Liber XXXV
I
1
Metallorum, quibus opes constant, adgnascentiumque iis natura indicata
propemodum est, ita conexis rebus, ut inmensa medicinae silva officinarumque
tenebrae et morosa caelandi fingendique ac tinguendi subtilitas simul dicerentur.
restant terrae ipsius genera lapidumque vel numerosiore serie, plurimis singula
a Graecis praecipue voluminibus tractata. nos in iis brevitatem sequemur utilem
instituto, modo nihil necessarium aut naturale omittentes,
2
primumque dicemus quae restant de pictura, arte quondam nobili tunc cum
expeteretur regibus populisque et alios nobilitante, quos esset dignata
posteris tradere, nunc vero in totum marmoribus pulsa, iam quidem et auro, nec
tantum ut parietes toti operiantur, verum et interraso marmore vermiculatisque
ad effigies rerum et animalium crustis.
3
non placent iam abaci nec spatia montes in cubiculo dilatantia: coepimus et
lapide pingere. hoc Claudii principatu inventum, Neronis vero maculas, quae non
essent in crustis, inserendo unitatem variare, ut ovatus esset Numidicus, ut
purpura distingueretur Synnadicus, qualiter illos nasci optassent deliciae.
montium haec subsidia deficientium, nec cessat luxuria id agere, ut quam
plurimum incendiis perdat.
II
4
Imaginum quidem pictura, qua maxime similes in aevum propagabantur figurae, in
totum exolevit. aerei ponuntur clipei argentea facie, surdo figurarum
discrimine; statuarum capita permutantur, volgatis iam pridem salibus etiam
carminum. adeo materiam conspici malunt omnes quam se nosci. et inter haec
pinacothecas veteribus tabulis consuunt alienasque effigies colunt, ipsi honorem
non nisi in pretio ducentes, ut frangat heres furisque detrahat laqueo.
5
itaque nullius effigie vivente imagines pecuniae, non suas, relincunt. iidem
palaestras athletarum imaginibus et ceromata sua exornant, Epicuri voltus per
cubicula gestant ac circumferunt secum. natali eius* sacrificant, feriasque omni
mense *vicesima luna* custodiunt, quas icadas vocant, ii maxime, qui se ne
viventes quidem nosci volunt. ita est profecto: artes desidia perdidit, et
quoniam animorum imagines non sunt, negleguntur etiam corporum.
6
aliter apud maiores in atriis haec erant, quae spectarentur; non signa
externorum artificum nec aera aut marmora: expressi cera vultus singulis
disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilicia funera,
semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius qui umquam fuerat populus.
stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas.
7
tabulina codicibus implebantur et monimentis rerum in magistratu gestarum. aliae
foris et circa limina animorum ingentium imagines erant adfixis hostium spoliis,
quae nec emptori refigere liceret, triumphabantque etiam dominis mutatis
aeternae domus. erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis cotidie
inbellem dominum intrare in alienum triumphum.
8
exstat Messalae oratoris indignatio, quae prohibuit inseri genti suae Laviniorum
alienam imaginem. similis causa Messalae seni expressit volumina illa quae de
familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium vidissetque
adoptione testamentaria Salvittones hoc enim fuerat cognomen Africanorum
dedecori inrepentes Scipionum nomini. sed pace Messalarum dixisse liceat
etiam mentiri clarorum imagines erat aliquis virtutum amor multoque honestius
quam mereri, ne quis suas expeteret.
9
Non est praetereundum et novicium inventum, siquidem non ex auro argentove, at
certe ex aere in bibliothecis dicantur illis, quorum inmortales animae in locis
iisdem locuntur, quin immo etiam quae non sunt finguntur, pariuntque desideria
non traditos vultus, sicut in Homero evenit.
10
quo maius, ut equidem arbitror, nullum est felicitatis specimen quam semper
omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asini Pollionis hoc Romae inventum,
qui primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem publicam fecit. an priores
coeperint Alexandreae et Pergami reges, qui bibliothecas magno certamine
instituere, non facile dixerim.
11
imaginum amorem flagrasse quondam testes sunt Atticus ille Ciceronis edito de
iis volumine, M. Varro benignissimo invento insertis voluminum suorum
fecunditati etiam septingentorum inlustrium aliquo modo imaginibus, non passus
intercidere figuras aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris
etiam dis invidiosi, quando inmortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes
terras misit, ut praesentes esse ubique ceu di possent. et hoc quidem alienis
ille praestitit.
III
12
Verum clupeos in sacro vel publico dicare privatim primus instituit, ut reperio,
Appius Claudius [qui consul cum P. Servilio fuit anno urbis CCLVIIII]. posuit
enim in Bellonae aede maiores suos, placuitque in excelso spectari in titulos
honorum legi, decora res, utique si liberum turba parvulis imaginibus ceu nidum
aliquem subolis pariter ostendat, quales clupeos nemo non gaudens favensque
aspicit.
iv
13
post eum M. Aemilius collega in consulatu Quinti Lutatii non in basilica modo
Aemilia, verum et domi suae posuit, id quoque Martio exemplo. scutis enim,
qualibus apud Troiam pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere
clupeorum, non, ut perversa grammaticorum suptilitas voluit, a cluendo. origo
plena virtutis, faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo.
14
Poeni ex auro factitavere et clupeos et imagines secumque vexere. in castris
certe captis talem Hasdrubalis invenit Marcius, Scipionum in Hispania ultor,
isque clupeus supra fores Capitolinae aedis usque ad incendium primum fuit.
maiorum quidem nostrorum tanta securitas in ea re adnotatur, ut L. Manlio, Q.
Fulvio cos. anno urbis DLXXV M. Aufidius tutelae Capitolio redemptor docuerit
patres argenteos esse clupeos, qui pro aereis per aliquot iam lustra
adsignabantur.
v
15
De pictura initiis incerta nec instituti operis quaestio est. Aegyptii sex
milibus annorum aput ipsos inventam, priusquam in Graeciam transiret, adfirmant,
vana praedicatione, ut palam est; Graeci autem alii Sicyone, alii aput
Corinthios repertam, omnes umbra hominis lineis circumducta, itaque primam talem,
secundam singulis coloribus et monochromaton dictam, postquam operosior inventa
erat, duratque talis etiam nunc.
16
inventam liniarem a Philocle Aegyptio vel Cleanthe Corinthio primi exercuere
Aridices Corinthius et Telephanes Sicyonius, sine ullo etiamnum hi colore, iam
tamen spargentes linias intus. ideo et quos pinxere adscribere institutum.
primus inlevit eas colore testae, ut ferunt, tritae Ecphantus Corinthius. hunc
eodem nomine alium fuisse quam tradit Cornelius Nepos secutum in Italiam
Damaratum, Tarquinii Prisci regis Romani patrem, fugientem a Corintho tyranni
iniurias Cypseli, mox docebimus.
vi
17
Insula enim absoluta erat pictura etiam in Italia. exstant certe hodieque
antiquiores urbe picturae Ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque
miror, tam longo aevo durantes in orbitate tecti veluti recentes. similiter
Lanivi, ubi Atalante et Helena comminus pictae sunt nudae ab eodem artifice,
utraque excellentissima forma, sed altera ut virgo, ne ruinis quidem templi
concussae.
18
Gaius princeps tollere eas conatus est libidine accensus, si tectorii natura
permisisset. durant et Caere antiquiores et ipsae, fatebiturque quisquis eas
diligenter aestimaverit nullam artium celerius consummatam, cum Iliacis
temporibus non fuisse eam appareat.
vii
19
Apud Romanos quoque honos mature huic arti contigit, siquidem cognomina ex ea
Pictorum traxerunt Fabii clarissimae gentes, princepsque eius cognominis ipse
aedem Salutis pinxit anno urbis conditae CCCCL, quae pictura duravit ad nostram
memoriam aede ea Claudi principatu exusta. proxime celebrata est in foro boario
aede Herculis Pacui poetae pictura. Enni sorore genitus hic fuit clarioremque
artem eam Romae fecit gloria scaenae.
20
postea non est spectata honestis manibus, nisi forte quis Turpilium equitem
Romanum e Venetia nostrae aetatis velit referre, pulchris eius operibus hodieque
Veronae exstantibus. laeva is manu pinxit, quod de nullo ante memoriatur. parvis
gloriabatur tabellis extinctus nuper in longa senecta Titedius Labeo praetorius,
etiam proconsulatu provinciae Narbonensis functus, sed ea re inrisa etiam
contumeliae erat.
21
fuit et principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium, cum Q.
Pedius, nepos Q. Pedii consularis triumphalisque et a Caesare dictatore
coheredis Augusto dati, natura mutus esset. in eo Messala orator, ex cuius
familia pueri avia fuerat, picturam docendum censuit, idque etiam divus Augustus
comprobavit; puer magni profectus in ea arte obiit.
22
dignatio autem praecipua Romae increvit, ut existimo, a M'. Valerio Maximo
Messala, qui princeps tabulam [picturam] proelii, quo Carthaginienses et
Hieronem in Sicilia vicerat, proposuit in latere curiae Hostiliae anno ab urbe
condita CCCCXC. fecit hoc idem et L. Scipio tabulamque victoriae suae Asiaticae
in Capitolio posuit, idque aegre tulisse fratrem Africanum tradunt, haut
inmerito, quando filius eius illo proelio captus fuerat.
23
non dissimilem offensonem et Aemiliani subiit L. Hostilius Mancinus, qui primus
Carthaginem inruperat, situm eius oppugnationesque depictas proponendo in foro
et ipse adsistens populo spectanti singula enarrando, qua comitate proximis
comitiis consulatum adeptus est. habuit et scaena ludis Claudii Pulchri magnam
admirationem picturae, cum ad tegularum similitudinem corvi decepti imagine
advolarent.
viii
24
Tabulis autem externis auctoritatem Romae publice fecit primus omnium L. Mummius,
cui cognomen Achaici victoria dedit. namque cum in praeda vendenda rex Attalus
denarius |VI| emisset tabulam Aristidis, Liberum patrem, pretium miratus
suspicatusque aliquid in ea virtutis, quod ipse nesciret, revocavit tabulam,
Attalo multum querente, et in Cereris delubro posuit. quam primam arbitror
picturam externam Romae publicatam, deinde video et in foro positas volgo. hinc
enim ille Crassi oratoris lepos agentis sub Veteribus;
25
cum testis compellatus instaret: dic ergo, Crasse, qualem me noris? talem,
inquit, ostendens in tabula inficetissime Gallum exerentem linguam. in foro fuit
et illa pastoris senis cum baculo, de qua Teutonorum legatus respondit
interrogatus, quantine eum aestimaret, donari sibi nolle talem vivum verumque.
ix
26
sed praecipuam auctoritatem publice tabulis fecit Caesar dictator Aiace et Media
ante Veneris Genetricis aedem dicatis, post eum M. Agrippa, vir rusticitati
propior quam deliciis. exstat certe eius oratio magnifica et maximo civium digna
de tabulis omnibus signisque publicandis, quod fieri satius fuisset quam in
villarum exilia pelli. verum eadem illa torvitas tabulas duas Aiacis et Veneris
mercata est a Cyzicenis HS |XII|. in thermarum quoque calidissima parte
marmoribus incluserat parvas tabellas, paulo ante, cum reficerentur, sublatas.
x
27
super omnes divus Augustus in foro suo celeberrima in parte posuit tabulas duas,
quae Belli faciem pictam habent et Triumphum, item Castores ac Victoriam. posuit
et quas dicemus sub artificum mentione in templo Caesaris patris. idem in curia
quoque, quam in comitio consecrabat, duas tabulas inpressit parieti. Nemean
sedentem supra leonem, palmigeram ipsam, adstante cum baculo sene, cuius supra
caput tabella bigae dependet, Nicias scripsit se inussisse; tali enim usus est
verbo.
