime alitum multas figuras igni
volucres; corporum autem proceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic
umoris alimento;
190 medio vero terrae
salubri utrimque mixtura fertiles ad omnia tractus, modicos corporum
habitus magna et in colore temperie, ritus molles, sensus liquidos,
ingenia fecunda totiusque naturae capacia, isdem imperia, quae numquam
extimis gentibus fuerint, sicut ne illae quidem his paruerint, avolsae ac
pro numine naturae urguentis illas solitariae.
191
Babyloniorum placita et motus terrae hiatusque,
qua cetera omnia, siderum vi existimant fieri, sed illorum trium, quibus
fulmina adsignant, fieri autem meantium cum sole aut congruentium et
maxime circa quadrata mundi. praeclara quaedam et inmortalis in eo, si
credimus, divinitas perhibetur Anaximandro Milesio physico, quem ferunt
Lacedaemoniis praedixisse ut urbem ac tecta custodirent, instare enim
motum terrae, cum et urbs tota eorum corruit et Taygeti montis magna pars,
ad formam puppis eminens, abrupta cladem eam insuper ruina pressit.
perhibetur et Pherecydi, Pythagorae doctori, alia coniectatio, sed et illa
divina, haustu aquae e puteo praesensisse ac praedixisse civibus terrae
motum.
192 quae si vera sunt,
quantum a deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant? et haec
quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur: ventos in causa esse
non dubium reor. neque enim umquam intremiscunt terrae nisi sopito mari
caeloque adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni
spiritu qui vehit, nec umquam nisi post ventos, condito scilicet in venas
et cava eius occulta flatu. neque aliud est in terra tremor quam in nube
tonitruum, nec hiatus aliud quam cum fulmen erumpit incluso spiritu
luctante et ad libertatem exire nitente.
193
Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera,
alibi prostratis moenibus, alibi hiatu profundo haustis, alibi egestis
molibus, alibi emissis amnibus, nonnumquam etiam ignibus calidisve
fontibus, alibi averso fluminum cursu. praecedit vero comitaturque
terribilis sonus, alias murmuri similis, alias mugitibus aut clamori
humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiae excipientis
formaque vel cavernarum vel cuniculi, per quem meet, exilius grassante in
angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente in umidis,
fluctuante in stagnantibus, furente contra solida.
194 itaque et sine
motu saepe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam sed tremit
vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens quae sorbuit, alias
occultat ore conpresso rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia
exstent, urbibus plerumque devoratis agrorumque tractu hausto. maritima
autem maxime quatiuntur, nec montuosa tali malo carent. exploratum mihi
est Alpes Appenninumque saepius tremuisse.
195 et autumno ac
vere terrae crebrius moventur, sicut fulmina. ideo Galliae et Aegyptus
minime quatiuntur, quoniam hic aestatis causa obstat, illic hiemis. item
noctu saepius quam interdiu. maximi autem motus existunt matutini
vespertinique, sed propinqua luce crebri, interdiu autem circa meridiem.
fiunt et solis lunaeque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur,
praecipue vero cum sequitur imbres aestus imbresve aestum.
196
Navigantes quoque sentiunt non dubia
coniectura, sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente ictu.
intremunt vero et in navibus postes aeque quam in aedificiis crepituque
praenuntiant. quin et volucres non inpavidae sedent. est et in caelo
signum praeceditque motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno
tenuis ceu lineae nube in longum porrecta spatium.
197
Est et in puteis turbidior aqua nec sine
odoris taedio, sicut in isdem et remedium, quale et crebri specus
praebent; conceptum enim spiritum exhalant. quod in totis notatur oppidis:
minus quatiuntur crebris ad eluviem cuniculis cavata, multoque sunt
tutiora in isdem illis quae pendent, sicuti Neapoli in Italia
intellegitur, parte eius, quae solida est, ad tales casus obnoxia.
tutissimi sunt aedificiorum fornices, anguli quoque parietum postesque,
alterno pulsu renitente. et latere terreno facti parietes minore noxa
quatiuntur.
198 magna differentia
est et in ipso genere motus, pluribus siquidem modis quatitur. tutissimum
est cum vibrat crispante aedificiorum crepitu et cum intumescit adsurgens
alternoque motu residit; innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu
arietant, quoniam alter motus alteri renititur. undantis inclinatio et
fluctus more quaedam volutatio infesta est aut cum in unam partem totus se
motus inpellit. desinunt autem tremores, cum ventus emersit; sin vero
duravere, non ante XL dies sistuntur, plerumque
et tardius, utpote cum quidam annuo et bienni spatio duraverint.