28
alterius tabulae admiratio est puberem filium seni patri similem esse aetatis
salva differentia, supervolante aquila draconem complexa; Philochares hoc suum
opus esse testatus est, inmensa, vel unam si tantum hanc tabulam aliquis
aestimet, potentia artis, cum propter Philocharen ignobilissimos alioqui
Glaucionem filiumque eius Aristippum senatus populi Romani tot saeculis spectet!
posuit et Tiberius Caesar, minime comis imperator, in templo ipsius Augusti quas
mox indicabimus. hactenus dictum sit de dignitate artis morientis.
xi
29
Quibus coloribus singulis primi pinxissent diximus, cum de iis pigmentis
traderemus in metallis, quae monochromata a genere picturae vocantur. qui deinde
et quae invenerint et quibus temporibus, dicemus in mentione artificum, quoniam
indicare naturas colorum prior causa operis instituti est. tandem se ars ipsa
distinxit et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice sese
excitante. postea deinde adiectus est splendor, alius hic quam lumen. quod inter
haec et umbras esset, appellarunt tonon, commissuras vero colorem et transitus
harmogen.
xii
30
Sunt autem colores austeri aut floridi. utrumque natura aut mixtura evenit.
floridi sunt quos dominus pingenti praestat minium, Armenium, cinnabaris,
chrysocolla, Indicum, purpurissum; ceteri austeri. ex omnibus alii nascuntur,
alii fiunt. nascuntur Sinopis, rubrica, Paraetonium, Melinum, Eretria,
auripigmentum; ceteri finguntur, primumque quos in metallis diximus, praeterea e
vilioribus ochra, cerussa usta, sandaraca, sandyx, Syricum, atramentum.
xiii
31
Sinopis inventa primum in Ponto est; inde nomen a Sinope urbe. nascitur et in
Aegypto, Baliaribus, Africa, sed optima in Lemno et in Cappadocia, effossa e
speluncis. pars, quae saxis adhaesit, excellit. glaebis suus colos, extra
maculosus. hac usi sunt veteres ad splendorem. species Sinopidis tres: rubra et
minus rubens atque inter has media. pretium optimae denarius II, usus ad
penicillum aut si lignum colorare libeat;
32
eius, quae ex Africa venit, octoni asses cicerculum appellant ; magis ceteris
rubet, utilior abacis. idem pretium et eius, quae pressior vocatur, et est
maxime fusca. usus ad bases abacorum, in medicina vero blandus . . . .
emplastrisque et malagmatis, sive sicca compositione sive liquida facilis,
contra ulcera in umore sita, velut oris, sedis. alvum sistit infusa, feminarum
profluvia pota denarii pondere. eadem adusta siccat scabritias oculorum, e vino
maxime.
xiv
33
Rubricae genus in ea voluere intellegi quidam secundae auctoritatis, palmam enim
Lemniae dabant. minio proxima haec est, multum antiquis celebrata cum insula, in
qua nascitur. nec nisi signata venumdabatur, unde et sphragidem appellavere.
34
hac minium sublinunt adulterantque. in medicina praeclara res habetur. epiphoras
enim oculorum mitigat ac dolores circumlita et aegilopia manare prohibet,
sanguinem reicientibus ex aceto datur bibenda. bibitur et contra lienum
reniumque vitia et purgationes feminarum, item et contra venena et serpentium
ictus terrestrium marinorumque, omnibus ideo antidotis familiaris.
xv
35
E reliquis rubricae generibus fabris utilissima Aegyptia et Africana, quoniam
maxime sorbentur tectoriis. *rubrica* autem nascitur et in ferrariis metallis.
xvi
ea et fit ochra exusta * in ollis novis luto circumlitis. quo magis arsit in
caminis, hoc melior. omnis autem rubrica siccat ideoque ex emplastris conveniet
igni etiam sacro.
xvii
36
Sinopidis Ponticae selibrae silis lucidi libris X et Melini Graecensis II mixtis
tritisque una per dies duodenos leucophorum fit. hoc est glutinum auri, cum
inducitur ligno.
xviii
Paraetonium loci nomen habet ex Aegypto. spumam maris esse dicunt solidatam cum
limo, et ideo conchae minutae inveniuntur in eo. fit et in Creta insula atque
Cyrenis. adulteratur Romae creta Cimolia decocta conspissataque. pretium optimo
in pondo VI denarius L. e candidis coloribus pinguissimum et tectorii
tenacissimum propter levorem.
xix
37
Melinum candidum et ipsum est, optimum in Melo insula. in Samo quod nascitur, eo
non utuntur pictores propter nimiam pinguitudinem; accubantes effodiunt ibi
inter saxa venam scrutantes. in medicina eundem usum habet quem Eretria creta;
praeterea linguam tactu siccat, pilos detrahit smectica vi. pretium in libras
sestertii singuli.
Tertius e candidis colos est cerussa, cuius rationem in plumbi metallis diximus.
fuit et terra per se in Theodoti fundo inventa Zmyrnae, qua veteres ad navium
picturas utebantur. nunc omnis ex plumbo et aceto fit, ut diximus.
XX
38
usta casu reperta est in incendio Piraeei cerussa in urceis cremata. hac primum
usus est Nicias supra dictus. optima nunc Asiatica habetur, quae et purpurea
appellatur. pretium eius in libras denarius VI. fit et Romae cremato sile
marmoroso et restincto aceto. sine usta non fiunt umbrae.
XXI
Eretria terrae suae habet nomen. hac Nicomachus et Parrhasius usi. refrigerat,
emollit, explet volnera; si coquatur, ad siccanda praecipitur, utilis et capitis
doloribus et ad deprehendenda pura; subesse enim ea intellegunt, si ex aqua
inlita continuo arescat.
xxii
39
Sandaracam et ochram Iubra tradidit in insula Rubri maris Topazo nasci, sed inde
non pervehuntur ad nos. sandaraca quomodo fieret diximus. fit et adulterina ex
cerussa in fornace cocta. color esse debet flammeus. pretium in libras asses
quini.
xxiii
40
haec si torreatur aequa parte rubrica admixta, sandycem facit, quamquam
animadverto Vergilium existimasse herbam id esse illo versu:
Sponte sua sandyx pascentis vestiat agnos.
pretium in libras dimidum eius quod sandaracae. nec sunt alii colores maioris
ponderis.
xxiv
Inter facticios est et Syricum, quo minium sublini diximus. fit autem Sinopide
et sandyce mixtis.
xxv
41
Atramentum quoque inter facticios erit, quamquam est et terrae, geminae
originis. aut enim salsuginis modo emanat, aut terra ipsa sulpurei coloris ad
hoc probatur. inventi sunt pictores, qui carbones infestatis sepulchris
effoderent. inportuna haec omnia ac novicia. fit enim
e fuligine pluribus modis, resina vel pice exustis, propter quod etiam officinas
aedificavere fumum eum non emittentes. laudatissimum eodem modo fit e taedis.
adulteratur fornacium balinearumque fuligine quo ad volumina scribenda utuntur.
42
sunt qui et vini faecem siccatam excoquant adfirmentque, si ex bono vino faex ea
fuerit, Indici speciem id atramentum praebere. Polygnotus et Micon, celeberrimi
pictores, Athenis e vinaceis fecere, tryginon appellantes. Apelles commentus est
ex ebore combusto facere, quod elephantinum vocatur.
43
adportatur et Indicum ex India inexploratae adhuc inventionis mihi. fit etiam
aput infectores ex flore nigro, qui adhaerescit aereis cortinis. fit et ligno e
taedis combusto tritisque in mortario carbonibus. mira in hoc saepiarum natura,
sed ex iis non fit. omne autem atramentum sole perficitur, librarium cumme,
tectorium glutino admixto. quod aceto liquefactum est, aegre eluitur.
xxvi
44
E reliquis coloribus, quos a dominis dari diximus propter magnitudinem pretii,
ante omnes est purpurissum. creta argentaria cum purpuris pariter tinguitur
bibitque eum colorem celerius lanis. praecipuum est primum, fervente aheno
rudibus medicamentis inebriatum, proximum egesto eo addita creta in ius idem et,
quotiens id factum est, elevatur bonitas pro numero dilutiore sanie.
45
quare Puteolanum potius laudetur quam Tyrium aut Gaetulicum vel Laconicum, unde
pretiosissimae purpurae; causa est quod hysgino maxime inficitur rubiaque, quae
cogitur sorbere. vilissimum a Canusio. pretium a singulis denariis in libras ad
XXX. pingentes sandyce sublita, mox ex ovo inducentes purpurissum, fulgorem
minii faciunt. si purpurae facere malunt, caeruleum sublinunt, mox purpurissum
ex ovo indicunt.
xxvii
46
Ab hoc maxime auctoritas Indico. ex India venit harundinum spumae adhaerescente
limo. cum cernatur, nigrum, at in diluendo mixturam purpurae caeruleique
mirabilem reddit. alterum genus eius est in purpurariis officinis innatans
cortinis, et est purpurae spuma. qui adulterant, vero Indico tingunt stercora
columbina aut cretam Selinusiam vel anulariam vitro inficiunt. probatur carbone;
reddit enim quod sincerum est flammam excellentis purpurae et, dum fumat, odorem
maris. ob id quidam e scopulis id colligi putant. pretium Indico denarius XX in
libras. in medicina Indicum rigores et impetus sedat siccatque ulcera.
xxviii
47
Armenia mittit quod eius nomine appellatur. lapis est, hic quoque chrysocollae
modo infectus, optimumque est quod maxime vicinum et communicato colore cum
caeruleo. solebant librae eius trecenis nummis taxari. inventa per Hispanias
harena est similem curam recipiens; itaque ad denarios senos vilitas rediit.
distat a caeruleo candore modico, qui teneriorem hunc efficit colorem. usus in
medicina ad pilos tantum alendos habet maximeque in palpebris.
xxix
48
Sunt etiamnum novicii duo colores e vilissimis: viride est quod Appianum vocatur
et chrysocollam mentitur, ceu parum multa dicta sint mendacia eius; fit e creta
viridi, aestimatum sestertiis in libras.
xxx
anulare quod vocant, candidum est, quo muliebres picturae inluminantur; fit et
ipsum e creta admixtis vitreis gemmis e volgi anulis, inde et anulare dictum.
xxxi
49
Ex omnibus coloribus cretulam amant udoque inlini recusant purpurissum, Indicum,
caeruleum, Melinum, auripigmentum, Appianum, cerussa. cerae tinguntur isdem his
coloribus ad eas picturas, quae inuruntur, alieno parietibus genere, sed
classibus familiari, iam vero et onerariis navibus, quoniam et pericula
expingimus, ne quis miretur et rogos pingi, iuvatque pugnaturos ad mortem aut
certe caedem speciose vehi.
Qua contemplatione tot colorum tanta varietate subit antiquitatem mirari.
xxxii
50
quattuor coloribus solis inmortalia illa opera fecere ex albis Melino, e
silaciis Attico, ex rubris Sinopide Pontica, ex nigris atramento Apelles,
Aetion, Melanthius, Nicomachus, clarissimi pictores, cum tabulae eorum singulae
oppidorum venirent opibus. nunc et purpuris in parietes migrantibus et India
conferente fluminum suorum limum, draconum elephantorumque saniem nulla nobilis
pictura est. omnia ergo meliora tunc fuere, cum minor copia. ita est, quoniam,
ut supra diximus, rerum, non animi pretiis excubatur.
xxxiii
51
Et nostrae aetatis insaniam in pictura non omittam. Nero princeps iusserat
colosseum se pingi CXX pedum linteo, incognitum ad hoc tempus. ea pictura, cum
peracta esset in Maianis hortis, accensa fulmine cum optima hortorum parte
conflagravit.
52
libertus eius, cum daret Anti munus gladiatorium, publicas porticus occupavit
pictura, ut constat, gladiatorum ministrorumque omnium veris imaginibus
redditis. hic multis iam saeculis summus animus in pictura, pingi autem
gladiatoria munera atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano. is avo
suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in foro per triduum dedit tabulamque
pictam in nemore Dianae posuit.
xxxiv
53
Nunc celebres in ea arte quam maxima brevitate percurram, neque enim instituti
operis est talis executio; itaque quosdam vel in transcursu et in aliorum
mentione obiter nominasse satis erit, exceptis operum claritatibus quae et ipsa
conveniet attingi, sive exstant sive intercidere.
54
Non constat sibi in hac parte Graecorum diligentia multas post olympiadas
celebrando pictores quam statuarios ac toreutas, primumque olympiade LXXXX, cum
et Phidian ipsum initio pictorem fuisse tradatur clipeumque Athenis ab eo
pictum, praeterea in confesso sit LXXX tertia fuisse fratrem eius Panaenum, qui
clipeum intus pinxit Elide Minervae, quam fecerat Colotes, discipulus Phidiae et
ei in faciendo Iove Olympio adiutor.
55
quid? quod in confesso perinde est Bularchi pictoris tabulam, in qua erat
Magnetum proelium, a Candaule, rege Lydiae Heraclidarum novissimo, qui et
Myrsilus vocitatus est, repensam auro? tanta iam dignatio picturae erat. circa
Romuli id aetatem acciderit necesse est, etenim duodevicenisma olympiade
interiit Candaules aut, ut quidam tradunt, eodem anno quo Romulus, nisi fallor,
manifesta iam tunc claritate artis, adeo absolutione.
56
quod si recipi necesse est, simul apparet multo vetustiora principia eosque, qui
monochromatis pinxerint, quorum aetas non traditur, aliquanto ante fuisse,
Hygiaenontem, Dinian, Charmadan et, qui primus in pictura marem a femina
discreverit, Eumarum Atheniensem, figuras omnes imitari ausum, quique inventa
eius excoluerit, Cimonem Cleonaeum. hic catagrapha invenit, hoc est obliquas
imagines, et varie formare voltus, respicientes suspicientesve vel despicientes;
articulis membra distinxit, venas protulit, praeterque in vestibus rugas et
sinus invenit.
57
Panaenus quidem frater Phidiae etiam proelium Atheniensium adversus Persas apud
Marathona factum pinxit. adeo iam colorum usus increbuerat adeoque ars perfecta
erat, ut in eo proelio iconicos duces pinxisse tradatur, Atheniensium Miltiadem,
Callimachum, Cynaegirum, barbarorum Datim, Artaphernen.
xxxv
58
quin immo certamen etiam picturae florente eo institutum est Corinthi ac
Delphis, primusque omnium certavit cum Timagora Chalcidense, superatus ab eo
Pythiis, quod et ipsius Timagorae carmine vetusto apparet, chronicorum errore
non dubio.
Alii quoque post hos clari fuere ante LXXXX olympiadem, sicut Polygnotus
Thasius, qui primus mulieres tralucida veste pinxit, capita earum mitris
versicoloribus operuit plurimumque picturae primus contulit, siquidem instituit
os adaperire, dentes ostendere, volutem ab antiquo rigore variare.
59
huius est tabula in porticu Pompei, quae ante curiam eius fuerat, in qua
dubitatur ascendentem cum clupeo pinxerit an descendentem. hic Delphis aedem
pinxit, hic et Athenis porticum, quae Poecile vocatur, gratuito, cum partem eius
Micon mercede pingeret. vel maior huic auctoritas, siquidem Amphictyones, quod
est publicum Graeciae consilium, hospitia ei gratuita decrevere. Fuit et alius
Micon, qui minoris cognomine distinguitur, cuius filia Timarete et ipsa pinxit.
xxxvi
60
LXXXX autem olympiade fuere Aglaophon, Cephisodorus, Erillus, Euenor, pater
Parrhasii et praeceptor maximi pictoris, de quo suis annis dicemus, omnes iam
inlustres, non tamen in quibus haerere expositio debeat festinans ad lumina
artis, in quibus primus refulsit Apollodorus Atheniensis LXXXXIII olympiade. hic
primus species exprimere instituit primusque gloriam penicillo iure contulit.
eius est sacerdos adorans et Aiax fulmine incensus, quae Pergami spectatur
hodie. neque ante eum tabula ullius ostenditur, quae teneat oculos.
61
Ab hoc artis fores apertas Zeuxis Heracleotes intravit olympiadis LXXXXV anno
quarto, audentemque iam aliquid penicillum de hoc enim adhuc loquamur ad
magnam gloriam perduxit, a quibusdam falso in LXXXVIIII olympiade positus, cum
fuisse necesse est Demophilum Himeraeum et Nesea Thasium, quoniam utrius eorum
discipulus fuerit ambigitur.
62
in eum Apollodorus supra scriptus versum fecit, artem ipsis ablatam Zeuxim ferre
secum. opes quoque tantas adquisivit, ut in ostentatione earum Olympiae aureis
litteris in palliorum tesseris intextum nomen suum ostentaret. postea donare
opera sua instituit, quod nullo pretio satis digno permutari posse diceret,
sicuti Alcmenam Agragantinis, Pana Archelao.
63
fecit et Penelopen, in qua pinxisse mores videtur, et athletam adeoque in illo
sibi placuit, ut versum subscriberet celebrem ex eo, invisurum aliquem facilius
quam imitaturum. magnificus est et Iuppiter eius in throno adstantibus diis et
Hercules infans dracones II strangulans Alcmena matre coram pavente et
Amphitryone.
64
reprehenditur tamen ceu grandior in capitibus articulisque, alioqui tantus
diligentia, ut Agragantinis facturus tabulam, quam in templo Iunonis Laciniae
publice dicarent, inspexerit virgines eorum nudas et quinque elegerit, ut quod
in quaque laudatissimum esset pictura redderet. pinxit et monochromata ex albo.
aequales eius et aemuli fuere Timanthes, Androcydes, Eupompus, Parrhasius.
65
descendisse hic in certamen cum Zeuxide traditur et, cum ille detulisset uvas
pictas tanto successu, ut in scaenam aves advolarent, ipse detulisse linteum
pictum ita veritate repraesentata, ut Zeuxis alitum iudicio tumens flagitaret
tandem remoto linteo ostendi picturam atque intellecto errore concederet palmam
ingenuo pudore, quoniam ipse volucres fefellisset, Parrhasius autem se
artificem.
66
fertur et postea Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolassent
aves, eadem ingenuitate processit iratus operi et dixit: uvas melius pinxi quam
puerum, nam si et hoc consumassem, aves timere debuerant. fecit et figlina
opera, quae sola in Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior Romam
transferret. Zeuxidis manu Romae Helena est in Philippi porticibus, et in
Concordiae delubro Marsyas religatus.
67
Parrhasius Ephesi natus et ipse multa contulit. primus symmetrian picturae
dedit, primus argutias voltus, elegantiam capilli, venustatem oris, confessione
artificum in liniis extremis palmam adeptus. haec est picturae summa suptilitas.
corpora enim pingere et media rerum est quidem magni operis, sed in quo multi
gloriam tulerint; extrema corporum facere et desinentis picturae modum includere
rarum in successu artis invenitur.
68
ambire enim se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat alia et post
se ostendatque etiam quae occultat. hanc ei gloriam concessere Antigonus et
Xenocrates, qui de pictura scripsere, praedicantes quoque, non solum
confitentes; et alias multa graphidis vestigia exstant in tabulis ac membranis
eius, ex quibus proficere dicuntur artifices. minor tamen videtur sibi
comparatus in mediis corporibus exprimendis.
69
pinxit demon Atheniensium argumento quoque ingenioso. ostendebat namque varium:
iracundum iniustum inconstantem, eundem exorabilem clementem misericordem;
gloriosum . . . ., excelsum humilem, ferocem fugacemque et omnia pariter. idem
pinxit et Thesea, quae Romae in Capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in
una tabula, quae est Rhodi, Meleagrum, Herculem, Persea; haec ibi ter fulmine
ambusta neque obliterata hoc ipso miraculum auget.
70
pinxit et archigallum, quam picturam amavit Tiberius princeps atque, ut auctor
est Deculo, HS |LX| aestimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et Thressam
nutricem infantemque in manibus eius et Philiscum et Liberum patrem adstante
Virtute, et pueros duos, in quibus spectatur securitas aetatis et simplicitas,
item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona.
71
sunt et duae picturae eius nobilissimae, hoplites in certamine ita decurrens, ut
sudare videatur, alter arma deponens, ut anhelare sentiatur. laudantur et Aeneas
Castorque ac Pollux in eadem tabula, item Telephus, Achilles, Agamemnon, Ulixes.
fecundus artifex, sed quo nemo insolentius usus sit gloria artis, namque et
cognomina usurpavit habrodiaetum se appellando aliisque versibus principem artis
et eam ab se consummatam, super omnia Apollinis se radice ortum et Herculem, qui
est Lindi, talem a se pictum, qualem sese in quiete vidisset,
72
et, cum magnis suffragiis superatus a Timanthe esset Sami in Aiace armorumque
iudicio, herois nomine se moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus
esset. (Pinxit et minoribus tabellis libidines, eo genere petulantis ioci se
reficiens).
73
Nam Timanthi vel plurimum adfuit ingenii. eius enim est Iphigenia oratorum
laudibus celebrata, qua stante ad aras peritura cum maestos pinxisset omnes
praecipueque patruum et tristitiae omnem imaginem consumpsisset, patris ipsius
voltum velavit, quem digne non poterat ostendere.
74
sunt et alia ingenii eius exempla, veluti Cyclops dormiens in parvola tabella,
cuius et sic magnitudinem exprimere cupiens pinxit iuxta Satyros thyrso pollicem
eius metientes. atque in unius huius operibus intellegitur plus semper quam
pingitur et, cum sit ars summa, ingenium tamen ultra artem est. pinxit et heroa
absolutissimi operis, artem ipsam complexus viros pingendi, quod opus nunc Romae
in templo Pacis est.