199
Factum est semel, quod equidem in Etruscae
disciplinae voluminibus invenio, ingens terrarum portentum L. Marcio Sexto
Iulio cos. in agro Mutinensi. namque montes duo inter se concurrerunt
crepito maximo adsultantes recedentesque, inter eos flamma fumoque in
caelum exeunte interdiu, spectante e via Aemilia magna equitum Romanorum
familiarumque et viatorum multitudine. eo concursu villae omnes elisae,
animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt, anno ante sociale
bellum, quod haud scio an funestius terrae ipsi Italiae fuerit quam
civilia. non minus mirum ostentum et nostra cognovit aetas anno Neronis
principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleis
intercedente publica via in contrarias sedes transgressis in agro
Marrucino praediis Vetti Marcelli equitis Romani res Neronis procurantis.
200
Fiunt simul cum terrae motu et inundationes
maris, eodem videlicet spiritu infusi aut terrae sidentis sinu recepti.
maximus terrae memoria mortalium exstitit motus Tiberii Caesaris
principatu, XII urbibus Asiae una nocte
prostratis; creberrimus Punico bello intra eundem annum septies ac
quinquagies nuntiatus Romam, quo quidem anno ad Trasimenum lacum
dimicantes maximum motum neque Poeni sensere nec Romani. nec vero simplex
malum aut in ipso tantum motu periculum est, sed par aut maius ostento.
numquam urbs Roma tremuit, ut non futuri eventus alicuius id praenuntium
esset.
201
Eadem nascentium causa terrarum est, cum idem
ille spiritus adtollendo potens solo non valuit erumpere. nascuntur enim,
nec fluminum tantum invectu, sicut Echinades insulae ab Acheloo amne
congestae maiorque pars Aegypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis et
diei cursum fuisse Homero credimus, nec recessu maris, sicuti olim
Cerceis. quod accidisse et in Ambraciae portu decem milium passuum
intervallo et Atheniensium quinque milium ad Piraeeum memoratur. et
Ephesius quondam aedem Dianae adluebat. Herodoto quidem si credimus, mare
fuit supra Memphim usque ad Aethiopum montes itemque a planis Arabiae,
mare circa Ilium et tota Teuthranie quaque campos intulerit Maeander.
202
Nascuntur et alio modo terrae ac repente in
aliquo mari emergunt, velut paria secum faciente natura quaeque hauserit
hiatus alio loco reddente.
Clarae iam pridem insulae Delos et Rhodos
memoriae produntur; et natae postea minores, ultra Melon Anaphe, inter
Lemnum et Hellespontum Neae, inter Lebedum et Teon Halone, inter Cycladas
* Thera et Therasia, inter easdem * Olympiadis CXLV
anno * quarto [post annos CXXX] Hiera eademque
Automate, et ab ea duobus stadiis post annos CCXLII
nostro aevo Iunio Silano Valerio [Balbo] cos. a. d. VIII idus
Iulias Thia.
203 ante nos et iuxta
Italiam inter Aeolias insulas, item iuxta Cretam emersit
MM·D passuum una cum calidis fontibus, altera
Olympiadis CLXIII anno tertio in Tusco sinu,
flagrans haec violento cum flatu, proditurque memoriae, magna circa eam
multitudine piscium fluitante confestim expirasse quibus ex his cibus
fuisset. sic et Pithecussas in Campano sinu ferunt ortas, mox in his
montem Epopon, cum repente flamma ex eo emicuisset, campestri aequatum
planitiei. in eadem et oppidum haustum profundo, alioque motu terrae
stagnum emersisse, et alio provolutis montibus insulam extitisse
Prochytam.
204
Namque et hoc modo insulas rerum natura fecit:
avellit Siciliam Italiae, Cyprum Syriae, Euboeam Boeotiae, Euboeae
Atalanten et Macrian, Besbicum Bithyniae, Leucosian Sirenum promunturio.
rursus abstulit insulas mari iunxitque terris, Antissam Lesbo,
Zephyrium Halicarnaso, Aethusan Myndo, Dromiscon et Pernen Mileto, Narthecusam
Parthenio promunturio. Hybanda, quondam insula Ioniae, ducentis nunc a mari
abest stadiis, Syrien Ephesus in mediterraneo habet, Derasidas et Sapphoniam
vicina ei Magnesia. Epidaurus et Oricum insulae esse desierunt.