75
Euxinidas hac aetate docuit Aristiden, praeclarum artificem, Eupompus Pamphilum,
Apellis praeceptorem. est Eupompi victor certamine gymnico palmam tenens. ipsius
auctoritas tanta fuit, ut diviserit picturam: genera, quae ante eum duo fuere
Helladicum et Asiaticum appellabant , propter hunc, qui erat Sicyonius, diviso
Helladico tria facta sunt, Ionicum, Sicyonium, Atticum.
76
Pamphili cognatio et proelium ad Phliuntem ac victoria Atheniensium, item Ulixes
in rate. ipse Macedo natione, sed . . . . primus in pictura omnibus litteris
eruditus, praecipue arithmetica et geometria, sine quibus negabat artem perfici
posse, docuit neminem talento minoris annuis denarius D , quam mercedem et
Apelles et Melanthius dedere ei.
77
huius auctoritate effectum est Sicyone primum, deinde in tota Graecia, ut pueri
ingenui omnia ante graphicen, hoc est picturam in buxo, docerentur
recipereturque ars ea in primum gradum liberalium. semper quidem honos ei fuit,
ut ingenui eam exercerent, mox ut honesti, perpetuo interdicto ne servitia
docerentur. ideo neque in hac neque in toreutice ullius, qui servierit, opera
celebrantur.
78
Clari et centesima septima olympiade exstitere Aetion ac Therimachus. Aetionis
sunt nobiles picturae Liber pater, item Tragoedia et Comoedia, Semiramis ex
ancilla regnum apiscens, anus lampadas praeferens et nova nupta verecundia
notabilis.
79
Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles Cous olympiade
centesima duodecima. picturae plura solus prope quam ceteri omnes contulit,
voluminibus etiam editis, quae doctrinam eam continent. praecipua eius in arte
venustas fuit, cum eadem aetate maximi pictores essent; quorum opera cum
admiraretur, omnibus conlaudatis deesse illam suam venerem dicebat, quam Graeci
χαριτα vocant; cetera omnia contigisse, sed hac sola sibi neminem parem.
80
et aliam gloriam usurpavit, cum Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra
modum anxiae miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo paria esse aut illi
meliora, sed uno se praestare, quod manum de tabula sciret tollere, memorabili
praecepto nocere saepe nimiam diligentiam. fuit autem non minoris simplicitatis
quam artis. Melanthio dispositione cedebat, Asclepiodoro de mensuris, hoc est
quanto quid a quoque distare deberet.
81
Scitum inter Protogenen et eum quod accidit. ille Rhodi vivebat, quo cum Apelles
adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo
officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplae magnitudinis in machina
aptatam una custodiebat anus. haec foris esse Protogenen respondit
interrogavitque, a quo quaesitum diceret. ab hoc, inquit Apelles adreptoque
penicillo lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam.
82
et reverso Protogeni quae gesta erant anus indicavit. ferunt artificem protinus
contemplatum subtilitatem dixisse Apellen venisse, non cadere in alium tam
absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse
abeuntemque praecepisse, si redisset ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem
quaereret. atque ita evenit. revertit enim Apelles et vinci erubescens tertio
colore lineas secuit nullum relinquens amplius subtilitati locum.
83
at Protogenes victum se confessus in portum devolavit hospitem quaerens,
placuitque sic eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum praecipuo
miraculo. consumptam eam priore incendio Caesaris domus in Palatio audio,
spectatam Rhodi ante, spatiose nihil aliud continentem quam lineas visum
effugientes, inter egregia multorum opera inani similem et eo ipso allicientem
omnique opere nobiliorem.
84
Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut
non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. idem
perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post tabulam
latens, vitia quae notarentur auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem quam se
praeferens;
85
feruntque reprehensum a sutore, quod in crepidis una pauciores intus fecisset
ansas, eodem postero die superbo emendatione pristinae admonitionis cavillante
circa crus, indignatum prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam sutor
iudicaret, quod et ipsum in proverbium abiit. fuit enim et comitas illi, propter
quam gratior Alexandro Magno frequenter in officinam ventitanti nam, ut
diximus, ab alio se ingi vetuerat edicto , sed in officina imperite multa
disserenti silentium comiter suadebat, rideri eum dicens a pueris, qui colores
tererent.
86
tantum erat auctoritati iuris in regem alioqui iracundum. quamquam Alexander
honorem ei clarissimo perhibuit exemplo. namque cum dilectam sibi e pallacis
suis praecipue, nomine Pancaspen, nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle
iussisset eumque, dum paret, captum amore sensisset, dono dedit ei, magnus
animo, maior imperio sui nec minor hoc facto quam victoria alia, quia ipse se
vicit,
87
nec torum tantum suum, sed etiam adfectum donavit artifici, ne dilectae quidem
respectu motus, cum modo regis ea fuisset, modo pictoris esset. sunt qui Venerem
anadyomenen ab illo pictam expari putent. Apelles et in aemulis benignus
Protogeni dignationem primus Rhodi constituit.
88
sordebat suis, ut plerumque domestica, percontantique, quanti liceret opera
effecta, parvum nescio quid dixerat, at ille quinquagenis talentis poposcit
famamque dispersit, se emere, ut pro suis venderet. ea res concitavit Rhodios ad
intellegendum artificem, nec nisi augentibus pretium cessit.
Imagines adeo similitudinis indiscretae pinxit, ut incredibile dictu Apio
grammaticus scriptum reliquerit, quendam ex facie hominum divinantem, quos
metoposcopos vocant, ex iis dixisse aut futurae mortis annos aut praeteritae
vitae.
89
non fuerat ei gratia in comitatu Alexandri cum Ptolemaeo, quo regnante
Alexandriam vi tempestatis expulsus, subornato fraude aemulorum plano regio
invitatus, ad cenam venit indignantique Ptolemaeo et vocatores suos ostendenti,
ut diceret, a quo eorum invitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo
imaginem in pariete delineavit, adgnoscente voltum plani rege inchoatum
protinus.
90
pinxit et Antigoni regis imaginem altero lumine orbati primus excogitata ratione
vitia condendi; obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori, picturae deesse
potius videretur, tantumque eam partem a facie ostendit, quam totam poterat
ostendere. sunt inter opera eius et exspirantium imagines. quae autem
nobilissima sint, non est facile dictu.
91
Venerem exeuntem e mari divus Augustus dicavit in delubro patris Caesaris, quae
anadyomene vocatur, versibus Graecis tantopere dum laudatur, aevis victa, sed
inlustrata. cuius inferiorem partem corruptam qui reficeret non potuit reperiri,
verum ipsa iniuria cessit in gloriam artificis. consenuit haec tabula carie,
aliamque pro ea substituit Nero in principatu suo Dorothei manu.
92
Apelles inchoaverat et aliam Venerem Coi, superaturus etiam illam suam priorem.
invidit mors peracta parte, nec qui succederet operi ad praescripta liniamenta
inventus est. pinxit et Alexandrum Magnum fulmen tenentem in templo Ephesiae
Dianae viginti talentis auri. digiti eminere videntur et fulmen extra tabulam
esse legentes meminerint omnia ea quattuor coloribus facta ; manipretium eius
tabulae in nummo aureo mensura accepit, non numero.
93
pinxit et megabyzi, sacerdotis Dianae Ephesiae, pompam, Clitum cum equo ad
bellum festinantem, galeam poscenti armigerum porrigentem. Alexandrum et
Philippum quotiens pinxerit, enumerare supervacuum est. mirantur eius Habronem
Sami; Menandrum, regem Cariae, Rhodi, item Antaeum; Alexandreae Gorgosthenen
tragoedum; Romae Castorem et Pollucem cum Victoria et Alexandro Magno, item
Belli imaginem restrictis ad terga manibus, Alexandro in curru triumphante.
94
quas utrasque tabulas divus Augustus in celeberrimis partibus dicaverat
simplicitate moderata; divus Claudius pluris existimavit utrisque excisa
Alexandri facie divi Augusti imagines addere. eiusdem arbitrantur manu esse et
in Dianae templo Herculem aversum, ut, quod est difficillissimum, faciem eius
ostendat verius pictura quam promittat. pinxit et heroa nudum eaque pictura
naturam ipsam provocavit.
95
est et equus eius, sive fuit, pictus in certamine, quo iudicium ad mutas
quadripedes provocavit ab hominibus. namque ambitu praevalere aemulos sentiens
singulorum picturas inductis equis ostendit: Apellis tantum equo adhinnivere,
idque et postea semper evenit, ut experimentum artis illud ostentaretur.
96
fecit et Neoptolemum ex equo adversus Persas, Archelaum cum uxore et filia,
Antigonum thoracatum cum equo incedentem. peritiores artis praeferunt omnibus
eius operibus eundem regem sedentem in equo et Dianam sacrificantium virginum
choro mixtam, quibus vicisse Homeri versus videtur id ipsum describentis. pinxit
et quae pingi non possunt, tonitrua, fulgetra fulguraque; Bronten, Astrapen et
Ceraunobolian appellant.
97
Inventa eius et ceteris profuere in arte; unum imitari nemo potuit, quod
absoluta opera atramento inlinebat ita tenui, ut id ipsum, cum repercussum
claritatis colorum omnium excitaret custodiretque a pulvere et sordibus, ad
manum intuenti demum appareret, sed et luminum ratione magna, ne claritas
colorum aciem offenderet veluti per lapidem specularem intuentibus et e
longinquo eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret.
98
Aequalis eius fuit Aristides Thebanus. is omnium primus animum pinxit et sensus
hominis expressit, quae vocant Graeci ηθη, item perturbationes, durior paulo in
coloribus. huius opera . . . . . oppido capto ad matris morientis ex volnere
mammam adrepens infans, intellegiturque sentire mater et timere, ne emortuo e
lacte sanguinem lambat. quam tabulam Alexander Magnus transtulerat Pellam in
patriam suam.
99
idem pinxit proelium cum Persis, centum homines tabula ea conplexus pactusque in
singulos mnas denas a tyranno Elatensium Mnasone. pinxit et currentes quadrigas
et supplicantem paene cum voce et venatores cum captura et Leontion Epicuri et
anapauomenen propter fratris amorem, item Liberum et Ariadnen spectatos Romae in
aede Cereris, tragoedum et puerum in Apollinis,
100
cuius tabulae gratia interiit pictoris inscitia, cui tergendam eam mandaverat M.
Iunius praetor sub die ludorum Apollinarium. spectata est et in aede Fidei in
Capitolio senis cum lyra puerum docentis. pinxit et aegrum sine fine laudatum
tantumque arte valuit, ut Attalus rex unam tabulam eius centum talentis emisse
tradatur.
101
Simul, ut dictum est, et Protogenes floruit. patris ei Caunus, gentis Thodis
subiectae. summa paupertas initio artisque summa intentio et ideo minor
fertilitas. quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naves pinxisse
usque ad quinquagensimum annum; argumentum esse, quod cum Athenis celeberrimo
loco Minervae delubri propylon pingeret, ubi fecit nobilem Paralum et
Hammoniada, quam quidam Nausicaan vocant, adiecerit parvolas naves longas in
iis, quae pictores paregia appellant, ut appareret, a quibus initiis ad arcem
ostentationis opera sua pervenissent.
102
palmam habet tabularum eius Ialysus, qui est Romae dicatus in templo Pacis. cum
pingeret eum, traditur madidis lupinis vixisse, quoniam sic simul et famem
sustineret et sitim nec sensus nimia dulcedine obstrueret. huic picturae quater
colorem induxit ceu tria subsidia iniuriae et vetustatis, ut decedente superiore
inferior succederet. est in ea canis mire factus, ut quem pariter et casus
pinxerit. non iudicabat se in eo exprimere spumam anhelantis, cum in reliqua
parte omni, quod difficillimum erat, sibi ipse satisfecisset.
103
displicebat autem ars ipsa: nec minuit poterat et videbatur nimia ac longius a
veritate discedere, spumaque pingi, non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum
in pictura verum esse, non verisimile vellet, absterserat saepius mutaveratque
penicillum, nullo modo sibi adprobans. postremo iratus arati, quod
intellegeretur, spongeam inpegit inviso loco tabulae. et illa reposuit ablatos
colores qualiter cura optaverat, fecitque in pictura fortuna naturam.
104
hoc exemplo eius similis et Nealcen successus spumae equi similiter spongea
inpacta secutus dicitur, cum pingeret poppyzonta retinentem eum. ita Protogenes
monstravit et fortunam. propter hunc Ialysum, ne cremaret tabulam, Demetrius
rex, cum ab ea parte sola posset Rhodum capere, non incendit, parcentemque
picturae fugit occasio victoriae.
105
erat tunc Protogenes in suburbano suo hortulo, hoc est Demetrii castris, neque
interpellatus proeliis incohata opera intermisit omnino nisi accitus a rege,
interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, respondit scire se cum Rhodiis
illi bellum esse, non cum artibus. disposuit rex in tutelam eius stationes,
gaudens quod manus servaret, quibus perpercerat, et, ne saepius avocaret, ultro
ad eum venit hostis relictisque victoriae suae votis inter arma et murorum ictus
spectavit artificem; sequiturque tabulam illius temporis haec fama, quod eam
Protogenes sub gladio pinxerit:
106
Satyrus hic est, quem anapauomenon vocant, ne quid desit temporis eius
securitati, tenentem tibias. fecit et Cydippen et Tlepolemum, Philiscum,
tragoediarum scriptorem, meditantem et athletam et Antigonum regem, matrem
Aristotelis philosophi, qui ei suadebat, ut Alexandri Magni opera pingeret
propter aeternitatem rerum impetus animi et quaedam artis libido in haec
potius eum tulere ; novissime pinxit Alexandrum ac Pana. fecit et signa ex
aere, ut diximus.
107
Eadem aetate fuit Asclepiodorus, quem in symmetria mirabatur Apelles. huic Mnaso
tyrannus pro duodecim diis dedit in singulos mnas tricenas, idemque Theomnesto
in singulos heroas vicenas.
108
His adnumerari debet et Nicomachus, Aristidis filius ac discipulus. pinxit
raptum Proserpinae, quae tabula fuit in Capitolio in Minervae delubro supra
aediculam Iuventatis, et in eodem Capitolio, quam Plancus imperator posuerat,
Victoria quadrigam in sublime rapiens. Ulixi primus addidit pilleum. pinxit et
Apollinem ac Dianam, deumque matrem in leone sedentem,
109
item nobiles Bacchas obreptantibus Styris, Scyllamque, quae nunc est Romae in
templo Pacis. nec fuit alius in ea arte velocior. tradunt namque conduxisse
pingendum ab Aristrato, Sicyoniorum tyranno, quod is faciebat Telesti poetae
monimentum praefinito die, intra quem perageretur, nec multo ante venisse,
tyranno in poenam accenso, paucisque diebus absolvisse et celeritate et arte
mira.
110
Discipulos habuit Aristonem fratrem et Aristiden filium et Philoxenum Eretrium,
cuius tabula nullis postferenda, Cassandro regi picta, continuit Alexandri
proelium cum Dario. idem pinxit et lasciviam, in qua tres Sileni comissantur.
hic celeritatem praeceptoris secutus breviores etiamnum quasdam picturae
conpendiarias invenit.
111
Adnumeratur his et Nicophanes, elegans ac concinnus ita, ut venustate ei pauci
conparentur; cothurnus et gravitas artis multum a Zeuxide et Apelle abest.
(Apellis discipulus Perseus, ad quem de hac arte scripsit, huius fuerat
aetatis). Aristidis Thebani discipuli fuerunt et filii Niceros et Ariston,
cuius est Satyrus cum scypho coronatus, discipuli Antorides et Euphranor, de quo
mox dicemus.
xxxvii
112
Namque subtexi par est minoris picturae celebres in penicillo, e quibus fuit
Piraeicus arte paucis postferendus: proposito nescio an distinxerit se, quoniam
humilia quidem secutus humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. tonstrinas
sutrinasque pinxit et asellos et obsonia ac similia, ob haec cognominatus
rhyparographos, in iis consummatae voluptatis, quippe eae pluris veniere quam
maximae multorum.
113
e diverso Maeniana, inquit Varro, omnia operiebat Serapionis tabula sub
Veteribus. his scaenas optime pinxit, sed hominem pingere non potuit. contra
Dionysius nihil aliud quam homines pinxit, ob id anthropographos cognominatus.
114
parva et Callicles fecit, item Calates comicis tabellis, utraque Antiphilus.
namque et Hesionam nobilem pinxit et Alexandrum ac Philippum cum Minerva, qui
sunt in schola in Octaviae porticibus, et in Philippi Liberum patrem, Alexandrum
puerum, Hippolytum tauro emisso expavescentem, in Pompeia vero Cadmum et
Europen. idem iocosis nomine Gryllum deridiculi habitus pinxit, unde id genus
pictura grylli vocantur. ipse in Aegypto natus didicit a Ctesidemo.
115
Decet non sileri et Ardeatis templi pictorem, praesertim civitate donatum ibi et
carmine, quod est in ipsa pictura his versibus:
Dignis digna. Loco picturis condecoravit
reginae Iunonis supremi coniugis templum
Plautius Marcus, cluet Asia lata esse oriundus,
quem nunc et post semper ob artem hanc Ardea laudat,
116
eaque sunt scripta antiquis litteris Latinis, non fraudanda et Studio divi
Augusti aetate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, villas et
porticus ac topiaria opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes,
litora, qualia quis optaret, varias ibi obambulantium species aut navigantium
terraque villas adeuntium asellis aut vehiculis, iam piscantes, aucupantes aut
venantes aut etiam vindemiantes.
117
sunt in eius exemplaribus nobiles palustri accessu villae, succollatis sponsione
mulieribus labantes, trepidis quae feruntur, plurimae praeterea tales argutiae
facetissimi salis. idem subdialibus maritimas urbes ingere instituit,
blandissimo aspectu minimoque inpendio.
118
sed nulla gloria artificum est nisi qui tabulas pinxere. eo venerabilior
antiquitatis prudentia apparet. non enim parietes excolebant dominis tantum nec
domos uno in loco mansuras, quae existimat incendiis rapi non possent. casa
Protogenes contentus erat in hortulo suo; nulla in Apellis tectoriis pictura
erat. nondum libebat parietes totos tinguere; omnium eorum ars urbibus
excubabat, pictorque res communis terrarum erat.
119
Fuit et Arellius Romae celeber paulo ante divum augustum, ni flagitio insigni
corrupisset artem, semper et lenocinans feminae, cuius amore flagraret, et ob id
deas pingens, sed dilectarum imagine. itaque in pictura eius scorta
numerabantur.
120
fuit et nuper gravis ac severus idemque floridis tumidus pictor Famulus. huius
erat Minerva spectantem spectans, quacumque aspiceretur. paucis diei horis
pingebat, id quoque cum gravitate, quod semper togatus, quamquam in machinis.
carcer eius artis domus aurea fuit, et ideo non extant exempla alia magnopere.
post eum fuere in auctoritate Cornelius Pinus et Attius Priscus, qui Honoris et
Virtutis aedes Imperatori Vespasiani Augusto restituenti pinxerunt, Priscus
antiquis similior.
xxxviii
121
Non est omittenda in pictura mentione celebris circa Lepidum fabula, siquidem in
triumviratu quodam loco deductus a magistratibus in nemorosum hospitium
minaciter cum iis postero die expostulavit somnum ademptum sibi volucrum
concentu; at illi craconem in longissima membrana depictum circumdedere luco,
eoque terrore aves tunc siluisse narratur et postea posse compesci.
xxxix
122
Ceris pingere ac picturam inurere quis primus excogitaverit, non constat. quidam
Aristidis inventum putant, postea consummatum a Praxitele; sed aliquanto
vetustiores encaustae picturae exstitere, ut Polygnoti et Nicanoris, Mnesilai
Pariorum. Elasippus quoque Aeginae picturae suae inscripsit ενεκαεν, quod
profecto non fecisset nisi encaustica inventa.
xl
123
Pamphilus quoque, Apellis praeceptor, non pinxisse solu encausta, sed etiam
docuisse traditur Pausian Socyonium, primum in hoc genere nobilem. Bryetis
filius hic fuit eiusdemque primo discipulus. pinxit et ipse penicillo parietes
Thespiis, cum reficerentur quondam a Polygnoto picti, multumque comparatione
superatus existimabatur, quoniam non suo genere certasset.
124
idem et lacunaria primus pingere instituit, nec camaras ante eum taliter
adornari mos fuit; parvas pingebat tabellas maximeque pueros. hoc aemuli
interpretabantur facere eum, quoniam tarda picturae ratio esset illa. quam ob
rem daturus ei celeritatis famam absolvit uno die tabellam, quae vocata est
hemeresios, puero picto.
125
amavit in iuventa Glyceram unicipem suam, inventricem coronarum, certandoque
imitatione eius ad numerosissimam florum varietatem perduxit artem illam.
postremo pinxit et ipsam sedentem cum corona, quae e nobilissimis tabula est,
appellata stephanoplocos, ab aliis stephanopolis, quoniam Glycera venditando
coronas sustentaverat paupertatem. huius tabulae exemplar, quod apographon
vocant, L. Luculus duobus talentis emit . . . . Dionysius Athenis.
126
Pausias autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in Pompei porticu boum
immolationem. eam primus invenit picturam, quam postea imitati sunt multi,
aequavit nemo. ante omnia, cum longitudinem bovis ostendi vellet, adversum eum
pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitudo.
127
dein, cum omnes, quae volunt eminentia videri, candicanti faciant colore, quae
condunt, nigro, hic totum bovem atri coloris fecit umbraeque corpus ex ipsa
dedit, magna prorsus arte in aequo extantia ostendente et in confracto solida
omnia. Sicyone et hic vitam egit, diuque illa fuit patria picturae. tabulas inde
e publico omnes propter aes alienum civitatis addictas Scauri aedilitas Romam
transtulit.