205 in totum abstulit terras
primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni credimus, inmenso spatio,
mox interno quoque: videmus hodie mersam Acarnaniam Ambracio sinu, Achaiam Corinthio,
Europam Asiamque Propontide et Ponto. ad hoc perrupit mare Leucada, Antirrhium,
Hellespontum, Bosporos duos.
Atque ut sinus et stagna praeteream, ipsa se
comest terra. devoravit Cibotum altissimum montem cum oppido Cariae,
Sipylum in Magnesia et prius in eodem loco clarissimam urbem, quae
Tantalis vocabatur, Galenes et Gamales urbium in Phoenice agros cum ipsis,
Phegium, Aethiopiae iugum excelsissimum, tamquam non infida grassarentur
et litora.
206
Pyrram et Antissam circa Maeotim pontus
abstulit, Helicen et Buram sinus Corinthius, quarum in alto vestigia
apparent. ex insula Cea amplius triginta milia passuum abrupta subito cum
plurimis mortalium rapuit et in Sicilia dimidiam Tyndarida urbem ac
quicquid ab Italia deest, similiter in Boeotia Eleusina.
Motus enim terrae sileantur et quicquid est,
ubi saltem busta urbium exstant, simul ut terrae miracula potius dicamus
quam scelera naturae. et, Hercules, non caelestia enarratu difficiliora
fuerint.
207 metallorum
opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis suboriens, cum
tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinae, naufragia, bella,
fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant; gemmarum pictura
tam multiplex, lapidum tam discolores maculae interque eos candor alicuius
praeter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis
emicantium perpetua tot saeculis incendia; spiritus letales aliubi aut
scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum,
ut
Soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris
animantibus,
208 nonnumquam et
homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano! spiracula vocant, alii
Charonea, scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis
Ampsancti ad Mephitis aedem locum, quem qui intravere moriuntur; simili
modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnae sacerdoti innoxium. aliubi
fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura praecinant, ut
Delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae
adferre mortalium quispiam quam diffusae per omne naturae subinde aliter
atque aliter numen erumpens?
209
Quaedam vero terrae ad ingressus tremunt,
sicut in Gabiensi agro non procul urbe Roma iugera ferme ducenta
equitantium cursu; similiter in Reatino. quaedam insulae semper
fluctuantur, sicut in agro Caecubo et eodem Reatino, Mutinensi,
Statoniensi, in Vadimonis lacu, ad Cutilias aquas opaca silva, quae
numquam die ac nocte eodem loco visitur, in Lydia quae vocantur Calaminae,
non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae, multorum civium
Mithridatico bello salus. sunt et in Nymphaeo parvae, Saliares dictae,
quoniam in symphoniae cantu ad ictus modulantium pedum moventur. in
Tarquiniensi lacu magno Italiae duae nemora circumferunt, nunc triquetram
figuram edentes, nunc rotundam conplexu ventis inpellentibus, quadratam
numquam.
210
Celebre fanum habet Veneris Paphos, in cuius
quandam aream non inpluit, item in Nea, oppido Troadis, circa simulacrum
Minervae; in eodem et relicta sacrificia non putrescunt.
211 iuxta Harpasa oppidum
Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem, si toto corpore inpellatur,
resistens. in Taurorum paeninsula in civitate Parasino terra est, qua sanantur
omnia vulnera. at circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia
corpora; sarcophagus vocatur. duo sunt montes iuxta flumen Indum: alteri natura
ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento,
vestigia evelli in altero non possint, in altero sisti. Locris et Crotone pestilentiam
numquam fuisse nec in Ilio terrae motum adnotatum est, in Lycia vero semper
a terrae motu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano frumentum satum
non nascitur; ad aras Mucias in Veiente et apud Tusculanum et in silva Ciminia
loca sunt, in quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino natum
faenum ibi noxium, extra salubre est.