128
Post eum eminuit longe ante omnes Euphranor Isthmius olympiade CIIII, idem qui
inter fictores dictus est nobis. fecit et colossos et marmorea et typos
scalpsit, docilis ac laboriosus ante omnes et in quocumque genere excellens ac
sibi aequalis. hic primus videtur expressisse dignitates heroum et usurpasse
symmetrian, sed fuit in universitate corporum exilior et capitibus articulisque
grandior.
129
volumina quoque composuit de symmetria et coloribus. opera eius sunt equestre
proelium, XII dei, Theseus, in quod dixit eundem apud Parrhasium rosa pastum
esse, suum vero carne. nobilis eius tabula Ephesi est, Ulixes simulata insania
bovem cum equo iungens et palliati cogitantes, dux gladium condens.
130
Eodem tempore fuere Cydias, cuius tabulam Argonautas HS CXXXXIIII Hortensius
orator mercatus est eique aedem fecit in Tusculano suo, Euphranoris autem
discipulus Antidotus. huius est clipeo dimicans Athenis et luctator tubicenque
inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numerosior et in coloribus severus
maxime inclaruit discipulo Nicia Atheniense, qui diligentissime mulieres pinxit.
131
lumen et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturae maxime curavit.
operum eius Nemea advecta ex Asia Romam a Silano, quam in curia diximus positam,
item Liber pater in Aede Concordiae, Hyacinthus, quem Caesar Augustus delectatus
eo secum deportavit Alexandrea capta, et ob id Tiberius Caesar in templo eius
dicavit hanc tabulam et Danaen,
132
Ephesi vero est megabyzi, sacerdotis Ephesiae Dianae, sepulchrum, Athenis
necyomantea Homeri. hanc vendere Attalo regi noluit talentis LX potiusque
patriae suae donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas, in quibus sunt
Calypso et Io et Andromeda; Alexander quoque in Pompei porticibus praecellens et
Calypso sedens huic eidem adscribuntur.
133
quadripedum prosperrime canes expressit. hic est Nicias, de quo dicebat
Praxiteles interrogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus: quibus
Nicias manum admovisset; tantum circumlitioni eius tribuebat. non satis
discernitur, alium eodem nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade CXII.
134
Niciae conparatur et aliquando praefertur Athenion Maronites, Glaucionis
Corinthii discipulus, austerior colore et in austeritate iucundior, ut in ipsa
pictura eruditio eluceat. pinxit in templo Eleusine phylarchum et Athenis
frequentiam, quam vocavere syngenicon, item Achillem virginis habitu occultatum
Ulixe deprendente et in una tabula VI signa, quaque maxime inclaruit, agasonem
cum equo. quod nisi in iuventa obiisset, nemo compararetur.
135
Sunt nomen et Heraclidi Macedoni. initio naves pinxit captoque Perseo rege
Athenas commigravit. ubi eodem tempore erat Metrodorus, pictor idemque
philosophus, in utraque scientia magnae auctoritatis. itaque cum L. Paulus
devicto Perseo petiisset ab Atheniensibus, ut ii sibi quam probatissimum
philosophum mitterent ad erudiendos liberos, item pictorem ad triumphum
excolendum, Athenienses Metrodorum elegerunt, professi eundem in utroque
desiderio praestantissimum, quod ita Paulus quoque iudicavit.
136
Timomachus Byzantius Caesaris dictatoris aetate Aiacem et Mediam pinxit, ab eo
in Veneris Genetricis aede positas, LXXX talentis venundatas. talentum Atticum
denarius VI taxat M. Varro. Timomachi aeque laudantur Orestes, Iphigenia in
Tauris et Lecythion, agilitatis exercitator, cognatio mobilium, palliati, quos
dicturos pinxit, alterum stantem, alterum sedentem. praecipue tamen ars ei
favisse in Gorgone visa est.
137
Pausiae filius et discipulus Aristolaus e severissimis pictoribus fuit, cuius
sunt Epaminondas, Pericles, Media, Virtus, Theseus, imago Atticae plebis, boum
immolatio. Sunt quibus et Nicophanes, eiusdem Pausiae discipulus, placeat
diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus in coloribus et sile
multus. nam Socrates iure omnibus placet; tales sunt eius cum Aesculapio filiae
Hygia, Aegle, Panacea, Iaso et piger, qui appellatur Ocnos, spartum torquens,
quod asellus adrodit.
138
Hactenus indicatis proceribus in utroque genere non silebuntur et primis
proximi: Aristoclides, qui pinxit aedem Apollinis Delphis. Antiphilus puero
ignem conflante laudatur ac pulchra alias domo splendescente ipsiusque pueri
ore, item lanificio, in quo properant omnium mulierum pensa, Ptolemaeo venante,
sed nobilissimo Satyro cum pelle pantherina, quem aposcopeuonta appellant,
Aristophon Ancaeo vulnerato ab apro cum socia doloris Astypalaea numerosaque
tabula, in qua sunt Priamus, Helena, Credulitas, Ulixes, Ceiphobus, Dolus.
139
Androbius pinxit Scyllum ancoras praecidentem Persicae classis, Artemon Danaen
mirantibus eam praedonibus, reginam Stratonicen, Herculem et Deianiram,
nobilissimas autem, quae sunt in Octaviae operibus, Herculem ab Oeta monte
Doridos exusta mortalitate consensu deorum in caelum euntem, Laomedontis circa
Herculem et Neptunum historiam; Alcimachus Dioxippum, qui pancratio Olympiae
citra pulveris iactum, quod vocant ἀκονιτι, vicit; Coenus stemmata.
140
Ctesilochus, Apellis discipulus, petulanti pictura innotuit, Iove Liberum
parturiente depicto mitrato et muliebriter ingemescente inter obstetricia
dearum, Cleon Cadmo, Ctesidemus Oechaliae expugnatione, Laodamia, Ctesicles
reginae Stratonices iniuria. nullo enim honore exceptus ab ea pinxit volutantem
cum piscatore, quem reginam amare sermo erat, eamque tabulam in portu Ephesi
proposuit, ipse velis raptus. regina tolli vetuit, utriusque similitudine mire
expressa. Cratinus comoedos Athenis in pompeo pinxit; Eutychides bigam: regit
Victoria.
141
Eudorus scaena spectatur idem et ex aere signa fecit , Hippys Neptuno et
Victoria. Habron amicam et Concordiam pinxit et deorum simulacra, Leontiscus
Aratum victorem cum tropaeo, psaltriam, Leon Sappho, Nearchus Venerem inter
Gratias et Cupidines, Herculem tristem insaniae paenitentia, Nelaces Venerem,
ingeniosus et sollers,
142
. . . .ime siquidem, cum proelium navale Persarum et Aegyptiorum pinxisset, quod
in Nilo [cuius est aqua maris similis] factum volebat intellegi, argumento
declaravit quod arte non poterat: asellum enim bibentem in litore pinxit et
crocodilum insidiantem ei;
143
Oenias syngenicon, Philiscus officinam pictoris ignem conflante puero, Phalerion
Scyllam, Simonides Agatharchum et Mnemosynen, Simus iuvenem requiescentem,
officinam fullonis quinquatrus celebrantem, idemque Nemesin egregiam,
144
Theorus se inungentem, idem ab Oreste matrem et Aegisthum interfici, bellumque
Iliacum pluribus tabulis, quod est Romae in Philippi poriticibus, et Cassandram,
quae est in Concordiae delubro, Leontium Epicuri cogitantem, Demetrium regem,
Theon Orestis insaniam, Thamyram citharoedum, Tauriscus discobolum,
Clytaemestram, Paniscon, Polynicen regnum repetentem et Capanea.
145
Non omittetur inter hos insigne exemplum. namque Erigonus, tritor colorum
Nealcae pictoris, in tantum ipse profecit, ut celebrem etiam discipulum
reliquerit Pasiam, fratrem Aeginetae fictoris. illud vero perquam rarum ac
memoria dignum est, suprema opera artificum inperfectasque tabulas, sicut Irim
Aristidis, Tyndaridas Nicomachi, Mediam Timomachi et quam diximus Venerem
Apellis, in maiore admiratione esse quam perfecta, quippe in iis liniamenta
reliqua ipsaeque cogitationes artificum spectantur, atque in lenocinio
commendationis dolor est manus, cum id ageret, exstinctae.
146
Sunt etiamnum non ignobiles quidem, in transcursu tamen dicendi Aristocydes,
Anaxander, Aristobulus Syrus, Arcesilas, Tisicratis filius, Coroebus, Nicomachi
discipulus, Charmantides Euphranoris, Dionysodorus Colophonius, Dicaeogenes, qui
cum Demeterio rege vixit, Euthymides, Heraclides Macedo, Milon Soleus, Pyromachi
statuarii discipuli, Mnasitheus Sicyonius, Mnasitimus, Aristonidae filius et
discipulus, Nessus, Habronis filius, Polemon Alexandrinus, Theodorus Samius et
Stadios, Nicosthenis discipuli, Xenon, Neoclis discipulus, Sicyonius.
147
Pinxere et mulieres: Timarete, Miconis filia, Dianam, quae in tabula Ephesi est
antiquissimae picturae; Irene, Cratini pictoris filia et discipula, puellam,
quae est Eleusine, Calypso, senem et praestigiatorem Theodorum, Alcisthenen
saltatorem; Aristarete, Nearchi filia et discipula, Aesculapium. Iaia Cyzicena,
perpetua virgo, M. Varronis iuventa Romae et penicillo pinxit et cestro in ebore
imagines mulierum maxime et Neapoli anum in grandi tabula, suam quoque imaginem
ad speculum.
148
nec ullius velocior in pictura manus fuit, artis vero tantum, ut multum
manipretiis anctecederet celeberrimos eadem aetate imaginum pictores Sopolim et
Dionysium, quorum tabulae pinacothecas inplent. pinxit et quaedam Olympias, de
qua hoc solum memoratur, discipulum eius fuisse Autobulum.
xli
149
Encausto pingendi duo fuere antiquitus genera, cera et in ebore cestro, id est
vericulo, donec classes pingi coepere. hoc tertium accessit resolutis igni ceris
penicillo utendi, quae pictura navibus nec sole nec sale ventisve corrumpitur.
xlii
150
Pingunt et vestes in Aegypto, inter pauca mirabili genere, candida vela,
postquam attrivere, inlinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus
medicamentis. hoc cum fecere, non apparet in velis, sed in cortinam pigmenti
ferventis mersa post momentum extrahuntur picta. mirumque, cum sit unus in
cortina colos, ex illo alius atque alius fit in veste accipientis medicamenti
qualitate mutatus, nec postea ablui potest. ita cortina, non dubie confusura
colores, si pictos acciperet, digerit ex uno pingitque, dum coquit, et adustae
eae vestes firmiores usibus fiunt quam si non urerentur.
xliii
151
De pictura satis superque. contexuisse his et plasticen conveniat eiusdem operae
terrae.
Fingere ex argilla similitudines Butades Sicyonius figulus primus invenit
Corinthi filiae opera, quae capta amore iuventis, abeunte illo peregre, umbram
ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus pater eius
inpressa argilla typum fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit,
eumque servatum in Nymphaeo, donec Mummius Corinthum everterit, tradunt.