212
Et de aquarum natura complura dicta sunt, sed
aestus mari accedere ac reciprocare maxime mirum, pluribus quidem modis,
verum causa in sole lunaque. bis inter duos exortus lunae adfluunt bisque
remeant vicenis quaternisque semper horis, et primum attollente se cum ea
mundo intumescentes, mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum
residentes, rursusque ab occasu subter ad caeli ima et meridiano contraria
accedente inundantes, hinc, donec iterum exoriatur, se resorbentes
213 nec umquam eodem
tempore quo pridie reflui, velut anhelantes sidere avido trahente secum
haustu maria et adsidue aliunde quam pridie exoriente, paribus tamen
intervallis reciproci senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis
aut loci, sed aequinoctialibus ideoque inaequales vulgarium horarum
spatio, utcumque plures in eos aut diei aut noctis illarum mensurae
cadant,
214 et aequinoctio
tantum pares ubique. ingens argumentum plenumque lucis ac vocis etiam
diurnae. hebetes esse qui negent subtermeare sidera ac rursus eadem
exsurgere, similemque terris, immo vero naturae universae, et inde faciem
in isdem ortus occasusque operibus, non aliter sub terra manifesto sideris
cursu aliove effectu quam cum praeter oculos nostros feratur.
215 Multiplex
etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. quippe modici
a nova ad dividuam aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime
fervent. inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio latere
dividua augentur. in coitu solis pares plenae. eadem in aquilonia et
a terris longius recedente mitiores quam cum in austros digressa propiore
nisu vim suam exercet. per octonos quosque annos ad principia motus et
paria incrementa centesimo lunae revocantur ambitu. augent ea cuncta solis
annuis causis, duobus aequinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius
quam verno, inanes vero bruma et magis solstitio.
216 nec tamen in
ipsis quos dixi temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque
in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam mundus ostendat
occultetve aut media plaga declinet, verum fere duabus horis
aequinoctialibus serius, tardiore semper ad terras omnium, quae geruntur
in caelo, effectu cadente quam visu, sicuti fulguris et tonitrus et
fulminum.
217 Omnes autem
aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque quam in reliquo mari,
sive quia in totum universitate animosius quam parte est, sive quia
magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem
angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes similiter moventur.
— (octogenis cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas
Massiliensis auctor est.) — et interiora autem maria terris clauduntur ut
portu;
218 quibusdam tamen
in locis spatiosior laxitas dicioni paret, utpote cum plura exempla sint
in tranquillo mari nulloque velorum pulsu tertio die ex Italia pervectorum
Uticam aestu fervente. circa litora autem magis quam in alto
deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id
est spiritus, magis sentiunt. in plerisque tractu exortus aestuariis
propter dispares siderum in quoque tractu exortus diversi existunt aestus,
tempore, non ratione discordes, sicut in Syrtibus.
219
Et quorundam tamen privata natura est, velut
Tauromenitani euripi saepius et in Euboea septies die ac nocte
reciprocantis. idem aestus triduo in mense consistit, septima, octava
nonaque luna.
Gadibus
qui est delubro Herculis proximus fons, inclusus ad putei modum, alias
simul cum oceano augetur minuiturque, alias utrumque contrariis
temporibus; eodem in loco alter oceani motibus consentit. in ripa Baetis
oppidum est, cuius putei crescente aestu minuuntur, augescunt decedente,
mediis temporum inmobiles. eadem natura
Hispali
oppido uni puteo, ceteris vulgaris. et Pontus semper extra meat in
Propontidem, introrsus in Pontum numquam refluo mari.
220
Omnia plenilunio maria purgantur, quaedam et
stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo similia expuuntur in litus
purgamenta, unde fabula est Solis boves ibi stabulari. his addit — ut
nihil, quod equidem noverim, praeteream — Aristoteles nullum animal nisi
aestu recedente expirare. observatum id multis in Gallico oceano et
dumtaxat in homine compertum.
221
quo vera coniectatio existit, haut frustra
spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod terras saturet accedensque
corpora impleat, abscedens inaniat. ideo cum incremento eius augeri
conchylia et maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et
sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac minui, frondes quoque
et pabula —
ut suo loco dicetur — sentire, in omnia eadem penetrante vi.
222
itaque solis ardore siccatur liquor, et hoc
esse masculum sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque.
sic mari late patenti saporem incoqui salis,
aut quia exhausto inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea,
omne asperius crassiusque linquatur — ideo summam aequorum aquam dulciorem
profunda; hanc esse veriorem causam asperi saporis quam quod mare terrae
sudor sit aeternus — aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut
quia terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exemplis
Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia, accidisse
prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.
223 e contrario
ferunt lunae femineum ac molle sidus, atque nocturnum solvere umorem et
trahere, non auferre. id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in
tabem visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum in caput
revocet, glaciem refundat cunctaque umifico spiritu laxet. ita pensari
naturae vices semperque sufficere, aliis siderum elementa cogentibus,
aliis vero fundentibus. sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut
in marinis solis.