152
sunt qui in Samo primos omnium plasticen invenisse Rhoecum et Theodorum tradant
multo ante Bacchiadas Corintho pulsos, Damaratum vero ex eadem urbe profugum,
qui in Etruria Tarquinium regem populi Romani genuit, comitatos fictores
Euchira, Diopum, Eugrammum ab iis Italiae traditam plasticen. Butadis inventum
est rubricam addere aut ex rubra creta fingere, primusque personas tegularum
extremis imbricibus inposuit, quae inter initia prostypa vocavit; postea idem
ectypa fecit. hinc et fastigia templorum orta. propter hunc plastae appellati.
xliv
153
Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in eam
formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi, de
quo diximus. hic et similitudines reddere instituit; ante eum quam pulcherrimas
facere studebant. idem et de signis effigies exprimere invenit, crevitque res in
tantum, ut nulla signa statuaeve sine argilla fierent. quo apparet antiquiorem
hanc fuisse scientiam quam fundendi aeris.
xlv
154
Plastae laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus, iidem pictores, qui Cereris
aedem Romae ad circum maximum utroque genere artis suae excoluerant, versibus
inscriptis Graece, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab laeva
Gorgasi. ante hanc aedem Tuscanica omnia in aedibus fuisse auctor est Varro, et
ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas
esse, item signa ex fastigiis dispersa.
155
fecit et Chalcosthenes cruda opera Athenis, qui locus ab officina eius Ceramicos
appellatur. M. Varro tradit sibi cognitum Romae Possim nomine, a quo facta poma
et uvas nemo posset aspectu discernere a veris. idem magnificat Arcesilaum, L.
Luculli familiarem, cuius proplasmata pluris venire solita artificibus ipsis
quam aliorum opera;
156
ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Caesaris et, priusquam absolveretur,
festinatione dedicandi positam; eidem a Lucullo HS |X| signum Felicitatis
locatum, cui mors utriusque inviderit; Octavio equiti Romano cratera facere
volenti exemplar e gypso factum talento. laudat et Pasitelen, qui plasticen
matrem caelaturae et statuariae scalpturaeque dixit et, cum esset in omnibus iis
summus, nihil umquam fecit ante quam finxit.
157
praeterea elaboratam hanc artem Italiae et maxime Etruriae; Vulcam Veis accitum,
cui locaret Tarquinius Priscus Iovis effigiem in Capitolio dicandam;a fictilem
eum fuisse et ideo miniari solitum; fictiles in fastigio templi eius quadrigas,
de quibus saepe diximus; ab hoc eodem factum Herculem, qui hodieque materiae
nomen in urbe retinet. hae enim tum effigies deorum erant lautissimae, nec
paenitet nos illorum, qui tales eos coluere; aurum enim et argentum ne diis
quidem conficiebant.
xlvi
158
durant etiam nunc plerisque in locis talia simulacra; fastigia quidem templorum
etiam in urbe crebra et municipiis, mira caelatura et arte suique firmitate,
sanctiora auro, certe innocentiora.
In sacris quidem etiam inter has opes hodie non murrinis cystallinisve, sed
fictilibus prolibatur simpulis, inenarrabili Terrae benignitate, si quis singula
aestimet,
159
etiam ut omittantur in frugum, vini, pomorum, herbarum et fruticum,
medicamentorum, metallorum generibus beneficia eius, quae adhuc diximus. neque
adsiduitate satiant figlinarum oprea, * doliis ad vina excogitatis, ad aquas
tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta *imbricibus*, coctilibus laterculis
fundamentisque aut quae rota fiunt, propter quae Numa rex septimum collegium
figulorum instituit.
160
quin et defunctos sese multi fictilibus soliis condi maluere, sicut M. Varro,
Pythagorio modo in myrti et oleae atque populi nigrae foliis. maior pars hominum
terrenis utitur vasis. Samia etiam nunc in esculentis laudantur. retinent hanc
nobilitatem et Arretium in Italia et calicum tantum Surrentum, Hasta, Pollentia,
in Hispania Saguntum, in Asia Pergamum.
161
habent et Trallis ibi opera sua et in Italia Mutina, quoniam et sic gentes
nobilitantur et haec quoque per maria, terras ultro citro portantur, insignibus
rotae officinis. Erythris in templo hodieque ostenduntur amphorae duae propter
tenuitatem consecratae discipuli magistrique certamine, uter tenuiorem humum
duceret. Cois ea laus maxima, Hadrianis firmitas, nonnullis circa hoc
severitatis quoque exemplis.
162
Q. Coponium invenimus ambitus damnatum, quia vini amphoram dedisset dono ei, cui
suffragii latio erat. atque ut e luxu quoque aliqua contingat auctoritas
figlinis: tripatinium, inquit Fenestella, appellabatur summa cenarum lautitia;
una erat murenarum, altera luporum, tertia mixti piscis, inclinatis iam scilicet
moribus, ut tamen eos praeferre Graeciae etiam philosophis possimus, siquidem in
Aristotelis heredum auctione septuaginta patinas venisse traditur.
163
nos cum unam Aesopi tragoediarum histrionis in natura avium diceremus HX C
stetisse, non dubito indignatos legentes. at, Hercules, Vitellius in principatu
suo |X| HS condidit patinam, cui faciendae fornax in campis exaedificata erat,
quoniam eo pervenit luxuria, ut etiam fictilia pluris constent quam murrina.
164
propter hanc Mucianus altero consulatu suo in conquestione exprobravit patinarum
paludes Vitelli memoriae, non illa foediore, cuius veneno Asprenati reo Cassius
Severus accusator obiciebat interisse convivas CXXX.
165
nobilitantur his quoque oppida, ut Regium et Cumae. Samia testa Matris deum
sacerdotes, qui Galli vocantur, virilitatem amputare nec aliter citra perniciem,
M. Caelio credamus, qui linguam sic amputandam obiecit gravi probro, tamquam et
ipse iam tunc ediem Vitellio malediceret. quid non excogitat vita fractis etiam
testis utendo, sic ut firmius durent, tunsis calce addita, quae vocant Signina!
quo genere etiam pavimenta excogitavit.
xlvii
166
Verum et ipsius terrae sunt alia commenta. quis enim satis miretur pessumam eius
partem ideoque pulverem appellatam in Puteolanis collibus opponi maris
fluctibus, mersumque protinus fieri lapidem unum inexpugnabilem ndis et
fortiorem cotidie, utique si Cumano misceatur caemento?
167
eadem est terrae natura et in Cyzicena regione, sed ibi non pulvis, verum ipsa
terra qua libeat magnitudine excisa et demersa in mare lapidea extrahitur. hoc
idem circa Cassandream produnt fieri, et in fonte Cnidio dulci intra octo menses
terram lapidescere. ab Oropo quidem Aulida usque quidquid attingitur mari terrae
mutatur in saxa. non multum a pulvere Puteolano distat e Nilo harena tenuissima
sui parte, non ad sustinenda maria fluctusque frangendos, sed ad debellanda
corpora palaestrae studiis.
168
inde certe Patrobio, Neronis principis liberto, advehebatur. quin et Cratero ';
Leonnato ac Meleagro, Alexandri Magni ducibus, solitum hoc portari cum reliquis
militaribus commerciis reperio, plura de hac parte non dicturus, non, Hercules,
magis quam de terrae usu in ceromatis, quibus exercendo iuventus nostra corporis
vires perdit animorum.
xlviii
169
quid? non in Africa Hispaniaque e terra parietes, quos appellant formaceos,
quoniam in forma circumdatis II utrimque tabulis inferciuntur verius quam
struuntur, aevis durant, incorrupti imbribus, ventis, ignibus omnique caemento
firmiores? spectat etiam nunc speculas Hannibalis Hispania terrenasque turres
iugis montium inpositas. hinc et caespitum natura castrorum vallis accommodata
contraque fluminum impetus aggeribus. inlini quidem crates parietum luto et
lateribus crudis exstrui quis ignorat?
xlix
170
Lateres non sunt ex sabuloso neque harenoso multoque minus calculoso ducendi
solo, sed e cretoso et albicante aut ex rubrica vel etiam e sabulo, masculo
certe. finguntur optime vere, nam solstitio rimosi fiunt. aedificiis non nisi
bimos probant, quia et intritam ipsam eorum, priusquam fingantur, macerari
oportet.
171
genera eorum fiunt tria: Lydio, quo nos utimur, longum sesquipedem, latum pedem,
alterum teradoron, tertium pentadoron. Graeci enim antiqui δωρον palmum vocabant
et ideo δωρα munera, quia manu darentur; ergo a quattuor et quinque palmis,
prout sunt, nominantur. eadem est et latitudo. minore privatis operibus, maiore
in publicis utuntur in Graecia. Pitanae in Asia et in ulteriore Hispania
civitatibus Maxilua et Callet fiunt lateres, qui siccati non erguntur in aqua.
sunt enim e terra pumicosa, cum subigi potest, utilissima.
172
Graeci, praeterquam ubi e silice fieri poterat structura, latericios parietes
praetulere. sunt enim aeterni, si ad perpendiculum fiant. ideo et publica opera
et regias domos sic struxere: murum Athenis, qui ad montem Hymettum spectat,
Patris aedes Iovis et Herculis, quamvis lapideas columnas et epistylia
circumdarent, domum Trallibus regiam Attali, item Sardibus Croesi, quam gerusian
fecere, Halicarnasi Mausoli, quae etiam nunc durant.
173
Lacedaemone quidem latericiis parietibus excisum opus tectorium propter
excellentiam picturae ligneis formis inclusum Romam deportavere in aedilitate ad
comitium exornandum Murena et Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum tamen
magis mirabantur. in Italia quoque latericius murus Arreti et Mevaniae est.
Romae non fiunt talia aedificia, quia sesquipedalis paries non plus quam unam
contignationem tolerat, cautumque est, ne communis crassior fiat, nec
intergerivorum ratio patitur.
l
174
Haec sint dicta de lateribus. in terrae autem reliquis generibus vel maxime mira
natura est sulpuris, quo plurima domantur. nascitur in insulis inter Siciliam et
Italiam, quas ardere diximus, sed nobilissimum in Melo insula. in Italia quoque
invenitur in Neapolitano Campanoque agro collibus, qui vocantur Leucogaei. ibi e
cuniculis effossum perficitur igni.
175
genera IIII: vivum, quod Graeci apyron vocant, nascitur solidum solum cetera
enim liquore constant et conficiuntur oleo incocta ; vivum effoditur
tralucetque et viret. solo ex omnibus generibus medici utuntur. alterum genus
appellant glaebam, fullonum tantum officinis familiare. tertio quoque generi
unus tantum est usus ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiamque confert.
Tegula vocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime conficienda; cetero
tantum vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore inpositum igni. lusit et
Anaxilaus eo, addens in calicem vini prunaque subdita circumferens,
exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum effundente in
conviviis.
176
natura eius excalfacit, concoquit, sed et discutit collectiones corporum, ob hoc
talibus emplastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis in dolore
cum adipe mire prodest inpositum. aufert et lichenas faciei cum terebinthi
resina et lepras; harpax ita vocatur a celeritate praebendi, avelli enim subinde
debet.