224
Altissimum mare XV stadiorum
Fabianus tradit. alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis — vocant Bathea
Ponti — trecentis fere a continente stadiis inmensam altitudinem maris
tradunt, vadis numquam repertis.
mirabilius id faciunt aquae dulces iuxta mare
ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura miraculis cessat. dulces
mari invehuntur, leviores haut dubie; ideo et marinae, quarum natura
gravior, magis invecta sustinent. quaedam vero et dulces inter se
supermeant alias, ut in Fucino lacu invectus Pitonius amnis, in Lario
Addua, in Verbanno Ticinus, in Benaco Mincius, in Sebinno Ollius, in
Lemanno Rhodanus: his trans Alpis, superiores in Italia, multorum milium
transitu hospitali suas tantum nec largiores quam intulere aquas
evehentes. proditum hoc et in Oronte amne Syriae multisque aliis.
225 quidam vero odio
maris ipsa subeunt vada, sicut Arethusa, fons Syracusanus, in quo
redduntur iacta in Alpheum, qui per Olympiam fluens Peloponnesiaco litori
infunditur. subeunt terras rursusque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in
Argolica, Tigris in Mesopotamia et, quae in Aesculapi fonte Athenis mersa
sunt, in Phalerico redduntur. et in Atinate campo fluvius mersus post
XX milia passuum exit et in Aquileiensi
Timavus.
226 nihil in
Asphaltite Iudeae lacu, qui bitumen gignit, mergi potest nec in Armeniae
maioris Aretissa; is quidem nitrosus pisces alit. in Sallentino iuxta
oppidum Manduriam lacus, ad margines plenus, neque exhaustis aquis
minuitur neque infusis augetur. in Ciconum flumine et in Piceno lacu
Velino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et in Surio Colchidis
flumine adeo, ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex. similiter
in flumine Silero ultra Surrentum non virgulta modo inmersa, verum et
folia lapidescunt, alias salubri potu eius aquae. in exitu paludis
Reatinae saxum crescit [et in Rubro mari oleae virentesque frutices
enascuntur].
227 Sed fontium
plurimorum natura mira est fervore, idque etiam in iugis Alpium ipsoque in
mari inter Italiam et Aenariam in Baiano sinu et in Liri fluvio multisque
aliis. nam dulcis haustus in mari plurimis locis, ut ad Chelidonias
insulas et Aradum et in Gaditano oceano. Patavinorum aquis calidis herbae
virentes innascuntur, Pisanorum ranae, ad Vetulonios
in Etruria non procul a mari pisces. in Casinate fluvius appellatur
Scatebra, frigidus, abundantior aestate; in eo, ut in Arcadia Stymphali,
nascuntur aquatiles musculi.
These are probably the hot springs of Saturnia.
228 in Dodone Iovis
fons, cum sit gelidus et inmersas faces extinguat, si extinctae
admoveantur, accendit. idem meridie semper deficit, qua de causa
ἀ½±À±Å̼µ½¿½ vocant, mox increscens ad medium
noctis exuberat, ab eo rursus sensim deficit. in Illyricis supra fontem
frigidum expansae vestes accenduntur. Iovis Hammonis stagnum, interdiu
frigidum, noctibus fervet. in Trogodytis fons Solis appellatur dulcis et
circa meridiem maxime frigidus; mox paulatim tepescens ad noctis media
fervore et amaritudine infestatur.
229 Padi
fons mediis diebus aestivis velut interquiescens semper aret. in Tenedo
insula fons semper a tertia noctis hora in sextam ab aestivo solstitio
exundat, et in Delo insula Inopus fons eodem quo Nilus modo ac pariter cum
eo decrescit augeturve. contra Timavum amnem insula parva in mari est cum
fontibus calidis, qui pariter cum aestu maris crescunt minuunturque. in
agro Pitinate trans Appenninum fluvius Novanus, omnibus solstitiis
torrens, bruma siccatur.
230 In Falisco omnis
aqua pota candidos boves facit, in Boeotia amnis Melas oves nigras,
Cephisus ex eodem lacu profluens albas, rursus nigras Penius rufasque
iuxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni. in Ponto fluvius Axiaces rigat
campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem alunt. in Reatino fons
Neminie appellatus alio atque alio loco exoritur, annonae mutationem
significans. Brundisi in portu fons incorruptas praestat aquas
navigantibus. Lyncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos
facit; item in Paphlagonia et in agro Caleno.
231 Andro in insula
templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis semper vini saporem fundere
Mucianus ter consul credit. dies µ¿´¿Ã¯±
vocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styx, nec odore differens nec colore,
pota ilico necat; item in Liberoso Taurorum colle tres fontes sine
remedio, sine dolore mortiferi. in Carrinensi Hispaniae agro duo fontes
iuxta fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem gente alius
aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquam differentes.
232 in Comensi iuxta
Larium lacum fons largus horis singulis semper intumescit ac residit. in
Cydonea insula ante Lesbum fons calidus vere tantum fluit. lacus Sannaus
in Asia circa nascente absinthio inficitur. Colophone in Apollinis Clarii
specu lacuna est, cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore
vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas Neronis principis supremis,
sicut in rebus eius rettulimus.
233 Iam omnes fontes
aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit? sicut illa permira naturae
opera, aes ac plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque
ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius moveri, Syrium
lapidem quamvis grandem innatare eundemque comminutum mergi, recentia
cadavera ad vadum labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius
quam plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam reliquas,
nec fieri salem nisi admixtis dulcibus;
234 marinas tardius
gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse, autumnale salsius;
omne oleo tranquillari, et ob id urinantes ore spargere, quoniam mitiget
naturam asperam lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum
omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam in Aetnae
radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena, centena milia passuum
harenas flammarum globo eructet.
235 namque et ignium, quod est naturae quartum
elementum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis.
In urbe Commagenes Samosata stagnum est
emittens limum — maltham vocant — flagrantem. cum quid attigit solidi,
adhaeret; praeterea tactu et sequitur fugientes. sic defendere muros
oppugnante Lucullo; flagrabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra
tantum restingui docuere experimenta.
similis est natura naphthae. ita appellatur
circa Babylonem et in Austacenis Parthiae profluens bituminis liquidi
modo. huic magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus
undecumque visam. ita ferunt a Medea paelicem crematam, postquam
sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapto.
236
verum in montium miraculis ardet Aetna
noctibus semper tantoque aevo materia ignium sufficit, nivalis hibernis
temporibus egestumque cinerem pruinis operiens. nec in illo tantum natura
saevit exustionem terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimaera,
et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aqua,
extingui vero terra aut fimo Cnidius Ctesias tradit. eadem in Lycia
Hephaesti montes taeda flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque
rivorum et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille pluviis;
baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum, rivos ignium sequi narrant.
flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex.
237 flagrat in Medis
et in Sittacene confinio Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam
XV caminis, maximo eorum et interdiu, campus.
Babylone flagrat e quadam veluti piscina iugeri magnitudine, Aethiopum
iuxta Hesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter in
Megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus frondemque densi
supra se nemoris non adurens et iuxta gelidum fontem semper ardens
Nymphaei crater, dira Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit;
augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili, et
alias omne bitumine dilutius.
238 sed quis haec
miretur? in medio mari Hiera et Lipara insulae Aeoliae iuxta Italiam cum
ipso mari arsere per aliquot dies sociali bello, donec legatio senatus
piavit. maximo tamen ardet incendio Theon ochema dictum Aethiopum iugum
torrentesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot incendiis
rerum natura terras cremat!
239
Praeterea cum sit huius unius elementi ratio
fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis, quid fore
putandum est in tot rogis terrae? quae est illa natura, quae voracitatem
in toto mundo avidissimam sine damno sui pascit? addantur his sidera
innumera ingensque sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti
naturae attritique inter se ligni, iam nubium et origines fulminum:
excedet profecto miracula omnia ullum diem fuisse, quo non cuncta
conflagrarent, cum specula quoque concava adversa solis radiis facilius
etiam accendant quam ullus alius ignis.
240 quid quod
innumerabiles parvi, sed naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra
flamma, quae pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias, haec quidem
invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia — viret aeterno
hunc fontem igneum contegens fraxinus —; exit in Mutinensi agro statis
Volcano diebus. reperitur apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo
deciderit, ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare
lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in saxum quoddam ibi
sacrum protinus flammam existere, in Laciniae Iunonis ara sub diu sita
cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis;
241 quin et
repentinos existere ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis:
Trasimenum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in pueritia ex
capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispania interemptis Scipionibus
contionanti et milites ad ultionem exhortanti arsisse simili modo Valerius
Antias narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam mixtura rerum
omnium exhibentur miracula. verum egressa mens interpretationem naturae
festinat legentium animos per totum orbem veluti manu ducere.