177
prodest et suspiriosis linctu, purulenta quoque extussientibus et contra
scorpionum ictus. vitiligines vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum et
inlitum tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato admixtum. habet
et in religionibus locum ad expiandas suffitu domos. sentitur vis eius et in
aquis ferventibus, neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium vim
magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris odorem habent, ac lux ipsa
eorum sulpurea est.
li
178
Et bituminis vicina natura est. aliubi limus, aliubi ita est, limus e Iudaeae
lacu, ut diximus, emergens, terra in Syria circa Sidonem oppidum maritimum.
spissantur haec utraque et in densitatem coeunt. est vero liquidum bitumen,
sicut Zacynthium et quod a Babylone invehitur; ibi quidem et candidum gignitur.
liquidum est et Apolloniaticum, quae omnia Graeci pissasphalton appellant ex
argumento picis ac bituminis.
179
gignitur et pingue oleique liquoris in Sicilia Agragantino fonte, inficiens
rivum. incolae id harundinum paniculis colligunt, citissime sic adhaerescens,
utunturque eo ad lucernarum lumina olei vice, item ad scabiem iumentorum. sunt
qui et naphtham, de qua in secundo diximus volumine, bituminis generibus
adscribant, verum eius ardens natura et ignium cognata procul ab omni usu abest.
180
bituminis probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum, graveolens, atrum
modice, quoniam adulteratur pice. vis quae sulpuri: sistit, discutit, contrahit,
glutinat. serpentes accensum nidore fuat. ad suffusiones oculorum et albugines
Babylonium efficax traditur, item ad lepras, lichenas pruritusque corporum.
inlinitur et podagris. omnia autem eius genera incommodos oculorum pilos
replicant, dentium doloribus medentur simul nitro intrito.
181
lenit tussim veterem et anhelitus cum vino potum; dysintericis etiam datur eodem
modo sistique alvum. cum aceto vero potum discutit concretum sanguinem ac
detrahit. mitigat lumborum dolores, item articulorum, cum farina hordeacia
inpositum emplastrum peculiare facit suo nomine. sanguinem sistit, volnera
colligit, glutinat nervos. utuntur etiam ad quartanas bituminis drachma et
hedyosmi pari pondere cum murrae obolo subacti.
182
comitiales morbos ustum deprendit. volvarum strangulationes olfactu discutit cum
vino et castoreo, procidentes suffitu reprimiit, purgationes feminarum in vino
potum elicit. in reliquo usu aeramentis inlinitur firmatque ea contra ignes.
diximus et tingui solitum aes eo statuasque inlini. calcis quoque usum praebuit
ita feruminatis Babylonis muris. placet in ferrariis fabrorum officinis
tinguendo ferro clavorum capitibus et multis aliis usibus.
lii
183
Nec minor est aut adeo dissimilis aluminis opera, quod intellegitur salsugo
terrae. plura et eius genera. in Cypro candidum et nigrius, exigua coloris
differentia, cum sit usus magna, quoniam inficiendis claro colore lanis candidum
liquidumque utilissimum est contraque fuscis aut obscuris nigrum.
184
fit autem omne ex aqua limoque, hoc est terrae exudantis natura. conrivatum
hieme aestivis solibus maturatur. quod fuit ex eo praecox, candidius fit.
gignitur autem in Hispania, Aegypto, Armenia, Macedonia, Ponto, Africa, insulis
Sardinia, Melo, Lipara, Strongyle. laudatissimum in Aegypto, proximum in Melo.
huius quoque duae species, liquidum spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum
lacteumque, sine offensis fricandi, cum quodam igniculo caloris. hoc phorimon
vocant. an sit adulteratum, deprehenditur suco Punici mali; sincerum enim
mixtura . . . . alterum genus est pallidi et scabri et quod inficatur et galla,
ideoque hoc vocant paraphoron.
185
liquidi aluminis vis adstringere, indurare, rodere. melle admixto sanat oris
ulcera, papulas pruritusque. haec curatio fit in balneis II mellis partibus,
tertia aluminis. virus alarum sudorisque sedat. sumitur pilulis contra lienis
vitia pellendumque per urinam sanguinem. emendat et scabiem nitro ac melanthio
admixtis.
186
Concreti aluminis unum genus σχιστον appellant Graeci, in capillamenta quaedam
canescentia dehiscens, unde quidam trichitim potius appellavere. hoc fit e
lapide, ex quo et aes chalcitim vocant , ut sudor quidam eius lapidis in
spumam coagulatus. hoc genus aluminis minus siccat minusque sistit umorem
inutilem corporum, et auribus magnopere prodest infusum; vel inlitum et oris
ulceribus dentibusque et si saliva cum eo contineatur. et oculorum medicamentis
inseritur apte verendisque utriusque sexus. coquitur in catinis, donec liquari
desinat.
187
inertioris est alterum generis, quod strongylen vocant. duae et eius species,
fungosum atque omni umore dilui facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum
et foraminum fistulis spongeae simile rotundumque natura, candido propius, cum
quadam pinguitudine, sine harenis, friabile, nec inficiens nigritia. hoc
coquitur per se carbonibus puris, donec cinis fiat.
188
Optimum ex omnibus quod Melinum vocant ab insula, ut diximus. nulli vis maior
neque adstringendi neque denigrandi neque indurandi, nullum spissius. oculorum
scabritias extenuat, combustum utilius epiphoris inhibendis, sic et ad pruritus
corporis. sanguinem quoque sistit intus potum, foris inlitum. evulsis pilis ex
aceto inlinitur renascentesque mollit in languinem.
languinem: sic Teubner (and Loeb after it, no doubt someone was hungry. . .).
Should be lanuginem .
189
summa omnium generum vis in adstringendo, unde nomen Graecis. ob id oculorum
vitiis aptissima sunt, sanguinis fluctiones inhibent cum adipe. putrescentia
ulcerum compescit cum adipe sic et infantium ulcera et hydropicorum eruptiones
siccat et aurium vitia cum suco Punici mali et unguium scabritias
cicatricumque duritias et pterygia ac perniones, phagedaenas ulcerum ex aceto
aut cum galla pari pondere cremata, lepras cum suco olerum, cum salis vero II
partibus vitia, quae serpunt, lendes et alia capillorum animalia aquae
permixtum.
190
sic et ambustis prodest et furfuribus corporum cum sero picis. infunditur et
dysintericis uvamque in ore comprimit ac tonsillas. ad omnia, quae in ceteris
generibus diximus, efficacius intellegatur ex Melo advectum, nam ad reliquos
usus vitae in coriis lanisque perficiendis quanti sit momenti, significatum est.
liii
191
Ab his per se ad medicinam pertinentia terrae genera tractabimus. Samiae II
sunt, quae collyrium et quae aster appellantur. prioris laus ut recens sit ac
levissima linguaeque glutinosa, altera glaebosior; candida utraque. uritur,
lavatur. sunt qui praeferant priorem. prosunt sanguinem expuentibus;
emplastrisque, quae siccandi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis
miscentur.
liv
192
Eretria totidem differentias habet, namque est alba et cinerea, quae praefertur
in medicina. probatur mollitia et quod, si aere perducatur, violacium reddit
colorem. vis et ratio eius in medendo dicta est inter pigmenta.
lv
193
Lavatur omnis terra in hoc enim loco dicemus perfusa aqua siccatque solibus,
iterum ex aqua trita ac reposita, donec considat et dieri possit in pastillos.
coquitur in calicibus crebro concussis.
lvi
194
Est in medicaminibus et Chia ita candicans. effectus eius idem qui Samiae; usus
ad mulierum maxime cutem. idem et Selinusiae. lactei coloris haec et aqua dilui
celerrima; eadem lacte diluta tectoriorum albaria interpolantur. pnigitis
Eretriae simillima est, grandioribus tantum glaebis glutinosaque. effectus eius
idem qui Cimoliae, infirmior tantum. bitumini simillima est ampelitis.
experimentum eius, si cerae modo accepto oleo liquescat et si nigricans colos
maneat tostae. usus ad mollinedum discutiendumque, et ad haec medicamentis
additur, praecipue in calliblepharis et inficiendis capillis.
lvii
195
Cretae plura genera. ex iis Cimoliae duo ad medicos pertinentia, candidum et ad
purpurissum inclinans. vis utrique ad discutiendos tumores, sistendas fluctiones
aceto adsumpto. panos quoque et parotidas cohibet et lienem inlita pusulasque,
si vero aphronitrum et cyprum adiciatur et acetum, pedum tumores ita, ut in sole
curatio haec fiat et post VI horas aqua salsa abluatur. testium tumoribus cypro
et cera addita prodest.
196
et refrigerandi quoque natura cretae est, sudoresque inmodicos sistit inlita
atque ita papulas cohibet ex vino adsumpta in balineis. laudatur maxime
Thessalica. nascitur et in Lycia circa Bubonem.
Est et alius Cimoliae usus in vestibus. nam Sarda, quae adfertur e Sardinia,
candidis tantum adsumitur, inutilis versicoloribus, et est vilissima omnium
Cimoliae generum, pretiosior Umbrica et quam vocant saxum.
197
proprietas saxi quod crescit in macerando; itaque pondere emitur, illa mensura.
Umbrica non nisi poliendis vestibus adsumitur. neque enim pigebit hanc quoque
partem adtingere, cum lex Metilia extet fullonibus dicta, quam C. Flaminius L.
Aemilius censores dedere ad populum ferendam.
198
adeo omnia maioribus curae furere. ergo ordo hic est: primum abluitur vestis
Sarda, dein sulpure suffitur, mox desquamatur Cimolia quae est coloris veri.
fucatus enim deprehenditur nigrescitque et funditur sulpure, veros autem et
pretiosos colores emollit Cimolia et quodam nitore exhilarat contristatos
sulpure. candidis vestibus saxum utilius a sulpure, inimicum coloribus. Graecia
pro Cimolia Tymphaico utitur gypso.
lviii
199
Alia creta argentaria appellatur nitorem argento reddens, set vilissima qua
circum praeducere ad victoriae notam pedesque venalium trans maria advectorum
denotare instituerunt maiores; talemque Publilium Antiochium, mimicae scenae
conditorem, et astrologiae consobrinum eius Manilium Antiochum, item grammaticae
Staberium Erotem eadem nave advectos videre proavi.
200
sed quid hos referat aliquis, litterarum honore commendatos? talem in catasta
videre Chrysogonum Sullae, Amphionem Q. Catuli, Hectorem L. Luculli, Demetrium
Pompei, Augenque Demetri, quamquam et ipsa Pompei credita est, Hipparchum M.
Antoni, Menam et Menecraten Sexti Pompei aliosque deinceps, quos enumerare iam
non est, sanguine Quiritium et proscriptionum licentia ditatos.
201
hoc est insigne venaliciis gregibus obprobriumque insolentis fortunae. quos et
nos adeo potiri rerum vidimus, ut praetoria quoque ornamenta decerni a senatu
iubente Agrippina Claudi Caesaris videremus tantumque non cum laureatis fascibus
remitti illo, unde cretatis pedibus advenissent.
LIX
202
Praeterea sunt genera terrae proprietatis suae, de quibus iam diximus, sed et
hoc loco reddenda natura: ex Galata insula et circa Clupeam Africae scorpiones
necat, Baliaris et Ebusitana serpentes.