242
Pars nostra terrarum, de qua memoro, ambienti,
ut dictum est, oceano velut innatans longissime ab ortu ad occasum patet,
hoc est ab India ad Herculis columnas Gadibus sacratas |LXXXV|·LXXVIII p.,
ut Artemidoro auctori placet, ut vero Isidoro, |XCVIII|·XVIII.
Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri promunturii ad
promunturium Artabrum, quo longissime frons procurrat Hispaniae,
DCCCCXCI·D.
243 mensura currit
duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in Eoum oceanum effundit,
per Indiam Parthyenenque ad Myriandrum urbem Syriae in Issico sinu
positam|LII|·XV,
inde proxima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum,
Astyopalaeam in Carpathio mari insulam, Taenarum Laconicae, Lilybaeum
Siciliae, Caralim Sardiniae |XXI|·XIII,
deinde Gades |XII|·L,
quae mensura universa ab Eoo mari efficit |LXXXV|·LXXXVIII.
244 alia via, quae
certior et iniri terreno maxime potest, a Gange ad Euphraten amnem |LI|·LXIX,
inde Cappadociae Mazaca CCXLIIII, inde
per Phrygiam, Cariam, Ephesum CCCCXCVIIII,
ab Epheso per Aegaeum pelagus Delum CC,
Isthmum CCXII·D,
inde terra [et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi
XC, Leucadem
LXXXVII·D,
Corcyram totidem, Acroceraunia LXXXII·D,
Brundisium LXXXVII·D,
Romam CCCLX, Alpes usque ad
Scingomagum vicum DXVIIII, per Galliam
ad Pyrenaeos montes Illiberim CCCCLXVIII,
ad oceanum et Hispaniae oram DCCCXXXI,
traiectu Gadis VII·D,
quae mensura Artemidori ratione |LXXXIX|·XLV
efficit.
245 Latitudo
autem terrae a meridiano situ ad septentriones, dimidio fere minor,
Isidoro colligit |LIIII|·LXII,
quo palam fit quantum et hinc vapor abstulerit et illinc rigor. neque enim
deesse terris arbitror aut non esse globi formam, sed inhabitabilia
utrimque inconperta esse. haec mensura currit a litore Aethiopici oceani,
qua modo habitatur, ad Meroen DCXXV,
inde Alexandriam |XII|·L,
Rhodum DLXXXIIII, Cnidum
LXXXVII·D,
Coum XXV, Samum
C, Chium
XCIIII, Mytilenen LXV, Tenedum
CXIX, Sigeum promunturium
XII·D, os
Ponti CCCXII·D,
Carambin promunturium CCCL, os Maeotis
CCCXII·D,
ostium Tanais CCLXXV, qui cursus
conpendiis maris brevior fieri potest LXXIX.
246 ab ostio Tanais
nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora
inconperta existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere
fateretur ad septentriones versus; Isidorus adiecit |XII|·L
usque ad Thylen, quae coniectura divinationis est. ego non minore quam
proxime dicto spatio Sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum
esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde
ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror. nam
et a Germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo.
247
De longitudine ac latitudine haec sunt, quae digna memoratu putem.
universum autem circuitum Eratosthenes, in omnium quidem litterarum
subtilitate, set in hac utique praeter ceteros solers, quem cunctis
probari video, CCLII milium stadiorum prodidit,
quae mensura Romana conputatione efficit trecentiens quindeciens centena
milia passuum: inprobum ausum, verum ita subtili argumentatione
conprehensum, ut pudeat non credere. Hipparchus, et in coarguendo eo et in
reliqua omni diligentia mirus, adicit stadiorum paulo minus
XXVI.
248 alia Dionysodoro
fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis Graecae maximum. Melius hic
fuit, geometricae scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus
duxere ei propinquae, ad quas pertinebat hereditas. hae cum secutis diebus
iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulchro epistulam Dionysodori
nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchro ad infimam terram;
esse eo stadiorum XLII. nec defuere
geometrae qui interpretarentur, significare epistulam a medio terrarum
orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae
medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse
CCLII stadiorum pronuntiarent.
;
Harmonica ratio, quae cogit rerum naturam sibi
ipsam congruere, addit huic mensurae stadiorum
XII terramque XCVI
partem totius mundi facit.